26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

377 COMMENTARIÜS IN GENESIN. 378

nistrum, consilii sui participem non faceret. Nee

absurdum est quod instar caeci, nesciens, in alium

quam putabat benedictionem transtulit. Et quiddam

simile habet ordinaria pastorum funetio: nam quum

Deo homines ex eius mandato reconcilient, non

discernunt tarnen ad quos perveniat reconciliatio :

ita semen proiieiunt, incerti de fruetu. Quare Deus

quod illis iniungit munus et potestatem, minime

ad eorum iudicium adstringit. In hune modum non

abolet ignorantia Isaac coeleste oraculum: ac Deus

ipse, quamvis deficiant ministri sensus, implere non

desinit quod statuerat. Atque hie satis clare refellitur

papistarum figmentum, quod in sacramento

tota vis ab intentione hominis consecrantis pendeat:

quasi vero in arbitrio hominis sit Deum frustrari.

Caeterum memoria tenendum est quod iam aliquoties

dixi: quamvis hallucinetur Isaac in filii persona,

non tarnen frustra benedicere: quia universalis fides

in animo eius residet, eumque ex parte gubernat.

Quod ex tactu iudicium facit, voce posthabita, fidei

naturae consentaneum non est. Itaque quod ad

personam, plane in eius mente dominatus est error.

Neque tarnen id secura negligentia factum est: quia

sedulo, imo anxie in omnes partes se vertit, ne

primogenitum iure suo privet. Sed Domino placuit

ita' hebetare eius sensus, partim ut ostenderet frustra

obniti homines ad mutandum quod semel decrevit:

(quia fieri non potest quin stabile ratumque maneat

eius consilium vel toto mundo répugnante) partim

etiam ut praeposterum amorem, quo nimis primogenito

suo affixus erat Isaac, corriperet hoc castigationi8

genere. Unde enim tarn curiosa inquisitio,

nisi quod immodicus amor Esau animum eius prorsus

occupans, ab oraculo ipsum avertit: Quia ergo

naturae plus quam par sit indulget, dignus est qui

utroque modo caecutiat. Quo magis cavendum est

ne in gerendis Dei negotiis fraenum humanis nostris

affectious laxem us.

• 26. Ajppropinqm nunc et osculare me. Scimus

osculum tunc fuisse in usu, quern hodie quoque

multae gentes retinent. Caeterum profani homines

dicerent merum esse ludicrum, quod senex obtuso

iam ingenio, deinde satur ac bene potus, vota sua

in comicam personam eflundit. Sed quia prius

Moses retulit Dei oraculum, quo destinata erat

minori adoptio, reverenter arcanam Dei providentiam

suspicere convenit, cuius nullus est respectus apud

profanos homines. Nee vero eibi et potus illecebris

ita captus fuit Isaac quin sobria mente reputaret

quid sibi mandatum esset divinitus, ac serio ex

certa suae vocationis fide hoc ipsum aggressus sit,

in quo pro carnis suae infirmitate vacillât ac Claudicat.

Ideo non ab externa specie, sed ex coelesti

decreto aestimanda nobis benedictio est: sicuti

deinde ex successu patuit, neque Deum frustra lusisse,

neque hoc ab hominibus temere profectum.

Et sane si eadem nobis adsit religio quae in corde

sancti patriarchae viguit, nihil impediet quominus in

hominis infirmitate nobis clarior refulgeat Dei virtus.

27. Vide odorem filii mei. Non displicet allegoria

quam inducit Ambrosius huic loco. Iacob

natu minor Bub persona fratris primogeniti benedicitur:

vestes, quas a fratre mutuatus est, gratum

suavemque patri odorem spirant. Ad eum modum

nos benedici Ambrosius docet, ubi sub Christi nomine

in conspectum patris coelestis prodimus: vestem

iustitiae, quae nobis odore suo favorem conciliet,

ab eö sumimus: deinde ubi substituimur in

eius locum. Videtur autem Isaac hie nihil optare

filio et vovere nisi terrenum. Haec enim verborum

summa est, ut bene illi sit in mundo, uberem terrae

proventum colligat, fruatur laeta pace, et honore

inter alios emineat. Coelestis regni nulla mentio.

Atque hinc factum est ut indocti homines, minusque

in vera pietate exercitati, sanctos illos patres fingerent

nonnisi huius caducae et fluidae vitae intuitu benedictos

fuisse a Domino: verum longe aliter esse, ex

pluribus locis constat. Quod autem in terrenis Dei

gratiis hie subsistit Isaac, facilis est solutio. Neque

enim Dominus, sicuti nos hodie recta ad coelum

vocat et extollit, ita olim patribus eandem spem

futurae haereditatis simpliciter posuit ante oculos,

sed quasi obliquo circuitu eos deduxit. Sic terram

Chanaan coelestis haereditatis speculum et pignus

illis esse voluit. In omnibus beneficiis symbola

exhibuit favoris paterni: non quidem ut contenu

bonis prae8entibus coelum négligèrent, umbram

tantuni inanem sectantes, ut quidam délirant, sed

ut pro temporis ratione talibus adminiculis adiuti,

paulatim in coelum assurgerent. Quia onim nondum

patefactus erat Christus, primitiae resurgentium, et

aeternae ac incorruptibilis vitae hypostasis, spirituale

eius regnum sic sub figuris tantum adumbratum

fuit, donee veniret plena temporis maturitas. Sicut

autem omnes Dei promissiones externis illis symboli8

implicitae erant, et quasi vestitae: ita sanctorum

patrum fides eandem tenuit mensuram, ut per

terrena rudimenta suos progressus in sublime faceret.

Quanquam ergo temporales Dei gratias in medium

propouit Isaac, nihil tarnen minus in animo habet

quam spem filii includere in mundo: quin potius

in eandem altitudinem ad quam intentus erat, eum

attollit. Cuius rei nonnulla etiam ex verbis probatio

elici potest: hoc enim est praecipuum caput

quod dominium illi in populos assignat. Unde

autem spes tantae dignitatis nisi quia genus suum

electum esse a Domino persuasus erat: et quidem

hac lege, ut ius regni penes unum consisteret? Interim

illud principium tenere sufficiat, sanctum virum,

ubi prosperum vitae cursum filio precatur,

Deum illi propitium optare, in cuius paterno favore

solida et aeterna félicitas nobis constat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!