26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

563 COMMENTARIUS IN GENESIN. 564

tabernacula figere liceat. Vacuum enim locum illi

assignari oportuit, ne tumultuandi ansam incolis

daret, illorum pascua vel agros oocupans. In congressu

vero Iacob cum filio Ioseph, Moses vehementem

laetitiae affectum exprimit, ut sciamus

eanctos patres non fuisse humanis affectibus exutos.

Tenendum autem est, licet ex bonis principiis nascantur

affectus, semper tarnen ex carnis intemperantia

aliquid vitii contrahere: maximeque hoc habere

vitiosum, quod modum semper excedunt: unde

sequitur non tollendos penitus esse, sed temperandos.

31. Et nunciabo Thar. Postquam honoris causa

obviam patri suo prodiit Ioseph, utilitati quoque

eius prospicit. Nam ideo consilium dat, ut se et

omnes suos dicat esse pecuarios, quod locum habitandi

a rege impetret in terra Gosen. Quanquam

autem haeo continentia laude digna est, quod in

privatis commodis nihil sibi imperii usurpât, sed

perinde ac si unus esset e media plebe, regis nutum

exspectat: videtur tarnen callide praetextum

comminisci, quo regem circumveniat. Yidemus quid

cupierit, quum foecunda esset terra Gosen et opimis

pascuis nobilis, ea commoditas illexit eius animum,

ut illic patrem looare vellet: nunc yero terrae pinguedinem

dissimulans, alium obtendit colorem. Iacob

cum suis filiis reiectitios esse homines, ideoque

secessum quaerere, in quo seorsum ab Aegyptiis

habitent. Sed solutio huius nodi non admodum

difficilis est. Begi enim satis superque nota erat

fertilitas terrae Gosen, ut fraudi vel astutiae non

fuerit locus (ut saepe reges nimis profusi sunt,

multaque stulte dilapidant, quia nesciunt quid largiantur)

imo Pharao sponte non petentibus detulerat

optimum et electissimum in regno locum. Haec

itaque eius largitio dolose non fuit elicita: quia

liberum ei fuit aestimare quid daret. Et certe Ioseph

ut modeste ageret, necesse habuit hoc praetextu

habitationem in terra Gosen petere. Absurdum

enim fuisset, vel saltern nimis rusticum, homines

obscuros, et novos inquilinos, sedem in optimo

et commodissimo loco sibi petere, quasi iure

in ipsos competeret optio. Suo igitur et patris pudori

ut consulat Ioseph, causam aliam adducit, quae

perinde vera erat. Nam quum a pastorum consuetudine

abhorreant Aegyptii, regem admonet commodum

illic fore secessum. In eo nulla est simulatio,

quia alibi nusquam quietum hospitium patebat.

Gaeterum tametsi Sanctis patribus durum fuit ita

probrose reiici, et quasi foetere toti populo, haec

tarnen ignominia, qua notati sunt, maxime illis profuit.

Nam Aegyptiis permixti, hue illuo dispergi

poterant: nunc quia detestabiles sunt, et indigni

reputantur communi consuetudine, in hoc divortio

mutuam inter se unitatem melius fovent, nee dissipatur

ecclesiae corpus, quod Deus a toto mundo

segregaverat. Sic Dominus saepe nos a mundo con-

temni vel reiici permitit, ut ab eius sordibus liberi

et soluti, sanctitatem colamus. Denique non patitur

nos illigari terrae vinculis, ut in coelum feramur.

CAPUT XLYII.

1. Et venu Ioseph, et nunciavit Pharaoni, et

dixit: Pater meus, et fratres mei, et pecudes eorum,

et loves eorum, et omnia quae er ant eis, venerunt e

terra Chenaan: et ecce, sunt in terra Gosen. 2. Et

de extremis fratribus suis cepit quinque viros, et statuit

eos ante Pharaonem. 3. Tunc dixit Pharao ad

fratres eius: Quae sunt opera vestra? Et dixerunt ad

Pharaonem: Pastures ovium sunt servi tui, etiam nos,

etiam patres nostri. 4. Et dixerunt ad Pharaonem :

Ut peregrinaremur m hac terra, venimus, quia non

est pascuum pecudibus quae sunt servis tuis: gravis

enim fames est in terra Chenaan: nunc igitur

habitent quaeso servi tui in terra Gosen. 5. Et dixit

Pharao ad Ioseph, dicendo, pater tuus et fratres»tui

venerunt ad te. 6. Terra Aegypti coram te est, in

optimo terrae huius habitare fac patrem tuum, et fratres

tuos, habitent in terra Gosen. Et si cognoveris

quod sint inter eos viri robusbi, pones eos praefectos

pecorum super ea quae sunt mihi. 7. Postea adduxit

Ioseph ipsum Iahacob patrem suum, et statuit eum

coram Pharaone, et salutavit Iahacob ipsum Pharaonem.

8. Et dixit Pharao ad Iahacob: Quot sunt dies

annorum vitae tuae? 9. Et dixit Iahacob ad Pharaonem:

Dies annorum peregrinationum mearum sunt

triginta et centum anni: pauci et mali fuerunt dies

annorum vitae meae, et non attigerunt dies annorum

vitae patrum meorum in diebus peregrinationum suarum.

10. Et salutavit Iahacob ipsum Pharaonem, et

egressus est a facie Pharaonis. 11. Et habitare fecit

Ioseph patrem suum et fratres suos, et dedit eis possessionem

in terra Aegypti in optimo terrae, in terra

Rahameses, quemadmodum praeceperat Pharao. 12.

Et aïuit Ioseph patrem suum, et fratres suos, et omnem

domum patris sui pane, usque ad os parvuli.

13. At panis non erat in omni terra: gravis enim

fames erat valde, et elanguit terra Aegypti, et terra

Chenaan propter famem. 14. Et collegit Ioseph omnem

pecuniam quae inventa est in terra Chenaan pro alimento

quod ipsi emebant, et intulit Ioseph pecuniam

in domum Pharaonis. 15. Et consumpta est pecunia

e terra Aegypti, et e terra Chenaan: et venit onmis

Aegyptus ad Ioseph, dicendo: Da nobis panem: et ut

quid moriemur coram te? defeat enim pecunia. 16.

Tunc dixit Ioseph: Date pecudes vestras, et dabo vobis

pro pecudibus vestris, si defecit pecunia. 17. Et

adduxerunt pecudes suos ad Ioseph, et dedit eis Ioseph

panem pro equis, et pro grege pecudum, et pro armento

bourn, et pro asinis, et sustentavit • eos pane pro

omnibus gregibus illorum anno ipso. 18. Finitus vero

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!