26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

119 COMMENTARIUS IN GENESIN. 120

enim illi odiosa sit hominum impietas, quorsum attinet

in animalia innoxia saevire? Sed quae in

hominis gratiam oreata erant, et vivebant in eius

usum, non mirum est cum eius interitu misceri.

Nihil promeriti erant asini et boves, nihil reliqua

animalia: sed quia homini subiecta erant, ipso cadente,

in eandem simul ruinam trahuntur. Erat terra

quasi locuples domus, omnigena supelleotilis copia et

varietate bene instructa. Nunc quia homo et terrain

ipsam inquinavit suis sceleribus, et omnes quibus

referta erat divitias foede corrupit, illic quoque

poenae monumentum exstare voluit Dominus : quemadmodum

si iudex de homine maxime scelerato et

nefario poenam sumpturus, maioris ignominiae causa,

domum eius funditus dirui iubeat. Atque hoc

totum ad incutiendum nobis peccati horrorem spectat:

quanta enim sit eius atrocitas colligere promp*

turn est, cuius ad brutas usque creaturas effunditur.

8. Noah invenit gratiam in octdis Domini. Hebraica

est phrasis, quae significat Deum illi propitium

fuisse, et faventem. Sic enim loqui soient

Hebraei: Si inveni gratiam in oculis tuis: pro eo

quod est. Si tibi gratus sum, vel me dignaris benevolentia

et favore. Quod ideo notandum est, quia

futili argutia colligunt indocti quidam, si coram Deo

gratiam inveniunt homines, sua igitur industria et

meritis earn quaerere. Pateor quidem hio narrari

gratum fuisse Noah Deo: quia probe et sancte vivons,

purum se a communibus mundi inquinamentis

servabat: sed unde talis illi integritas, nisi quia

iam praeventus erat Dei gratia? Initium ergo favoris,

gratuita misericordia fuit. Postea Dominus

ilium semel complexus, sub manu sua continuit, ne

cum reliquo mundo pessum iret.

9. Istae sunt generationes Noah. Vox hebraica

nnbin hoc proprie significat. Quanquam aliquando

latius extenditur, nempe ad totam vitae historiam:

atque hie videtur esse praesentis loci sensus. Nam

quum praefatus esset Moses unum hominem repertum

esse, quem Deus, perdere totum mundum instituons,

servare vellet, breviter exponit qualis

fuerit ille. Ac primo dicit fuisse iustum et integrum

inter aetatis suae homines: nam aliud est

hebraicum nomen "1H, quod saeculum, vel aetatem

sonat. D^on, pro quo vetus interpres perfectum so-

, let reddere, tantundem valet atque integer, vel

sincerus: et duplici, vel fucato, ac vano opponitur.

Nee temere simul haec duo connectit Moses. Mundus

enim, ut semper ducitur externo splendore,

iustitiam aestimat non ab affectu cordis, sed a nudi8

operibus. Atqui si cupimus nos Deo probari

et iusti coram ipso censeri, non manus tantum, et

oculos, et pedes componere oportet in legis obsequium.

Sed cordis integritas in primis requiritur, et

in vera definitione iustitiae priorem locum tenet.

Sciamus tarnen iustos vocari, et integros, non qui

absoluti sint omni ex parte, et quibus nihil desit,

sed qui rectitudinem pure et ex animo colunt.

Scimus enim Deum non agere summo iure cum

suis, ut ad perfectam legis normam eorum vitam

exigat: nam modo ne in illis regnet hypocrisis, sed

vigeat purum recti Studium, et eorum corda occupet,

iustos pro sua indulgentia pronunciat. Particula:

In suis generationibus, emphatica est. Iam enim

saepius dixit, et möx iterum repetet, nihil fuisse

corruptius illo saeculo. Itaque mirabile fuit constantiae

exemplum, quod undique scelerum foetore

circumdatus, contagionem inde nullam contraxit.

Scimus quanta sit vis consuetudinis, ut nihil difficiliu8

sit quam sancte versari inter impios, nee

malis eorum exemplis abduci. Vix centesimus

quisque est qui non in ore habeat diabolicum illud

proverbium, Ululandum esse inter lupos: et maior

pars legem sibi ex communi usu statuons licitum

esse iudicat quidquid vulgo receptum est. Oaeterum

ut hie laudatur singularis virtus Noah, ita meminerimus

nobis praescribi quid agendum-.sit, toto mundo

in perniciem suam ruente. Si hodie adeo vitiati

sunt hominum mores, et tota vitae ratio tarn

confusa, ut rarissima sit probitas : magis foeda et

horribilis fuit confusio tempore Noah, ut ne unum

quidem haberet in Dei cultu et recti studio socium.

Si potuit ille contra totius mundi corruptelas et

tarn densos ac violentos iniquitatis impetus eniti:

nulla nos manet excusatio, nisi eadem animi fortitudine

per innumera vitiorum obstacula rectum cursum

prosequimur. Nee a verisimilitudine abhorret,

aetates dixisse Mosen plurali numéro, quo melius

exprimeret quam strenuus et invictus athleta fuerit

Noah, quern tot saecula non mutarunt. Ad haec

quern tenuerit colendae iustitiae modum exponitur

in contextu, nempe quod ambulaverit cum Deo:

quam virtutem etiam in sancto patre Enoch laudavit

proximo capite, ubi diximus quid hoc valeret. Quum

tanta esset morum corruptio in terra, si hominum

respectum habuisset Noah, abreptus esset in profundum

labyrinthum. Unicum ergo remedium videt,

si posthabitis hominibus, sensus omnes suos ad

Deum colligat, et eum sibi constituât vitae arbitrum.

Unde apparet quam stulte clamitent papistae, sequendos

esse patres: quum diserte spiritus ab hominum

imitatione revocet, nisi quatenus ad Deum

nos ducunt. Quod iterum très eius alios nominat

Moses, hue respicit ut sciamus, ut maxima tristitia,

qua fere consumi potuit, datum tarnen illi fuisse

animum gignendae sobolis, ut Deus sepositum aliquod

haberet exiguum semen.

11. Et corrwpta erat terra coram Deo. Priore

membro désignât Moses impium Dei contemptum,

quod nulla amplius religio fuerit in mundo: sed

exstincta iustitiae luce, omnes ad peoeandum proieoti

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!