26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

465 COMMENTARIUS IN GENESIN. 466

Atque ita demonstrat in persona unius hominis

Deum ecclesiam suam quam semel amplexus est,

nunquam deserere, quin salutem eius procuret. Series

tarnen notanda est: neque enim Deus statim

apparuit servo suo, sed passus est moerore et curis

ingentibus prius torqueri, ut patientiam disceret, solatiumque

ad extremam necessitatem distulit. Oerte

miserrimus tunc erat status Iacob. Nam omnes

undique infesti esse poterant, ut quotquot erant vicinae

gentes, totidem mortibus esset obsessus: stupidus

vero non erat quin sua pericula perspexerit.

Inter istos curarum aestus iactari sanctum virum,

adeoque tormentis cruciari passus est Deus, donee

quadam resurrectionis specie quasi semimortuum

sanavit. Quoties hunc locum et similes legimus,

nobis in mentem veniat, providentiam Dei, etiam

quum maxime dormire videtur, pro salute nostra

excubare. Non dicit Moses quantum temporis in

anxietate detentus fuerit Iacob, sed ex contextu

colligere licet, summopere fuisse perplexum quum

Dominus eum recreavit. Porro notandum est, praecipuam

medicinam, qua levatus est, sitam fuisse in

verbo. Loquutus est Dominus: Cur non miraculo

eum transtulit in aliam partem, ut omni discrimine

statim eximeret? Our non etiam absque verbo manum

illi porrexit, et compescuit omnium ferociam,

ne quis ei nocere tentaret? Sed Moses non frustra

in hac parte insistit. Nam hinc docemur unde

summa in malis nostris petenda sit consolatio: et

simul etiam hoc esse praecipuum vitae nostrae exercitium,

pendere ex ore Domini: ut corto persuasi

simus, simulac 6alutem promisit, optime nobiscum

agi, nee dubitemus per médias mortes incedere. Alia

etiam visionis fuit ratio, ut Iacob non modo re ipsa

sentiret, Deum esse suum liberatorem: sed verbo

praemonitus quidquid postea sequutum est, Deo tribuere

disceret. Nam ut tardi sumus ac hebetes,

nuda experientia minime sufficit ad testandam Dei

gratiam, nisi accédât fides ex verbo.

Ascende in Bethel. Quanquam Dei consilium

est servum suum a morte in vitam erigere, videri

tarnen potuit ipsum habere ludibrio, nam exceptio

in promptu erat: Tu quidem praecipis Domine, ut

ascendam, sed viae omnes sunt obstructae. Tantum

enim mihi incendium conflarunt filii, ut ne in latebris

quidem tutus maneam. Vix digitum movere

audeo: quid igitur fiet si cum magna turba nunc

castra movere incipiam? annon meo strepitu nova

in me odia provocabo? Sed hoc modo optime probata

fuit fides Iacob, quod sciens Deum sibi ducem

et praesidem itineris esse, eius auspiciis fretus sese

accinxit. Porro non simpliciter imperat Dominus

quid fieri velit, sed addita promissione servum suum

confirmât. Nam quum in memoriam reducit se

eundem esse Deum qui prius apparuit quum tropicus

fugeret, his verbis inclusa est promissio. Eodem

Calvmi opera. Vol- XXIII.

quoque altare spectat, nam quum signum sit gratiarum

actionis, sequitur Iacob illuc venturum esse incolumem,

ut merito Dei gratiam celebret. Asylum

autem in Bethel potius quam alibi eligit, et assignat

Deus, quia ipse loci aspectus ad oximendum terrorem

plurimum valebat, quum memoria repeteret visam

illic sibi fuisse Dei gloriam. Porro quum ad

gratitudinem Deus servum suum hortatur, in hunc

finem se beneficum esse fidelibus admonet, ut ipsi

vicissim eius gratiae omnia se debere agnoscant, et

se in ea celebranda exerceant.

2. Et dixit Iahacdb familiae suae. Hie describitur

quam prompta fuerit obedientia Iacob. Neque

enim aud,ito Deo ambigit, vel secum disputât quidnam

factu opus sit: sed prout iussus est, ad iter

propere se comparât. Ut autem ostendat se Deo

parère, non tantum vasa colligit, sed simul purgat

domum suam idolis. Nam si Deum cupimus nobis

esse propitium, tollenda sunt omnia impedimenta

quae ipsum a nobis quodammodo submovent. Caeterum

hinc perspicimus quorsum tenderet furtum

Rachelis, neque enim voluit, ut dictum est, patrem a

superstitione retrahere, sed in eius vitium successit:

neque venenum hoc apud se continuit, sed sparsit

in totam familiam. Sic pessima contagione infecta

fuit ilia sancta domus. Unde etiam patet quanta

sit hominum ad impios et vitiosos cultus propensio,

quando domestici Iacob, quibus pura religio tradita

erat, tarn cupide oblata idola arripiunt. Nee vero

prorsus inscius fuit Iacob: sed credibile est nimis

fuisse uxorium, ut sua indulgentia pestem doini tacitus

aleret. Et certe una voce tarn se ipsum quam

reliquos coarguit ac damnât, idola vocans alienos

deos. Unde enim hoc discrimen, nisi quia sciebat

uni Deo se debere esse addictum? Tacita enim subest

relatio inter Deum Abrahae et alios omnes quos

sibi mundus perperam fingebat: non quod in arbitrio

Abrahae esset statuere quisnam verus esset

Deus : sed quia illi se Deus patefecerat, nomen quoque

ab ipso mutuari voluit. Ignaviam ergo suam

fatetur Iacob, quod idola in domum suam admiserit

quibus divinitus clausa fuerat ianua. Nam ubicunque

affulget veri Dei cognitio, necesse est quidquid

praeter puram eius notitiam sibi fabricant homines,

procul facessere. Sed quum vel uxoris blanditiis

sopitus fuerit Iacob, vel carnis incuria officium suum

facere neglexerit, nunc metu periculi expergiscitur,

ut magis intentus sit ad Deum pure colendum. Si

hoc accidit sancto patriarchae, quanto magis in rebus

prosperis metuenda nobis est prava carnis seeuritas.

Oaeterum si quando talis obrepserit torpor

et neglectus, saltern excitent nos et stimulent paternae

Dei castigationes, ut quidquid vitiorum desidia

contractum erit, sedulo purgemus. Iam hic

relucet immensa Dei bonitas, qui domum Iacob idolis

pollutam, pro sacrario tarnen habere dignatu»

30

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!