26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

503 COMMENTARIUS IN GENESIN. 504

sérias sentire Dei gratiam, nobisque sufficiat, si

quid acerbi ferenduni est, dulcedine aliqua aspergi,

ne Deo ingrati simus, qui hoc modo se nobis adesse

déclarât.

3. Et vidit Dominus quod. Hinc clariuB liquet

quod nuper attigi, non vulgäri nee usitato modo

Dei gratiam enituisse in Ioseph: quando homini

profano, et hac in parte fere caeco, conspicua esse

potuit. Quo turpior est nostra ingratitudo, nisi

laetos omnes successus ad Deum autorem referimus,

quum toties admoneat scriptura, nihil hominum vel

consilia, vel labores, vel quaecunque excogitant

media, proficere, nisi quatenus Deus benedicit.

Quod autem Putiphar ideo maiorem habet rationem

Ioseph, ut eum domi suae praeficiat: hinc colligimus,

religione tangi profanos homines, ut Deo gloriam

tribuere cogantur. Rursum tarnen se prodit

ingratitudo, quum Deum contemnit, cuius dona suo

pretio aestimat in persona Ioseph. Debuerat saltern

inquirere quisnam esset ille Deus, ut se ad legitimum

eius cultum formaret: verum satis habet,

quatenus privatim sibi utile esse putat, agnoscere

Ioseph divinitus gubernari, ut eius opera cum uberiore

fructu utatur.

Quae ipse faciebat, Iehova prosperabat in manu

eius. Mira haec fuit ratio, quod in lucrum Aegyptiis

cessit.tota ilia benedictio, qua Dominus paternum

suum amorem erga Ioseph testari volebat.

Nam quum sibi Ioseph neque sereret, neque meteret,

nihilo redditus fuit locupletior. Sed hoc modo :

factum est ut humanius eum et liberalius tractaret

superbus homo, qui alioqui poterat tanquam vili

sordidoque mancipio abuti. Et saepe Dominus tali

sagina improbos mansuefacit, ne male accepti, suae

indignationis rabiem adversus pios convertant. Hinc

vero perspicimus quam effusa sit Dei gratia erga

fidèles, quum beneficientiae suae partem ab ipsis ad

reprobos usque derivet. Docemur etiam quid sit

electos Dei filios hospitio recipere, vel se illis adiungere,

quos sic comitatur Dei gratia, ut odorem suum

ad eos qui vicini sunt diffundat. Sed quia non

multum prodesset saturari temporalibus Dei beneficiis,

quae reprobos suffocant, atque obruunt: hue

votis omnibus tendere convenit, ut nobis propitius

sit Deus. Longe enim melius fuit ipsi Ioseph in

eius gratiam augeri Putipharis opes, quam Putiphari

amplum quaestum ex eo facere.

6. Et religuit omnia quae erant sibi. Hunc fructum

divini erga se amoris et beneficentiae percepit

Ioseph, quod solatio aliquo servitutis levatus est

saltern ad breve tempus. Sed nova eum tentatio

paulo post excepit. Nam gratia quam adeptus erat,

non modo recidit in nihilum, sed origo et causa fuit

durions fortunae. Praefectus erat Ioseph super

totam domum Putipharis. Ex illo honoris gradu

abripitur in carcerem, ut repente trahatur ad mor­

tis supplicium. Quid tunc in mentem venire potuit,

nisi a Deo relictum se ac proditum, subinde patere

novis cladibus? Quin etiam imaginari potuit Deum

quasi ex professo sibi infestum esse. Docet igitur

haec historia, singulari perspicacia opus esse, ut

fidei oculis pii considèrent Dei bénéficia quibus mitigat

crucis, acerbitatem. Nam quum auxilii ferendi

causa manum illis porrigere visus est, saepe lux

quae affulserat, momento evanescit, et in eius locum

succedit densior caligo. Atqui hie clare apparet, ut

Dominus, licet suos inter adversos fluctus subinde

iactet, non tarnen eos frustretur, quum mala eorum

interdum temperans, respirandi tempus illis concedit.

Sic Ioseph, quamvis exciderit a sua praefectura,

nunquam tarnen derelictus est, nee inanis fuit

ilia relaxatio, qua animum erexit non ad superbiam,

sed ad tolerantiam novae crucis. Et certe in hunc

finem miseriis nostris occurrit Deus, ut deinde collectis

viribus, quasi récentes melius parati simus

ad alios conflictus.

Ei erat Ioseph puleher forma. Quum formae

elegantia sancto Ioseph magnae calamitatis occasio

fuerit, discamus non adeo appetere corporis dotes,

quae gratiam apud mundum conciliant, quin sorte

sua quisque contentus sit. Videmus quam multis

periculis obnoxii sint qui pulchritudine excellunt,

rarum enim ac difficile est ut se contineant ab omni

lascivia. Quanquam in Ioseph ea vigebat religio ut

omnem impudicitiam horreret, aliunde tarnen illi

perniciem molitus est Satan, sicuti ex Dei donis

laqueos ad venandas animas conficere solet. Quare

sedulo rogandus est Deus, ut inter tot pericula spiritu

suo nos gubernans, puras ab omni macula conservet

dotes quibus nos ornavit. Quod uxor Putipharis

levasse oculos dicitur, hac loquendi forma

feminas omnes spiritus sanctus admonet, ut si

cordi est castitas, sibi modestiam apponant custodem.

Nam et adeo velum gestant in capitibus, ut

se ab omni prava illecebra cohibeant: non quod

mulieri viros aspicere nefas sit: sed impurus et

luxurians aspectus hic notatur a Mose. Saepius

antea visus illi fuerat Ioseph sine vitio: nunc vero

primum oculos iniicit et audacius ac petulantius,

quam modestam feminam deceat, venustatem eius

observât. Ita oculos videmus fuisse quasi faces inflammandae

cordis libidini. Quo exemplo docemur,

nihil magis proclive esse quam ut sensus omnes

nostri animum pravis cupiditatibus inficiant, nisi

valde intenti simus ad cavendum. Neque enim

Satan assidue ingerere desinit quae nos ad peccandum

titillent. Obiectam peccandi materiam turn

facile concipiunt sensus, turn cupide et celeriter in

animum perferunt. Quare sedulo et oculis et auribus

et reliquis partibus moderari quisque studeat,

nisi totidem Satanae ianuas aperire ad intimos cordis

affectus velit, praesertim quum tenerrimus sit

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!