26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

391 COMMENTARIUS 5 IN GENESIN. 392

e coelo in terrain. Quod a quibusdam -Hebraeis

scala accipitur pro figura divinae providentiae, quae

ooeli et terrae gubernationem complectitur, quadrare

non potest: aliud enim signum aptius dedisset Dominus.

Nobis vero qui principium hoc tenemus, in

Christo fundatum fuisse Dei foedus, et Christum

eundem aeternam fuisse imaginem patris, in qua

Sanctis patribus se patefecit, nihil in hac visione

perplexum est vel ambiguum. Nam quum per

peccatum aliénât! sint homines a Deo, quamvis ipse

omnia impleat sua virtute et sustineat, a nobis

tarnen non percipitur ilia communicatio, quae nos

vicissimad ipsum alliciat: quin potius tale dissidium

est, ut eum a nobis aversum esse pu tantes, eum

vicissim fugiamus. Porro angeli, quibus mandata

est humani generis custodia, tametsi in suum munus

strenue incumbunt, non tarnen mutuo communicant

nobiscum, ut familiaris sit et quasi sensibilis eorum

propinquitas. Solas ergo Christus est qui coelum

terrae coniungit: hie solus est mediator, qui pertingit

a coelo usque ad terram: ille idem est per

quern omnium bonorum coelestium plenitudo deorsum

ad nos fluit, nosque vicissim ad Deum conscendimus.

Idem quum sit caput angelorum, efficit

ut membris suis terrenis ministrent. Itaque (ut

legimus Iohan. 1, 51) hunc sibi honorem proprie

vindicat, quod postquam manifestatus fuerit mundo,

angeli ascendent ac descendent. Ergo si scalam

dicimus esse Christi effigiem, haec expositio nihil

habet coactum. Nam scalae similitudo optime convenu

mediatori, per quern, ministerio angelorum,

iustitia et vita, omnesque spiritus sancti gratiae

gradatim ad nos descendunt. Nos etiam, qui non

tantum eramus defixi in terra, sed in maledictionis

abysso, ipsisque inferis demersi, ad Deum usque

conscendimus. Scalae autem insidet Deus exercituum:

quia in Christo habitat plenitudo divinitatis:

et hinc etiam fit ut ad coèlum usque pertingat.

Tametsi enim humanae etiam eius naturae data est

a Patre omnia potestas, non tarnen fidem nostram

vere fulciret, nisi esset Deus in came manifestatus.

Nee obstat quod Christi corpus finitum est, ut coelum

et terram minime impleat: quia ubique diffusa

est eius gratia et virtus. TTnde et teste Paulo in

coelos ascendit ut impleret omnia. Qui particulam

by, vertunt prope, totum sensum corrumpunt. Exprimera

enim voluit Moses plenam deitatem residere

in mediatoris persona. Nee vero Christus tantum

ad nos accessit, sed induit naturam nostram, ut nos

unum secum efficeret. Quod autem scala symbolum

fuerit Christi, haec etiam ratio confirmât, quia nihil

magis consentaneum fuit quam ut Deus in filio suo

foedus aeternae salutis sanciret servo suo Iacob.

Atque hinc ad nos pervenit inaestimabile gaudium,

ubi audimus Christum ita excellere supra omnes

creaturas, ut sit tarnen nobis coniunctus. Dei qui-

dem maiestas, quae se hic conspicuam profert terrorem

incutere debet, ut omne genu coram Christo

curvetur, eum suspiciant atque adorent omnes creaturae,

et sileat in conspectu eius omnis caro. Sed

arnica et suavis eius imago simul pingitur, ut

sciamus eius descensu coelum nobis esse apertum,

et angclos nobis familiäres esse redditos.

Nam inde nobis fraterna cum ipsis societas,

quod commune utriusque caput stationem habet in

terra.

13. Ego Iéhova Deus Abraham. Hoc tertium

est caput, quod notandum esse dixi: frigerent enim

mutae visiones: itaque verbum Domini quasi anima

est quae eas vivificat. Figura igitur scalae inferior

appendix fuit huius promissionis: siouti externis

symbolis Deus verbum suum illustrât et ornât, ut

maior illi turn claritas turn autoritas accédât. tJnde

etiam probamus frivola esse sacramenta in papatu,

quia nulla illic Dei vox auditur quae animas aedificet.

Notemus itaque, Deum, quoties se patribus

ostendit, loquutum esse, ne suspenBOS teneret muta

visio. Nomine mrp admonet Deus se unicum esse

mundi opificem, ne alios sibi deos quaerat Iacob,

Sed quia per se incomprehensibilis est eius maiestas,

ut se ad captum servi sui accommodet, statim

addit se esse Deum Abràhae et Isaac. Etsi enim

necesse est tenere Deum quern colimus, eum esse

qui solus est: quia tarnen dum ad eius altitudinem

aspirant sensus nostri, inter prima initia evanescunt,

colenda nobis sedulo est haec sobrietas, ne plus de

ipso scire appetamus quam nobis ostendit: et ipse

pro immensa sua bonitate ad nostrum modulum se

accommodans nihil omittit quod expédiât in salutem

nostram. Quia autem speciale foedus pepigerat

cum Abraham et Isaac, Deum se illorum nominans,

ad veram fidei originem revocat servum suum

Iacob, et in perpetuo foedere eum retinet. Hoc sacrum

est pietatis vinculum quo inter se cohaerent

omnes filii Dei, quum a primo ad ultimum eandem

salutis promissionem audiunt, et consentiunt in

spem unam. Atque hie fructus est eins benedictionis

quam nuper a patre acceperat: quia Deus ore

suo pronunciat eum foederis haeredem, ne putetur

inane fuisse hominis praeconium.

Terram in qua dormis. Terram eius posteris

fuisse datam legimus: ipse vero non solum usque

ad mortem in ea fuit hospes, sed ne mori quidem

potuit. Unde colligimus, sub terrae pignore vel

arrha aliquid ei melius et praestantius fuisse datum :

siouti Abraham spiritualis fuit eius terrae possessor,

ac nudo eius intuitu contentus, in coelum praecipue

suspexit. Notemus autem, semen Iacob hie reliquis

Abrahae filiis opponi, qui secundum carnem

ex eo promiscue genus ducebant, sed exsecti erant

a gente sancta. Ex quo vero ingressi sunt filii Iacob

in terram Chanaan, perpétua illis fuit häeredi-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!