26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

107 COMMENTABIUS IN GENESIN. 108

laudata fuit. Nee vero rude fuit aut barbarum saeculum,

quod coinplures habuit praestantissimos doctores.

Unde oolligimus, raram et prope unicam huius

saneti viri fuisse probitatem, quem a communi

ordine spiritu3 sanctus eximit. Interea, ne abripiant

nos perversi eorum mores quibuscum versamur,

hie nobis ostenditur cavendi ratio. Est enim publica

consuetudo violenta tempestas: quia et facile patimur

a multitudine nos hue illuc abduci: et quod

U8U receptum est, quisque rectum ac licitum esse

putat. Nempe ita porci alii ex aliis pruriginem

contrahunt: nee ulla deterior est vel magis sontica

contagio quam ex malis exemplis. Quo diligentius

notanda est brevis ista iutegrae vitae definitio,

quod Henoch cum Deo ambulaverit. Nunc glorientur

qui volent se ex aliorum consuetudine vivere. At

spiritus Dei bene riteque vivendi regulam constituit,

ubi ab hominum exemplis disceditur,' qui vitam

suam ac mores ad Dei legem non formant. Nam

qui posthabito Dei verbo ad imitationem mundi

se prostituit, cum diabolo vivere censendus est.

Porro (ut nuper attigi) non spoliantur alii omnes

iustitiae laude: sed exemplum singulare nobis in

persona unius hominis statuitur, qui in horrenda

dissipatione firmus stetit: ut discamus in Deum

magis quam in homines esse intenti, si vitam recte

et ordine componere libeat. Nam perinde valet

loquutio qua utitur Moses, ac si dixisset, ne hominum

corruptelis abduceretur, habuisse unius Dei

respectum, ut pura conscientia, tanquam sub eius

oculis, probitatem coleret.

M non fuit quia Mit ipsum Deus. Impudenter

contentiosus erit qui non fatebitur aliquid extraordinarium

hie notari. Tolluntur quidem omnes e

mundo per mortem: sed clare exprimit Moses,

Henoch insolito modo, et praeter consuetum morem

fuisse a Domino receptum. Nam npb Hebraeis

assumere non minus quam tollere significat. Caeterum

omissa voce, rem ipsam tenere sufficit: Henoch

in medio vitae cursu repente, et inusitato

exemplo evanuisse ex hominum conspectu, quia

Dominus eum abstulit: quemadmodum et de Helia

factum legimus. Quum in raptu Henoch editum

fuerit specimen immortalis vitae, non dubium est

quin sanctorum animos erigere voluerit Deus certa

fiducia ante mortem, et hac consolatione mitigare

terrorem quern concipere ex morte poterant, quia

scirent meliorem vitam alibi repositam esse. Mirum

autem est, hoc fiduciae et consolationis subsidio

privatum fuisse Adam. Nam quum eius auribus

assidue insonaret terribile illud Dei iudicium, Morte

morieris: solatio aliquo magnopere egebat, ut in

morte aliud conoiperet quam maledictionem et

interitum. Atqui annis post eius mortem centum

quinquaginta, vel circiter, accidit raptus Henoch,

qui futurus erat quasi visibile speculum beatae resur-

rectionis, quo illustratus aequo animo ad migrationein

se accingeret. Sed quum Dominus poenam

infligens moderatus esset rigorem suum, atque ex

ore eius audivisset ipse Adam, quod eum non mediocriter

levare poterat: hoc remedii genere contentus,

debuit patienter ferre turn crucem continuam

in mundo, tum acerbum et tristem exitum.

Sed quum alii non perinde instructi essent manifesto

oraoulo ad sperandam ex serpente victoriam,

communis fuit in raptu Henoch piis omnibus doctrina,

ne spem suam haberent inolusam vitae mortalis

finibus. Nam testimonium divini erga eum

amoris fuisse hunc raptum demonstrat Moses, dum

piae et integrae eius vitae coniungit. Atqui vita

privari, non est per se optabile. Sequitur ergo

meliore hospitio fuisse exceptum: imo quum esset

inquilinus in mundo, receptum in coelestem patriam

fuisse. Quod etiam satis clare docet apostolus

ad Hebraeos 11, 5. Porro si quaeratur quorsum

translatus fuerit Henoch, et qualis nunc sit eius

conditio: respondeo, privilegio singulari talem eius

fuisse transitum qualis aliorum hominum futurus

era*. Etsi enim ipsum exuere oportuit quod corruptibile

erat, exemptus tarnen fuit a violenta separatione

quam natura refugit. In summa, eiusmodi

raptus placida fuit laetaque migratio ex mundo.

Neque tarnen in coelestem gloriam receptus est,

sed tantum praesentis vitae miseriis solutus, donee

veniret Christus resurgentium primitiae. Et quum

unum fuerit ex ecclesiae membris, exspectare eum

necesse est donee prodeant omnia simul Christo obviam,

ut totum corpus capiti uniatur. Si quis illud

apostoli obiiciat: Constitutum esse omnibus semel

mori (Heb. 9, 27): facilis est solutio, quod mors

non semper divortium sit animae a corpore: sed

mori dicuntur qui corruptibilem exuunt naturam:

qualis erit mors eorum quos dies ultimus superstates

inveniet.

29. Vocavit nomen eius Noah, dicens: Iste consolabitur

nos ai oper. In lingua hebraica etymologia

verbi DTO, nomini niJ non respondet: nisi literam

D supervacuam esse dicamus, ut interdum in

compositione quaedam literae redundant, nu significat

quietem dare: OI"D vero consolari. A priore

verbo deducitur nomen Noah. Quare vel est literae

unius in alteram transmutatio, vel allusio est duntaxat

ubi dicit Lamech, Iste nos consolabitur ab

opère nostro. Quantum ad rem pertinet, nulla est

dubitatio: quin sibi levationem aut solatium a laboribus

promittat. Sed quaeritur unde spem istam

de filio conceperit, cuius nullam adhuc indolem

cernebat. In eo non male sentiunt Iudaei, quod

vaticinium esse docent: sed nimis crasse ad agrioulturam

restringunt, quod ad omnes vitae huius

aerumnas patet, quae ex Dei maledictione procedunt,

et fructus sunt peccati. Equidem sic statuo,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!