26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

253 COMMENTARIUS IN GENESIN. 254

consumptum fuisse cibum una cum corporibus.

Quemadmodum autem has quaestiones attingere utile

est, nee ulla religio y etat: sie rursum nihil melius

quam sobria eolutione nos esse contentos.

9. UM est Sara. Hactenus passus est Deus

Abraham praestare quod officii sui erat. Postquam

vero eius caritati locum dedit, nunc se manifestare

ineipit in suis angelis. Quod Moses nunc très loquentes

inducit, nunc uni soli attribuit sermonem,

ratio est, quia très simul unius Dei personam référant.

Tenendum etiam memoria est quod nuper

adduxi, uni dari principem locum, quia Christus,

qui viva est patris imago, sub angeli forma patribus.

saepe apparuit: angelos autem quorum caput

est, habuit comités. Quod autem de Sara interrogans

colligere inde licet rursus bic promitti Abrabae

filium, quoniam ilia prioris oraculi testis non

fuerat.

10. Eevertendo revertar ad te. Hieronymus

vertit: Vita comité revertar: ac si Deus bumano

more loquens, dixisset: Revertar, si vixero. Sed

absurdum esset, Deum qui iam magnifiée potentiam

suam praedicat, sermonem ab hominibus mutuari,

ac si mortalis foret. Quaenam, obsecro, constaret

insigni buic oraculo maiestas, ubi de aeterna mundi

salute agitur? Probari igitur nullo modo potest

sensus ille, qui promissionis vim et autoritatem

prorsus enervat. Ad verbum est: Secundum tempus

vitae: quod nonnulli de Sara exponunt, ac si

dixisset angelus, tunc adhuc superstitem fore Saram.

Sed rectius de foetu exponitur: promittit enimDeus

se venturum iusto el legitimo pariendi tempore:

ut Sara vitalis foetus mater fiat.

11. Erant series et provectae aetatis. Hunc

versum inserit Moses, ut sciamus merito Sarae visum

fuisse incredibile quod dicebat angelus. Liberos

enim promitti decrepitis senibus praeter naturam

est. De Abraham tamen potest moveri quaestio:

quum interdum viris ultimo senio ad gignendum

adhuc robur suppetat: ac praesertim illo saeculo

res non ita fuit infrequens. Sed Moses bic comparative

loquitur: nam quia Abraham, quamdiu per

aetatem vegetus erat, cum uxorö vixerat sterilis:

vix tunc potuit generare, quum iam esset fere semimortuus.

Ismaelem quidem senex genuerat, sed praeter

exspéetationem. Nunc vero duodecimo post anno

patrem ex vetnla effoetaque inuliere fieri posse, vix

credibile erat. Praecipue tamen Moses in Sara insistit:

quia ab ea maximum erat impedimentum.

admiratione et laetitia effertur Sara ut Dei promissionem

admittat: sed ut loquenti Deo fidem abroget,

suam et mariti aetatem perperam eius verbo

opponit. Neque tamen fallaciae aut vanitatis Deum

ex professo insimulat: sed quia in rei intuitu defixa,

quid pos8it naturaliter fieri, tantum expendit: mentem

vero suam non attollit ad reputandam Dei potentiam

, fidem loquenti Deo temere ' abrogat. Ita

quoties Dei promissiones et opera proprio sensu et

naturae legibus metimur, sumus in eum contumeliosi,

quamvis nihil tale animis nostris insideat: quia non

aliter suum illi honorem deferimus, quam dum eius

verbo subiicimuB quidquid obstaculi occurrit in coelo

et in terra. Gaeterum etsi excusanda non est Sarae

incredulitas, non tamen directe répudiât Dei gratiam,

sed pudore tantum et verecundia retinetur, ne protinus

credat quod audit. Et verba etiam summam

modestiam testantur. Pudicitiae enim signum est

quod dicit: Postquam consenuimus, daremusne operant

rei venereae? Quare notemus nihil minus fuisse

Sarae propositum quam Deum facere mendacem : sed

in eo tantum peccasse, quod usitato naturae ordini

nimis affixa, Deo gloriam non dedit, ut quod mente

concipere non poterat miraculum, ab eo speraret.

Notanda etiam admonitio est quam inde colligit

apostolus (1. Pet. 3, 6), quod Sara Abraham dominum

suum vocat. Nam mulieres hortatur ut

illius exemplo maritis sint obsequentes et morigerae.

Multae quidem hunc maritis suis titulum non aegre

concedunt, quos tamen imperioso suo fastu in ordinem

cogère non dubitant: sed apostolus pro confesso

sumit, Saram ex animi sensu testatam esse quid de

marito sen tiret: nee vero dubium est, quam verbo

professa est modestiam, veris quoque officios probasse.

13. Et dixit Iehova. Quia iam patefacta in

angelis erat Dei maiestas, eius nomen exprimit Moses.

Prius autem docuimus quo sensu ad angelum

transferatur Dei nomen: ideo nunc repetere necesse

non est: nisi quod semper notaro operae pretium

est, tarn pretiosum esse Domino verbum suum ut

se praesentem censeri velit, quoties per ministros

suos loquitur. Deinde quoties se patribus manifestavit,

Christum fuisse quasi intermedium, qui non

tantum verbi respecta sustinet Dei personam, sed

vere et essentialiter Deus est. Quia autem non

humano iudicio dreprehensus fuerat risus Sarae,

ideo diserte testatur Moses reprehensum fuisse a

Deo. Atque hue pertinent circumstantiae, quod

Cessaverat, inquit, fieri Sarae secundum viam muUe- tabernaculnm fuerit a tergo angeli, et Sara intra

rum. Quo genere loquendi verecunde menses notât se, non coram aliis, riserit. Reprehensio autem

qui mulieribus fluunt. Una autem cum fluxu men- ostendit cum incredulitate fuisse coniunctum Sarae

struo desinit concipiendi facultas.

risum. Neque enim levé subest pondus huic sen-

12. Et risit intra se Sara. Riserat etiam tentiae :

prius Abraham, ut proximo capite visum est! sed An Deo quidquam potest esse mi/rificum? Sed

minime similis fuit amborum risus. Neque enim angelus Saram obiurgat quod Dei potentiam intra

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!