26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

323 COMMENTARIl

id de causa, mox videndum erit, ubi pauca de iure

sepeliendi attigero. Quanta eius rei omnibus saeculis

et apud omnes populos religio fuerit, satis

notum est. Dissimiles quidem fuerunt caeremoniae,

et varus superstitionibus certatum fuit: interim

commune omnibus fuit sepelire mortuos. Neque id

Studium vel ex stulta curiositate, vel ex inanis solatii

voto, vel ex superstitione profectum est, sed

ex naturae sensu, quem Deus hominum mentibus

indidit: neque unquam evanescere passus est, ut

sibi ipsis testes essent futurae vitae. Nee credibile

est ex animo loquutos esse, qui in sepulturae ludibrium

immanes quasdam voces iactarunt. • Forti

quidem animo sepulturam, non aliter quam divitias,

et honores, et reliqua vitae commoda, contemnere

nos oportet, ut privari aequo animo feramus.

Negari tamen non potest, quin sepeliendi curam

secum ferat religio. Et certe (quemadmodum dixi)

divinitus boc ab initio populis omnibus insculptum

fuit, ut mortuos sepelirent: unde et sancta illis

fuerunt sepulchra. Fateor non semper venisse

profanis hominibus in mentem, superstites esse a

morte animas, et spem etiam resurrectionis corporibus

relinqui, nec se tam pia meditatione exercuisse,

quoties mortuos in sepulchris condebant:

sed non facit eorum incogitantia, quin eorum oculis

subiecta fuerit imago futurae vitae, ut essent inexcusabiles.

Abraham vero quum spem resurrectionis

haberet penitus infixam in corde suo, visibile eius

symbolum sedulo, ut decebat, coluit. Quanti autem

fecerit, hinc apparet, quod se pollutionis reum fore

putavit, si corpus uxoris post mortem cum aliis

misceret. Nam in hune fin em speluncam emit, ut

sibi ac suis sanctum purumque sepulchrum haberet.

Pedem terrae, ubi tentorium figeret, habere non

curavit: sepulchri tantum habuit curam: praesertim

vero in ea terra peculiare et domesticum sibi esse

sepulchrum voluit, quae in haereditatem promissa

erat: ut testatum posteris faceret, nec sua nec suorum

morte exstinctam esse Dei promissionem : quin

potius tune vigere, et qui luce solis et spiritu conimuni

orbati erant, promissae tamen haereditatis

semper manere consortes. Ipsis enim tacentibus et

mutis, clamabat sepulchrum mortem non fuisse obstaculo,

quominus eius possessionem adirent. Quae

cogitatio locum habere non potuit, nisi Abraham in

coelum fide suspiceret. Et dum cadaver uxoris

mortuum suum vocat, tale significat mortis esse

divortium, ut aliqua supersit coniunctio. Porro

ius mutuae necessitudinis inter vivos et mortuos

non aliud fovet ac conservât quam futura restitutio.

Sed praestat singula breviter ordine expendere.

4. Peregrinus et advena sum. Hue tendit praefatio,

vel ut suppliciter rogando, facilius impetret

quod cupit: vel ut omnem cupiditatis invidiam tol-

3 IN GENESIN. 324

lat. Pàtetur ergo, quia nonnisi precarium hospitium

inter ipsos habet, sibi nullum patere sepulchrum,

nisi eorum concessu. Quia autem vivo permiserant

in sua ditione habitare : humanitatis erat sepulchrum

non negare mortuis. Si hic sensus arridet, tum sibi

ab humilitate favorem conciliât Abraham: tum benigne

secum a filiis Heth actum esse praedicans:

stimulum illic ex laude addit, ut eadem qua coeperunt

liberalitate uti pergant. Alter quoque sensus

non male quadrat, quod Abraham, ut emptionis

odium avertat, cupere se dicat, non in praesentis

vitae usum, non ambitione vel avaritia, sed tantum

ne insepulti iaceant mortui: ac si diceret, Ego apud

vos, sicuti hactenus, versari peregrinus non recuso,

non inhio vestris praediis, ut proprium aliquid possidens,

de aequalitate vobiscum certem: mihi locum

habere sufficit ubi sepeliamur.

6. Princeps es Dei in medio nostri. Offerunt

Hethaei gratuitum sepulchrum Abrahae, ubicunque

eligere placuerit. Testantur autem hoc se Abrahae

virtutibus dare. lam ante vidimus, quidquid excellit,

divinum Hebraeis vocari. Ideo principem

Dei hoc loco intellige eximium et singulari praestantia.

Et merito quern propter virtutes colunt,

hoc insigniunt elogio: ut se Deo uni adscribere testentur

quidquid virtutum in hominibus laude et

reverentia dignum est. lam aliquod pietatis semen

in eo se profert, quod honore dignantur Abraham

Hethaei, quern raris spiritus Dei donis ornatum

esse agnoscunt. Profani enim et feri homines

barbaro fastu quamlibet praeclara Dei dona, non

secus ac margaritas porci, conculcant. Et tamen

scimus quam multis vitiis refertae fuerint illae

gentes: quo foedior est magisque pudenda nostra

ingratitudo, si Dei imaginem, dum ante oculos nostros

fulget, nullo honore prosequimur. Sanctitas

morum Abrahae favorem conciliât apud Hethaeos,

ut inter se eminere non moleste ferant: quae igitur

excusatio nobis, si virtutes in quibus conspicua est

Dei maiestas, minore in pretio habemus? Diabolicus

vero est eorum furor qui Dei gratias non despiciunt

solum, sed etiam ferociter oppugnant.

7. Et surr exit Abraham. Récusât oblatum beneficium

ab Hethaeis: quod eo consilio factum quidam

interpretantur, ne se in re tantula obnoxium

redderet. Atqui potius hoc modo testari voluit

nullam sibi esse gratuitam ab incolis possessionem,

qui Dei manu eiieiendi erant ut in eorum locum

succederet: semper enim omnes sensus habuit in

Deùm intentes, ut nudam eius promissionem, praesenti

terrae dominio longe praeferret. Modestiam

quoque sancti viri commendat Moses, quum surrexisse

dicit, ut adoraret popülum terrae. Quantum ad

nomen adorationis pertinet, simpliciter pro reverentia

accipitur, quam quis déclarât geniculatione

vel alio corporis gestu. Earn porro communiter

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!