26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

235 COMMENTA RIUS IN GENESIN. 236

tioui locus. lam vero discimus ex his verbis in

quem finem Dens, ecolesiam sibi colligat, nempe ut

sancti sint quos yocavit. Fundamentum quidem vooationis

divinae gratuita est promissio: sed hoc continuo

post sequitur, ut Dei iustitiae se consecrent,

quos ipse sibi deligit in populum peculiarem. Nam

hac lege filios sibi adoptât ut vicissim patris obtineat

locum et honorem. Sicut autem ipse non men*

titur, ita iure mutuam âdem a suis exigit. Quare

soiamus fidelibus Deum ideo patefieri, ut sub eius

conspectu vivant: et illum sibi non operum modo,

sed cogitationum arbitrum statuant. Unde etiam

colligimus, non aliam esse pie recteque vivendi normam,.

nisi quum pendemus a Deo.

2. Ponam foedus meum. Nunc plenius et 'uberius

exponere incipit quod breviter attigerat. Diximus

bimembre fuisse Dei foedus cum Abram. Prius

membrum erat gratuiti amoris testimonium, cui annexa

erat beatae vitae promissio. Alterum vero, exhortatio

ad sincerum oolendae iustitiae Studium. Quia

Deus uno tantum verbo levem gratiae suae gustum

dederat et mox ad vocatioDis finem descenderat, ut

Abram esset integer: quo libentius mentem, vitamque

formare studeat tarn ad reverentiam Dei, quam

ad integritatem colendam, subiicitur uberior gratiae

declaratio: ac si dixisset Deus, vide quam benigne

tibi indulgeam; non enim pro imperio simpliciter,

quöd iure meo licebat, integritatem abs te postulo:

sed quum nihil tibi debeam, gratis descendo ad mutuum

foedus. Caeterum non loquitur quasi de re

nova; sed foederis quod ante pepigerat, memoriam

renovans, melius confirmât ac sancit eius certitudinem.

Non enim solet proferre Deus nova oracula

quae prioribus fidem abrogent vel obscurent eorum

luçem, vel efficaciam énervent: sed continuât quasi

perpetuo tenore quas semel dedit promissiones.

Quare non aliud voluit his verbis, quam stabile ratumque

fore illud foedus de quo prius audierat

Abram: nominatim vero caput illud commémorât

de multiplicando semine, quod deinde saepius repetet.

3. Et prostravit se Abram. Seimus hunc veterem

fuisse adorandi ritum. Porro testatur Abram

se Deum agnosoere, ad cuius conspectum silore omnis

caro, seque humiliare debet: deinde quid quid

dicturus est Deus se reverenter suseipere, et studiose

amplecti. Quod si haeo fidei confessio fuit,

tenendum est, fidem quae recumbit in Dei gratiam

non posse a pura conscientia disiungi. Deus suam

gratiam Abrae offerens, sincerum iuste saneteque

vivendi affectum ab eo requirit: Abram se prosternons

obedienter se utrumque reeipere déclarât.

Meminerimus ergo uno et eodem fidei complexu

gratuitam adoptionem, in qua salus nostra posita

est, cum vitae novitate iungendam esse. Etsi autem

nullum verbum profatur Abram olarius ta­

rnen tacendo loquitur, quam si magna et sonora

voce clamaret soJüdum se obsequium praestare Dei

verbo.

4. Ego, ecce paäum meum. Qui transférant,

Ecce, ego ferio tecum foedus: vel, Ecce ego et foedus

meum tecum, mihi non videntur fideliter sensum

Mosis reddere. Primo enim Deus se esse pronunciat

qui loquitur, ut certa verbis suis constet

autoritas. Nam quia non alibi quam in aeterna

eius veritate fundari potest fides nostra: id nobis

ante omnia testatum esse oportet, ex sacro eius ore

profectum esse quod nobis proponitur. Ideo prönomen

Ego, vice praefationis seorsum legendum est:

ut quieto animo sit Abram, et exempta dubitatione

oblatum foedus suscipiat. Unde colligitur utilis

doctrina, fidem necessario ad Deum referri: quia ut

nobiscum loquantur omnes angeli et homines, nunquam

tanta constabit illis autoritas quae animas nostras

stabiliat. Neo fieri potest quin subinde vaoillemus,

donee personet vox ista e coelo, Ego sum. Unde

etiam apparet qualis sit religio papatus, ubi pro

Dei verbo tantum iactantur hominum commenta.

Merito autem continuae fluctuationi obnoxii sunt

quicunque ex hominum ore pendentes, non sine

Dei iniuria plus illis arrogant quam fas erat. Nobis

vero non aliud sit credendi principium quam

istud Ego, non a quolibet, sed solius Dei ore prolatum.

Quod si contra se ingérant hominum myriades,

ac superciliose clamitent: Nos, nos: sufficiat

una ista vox Dei.ad inanem pluralis numeri sonitum

dissipandum.

Eris in patrem multitudinis gentium. Quaeritur

quaenam sit ista gentium multitudo. Satis constat

populos diversos originem duxisse a sancto patriarcha:

nam Ismael in magnum populum exorevit:

Idumaei ex altera parte longe lateque diffusi sunt:

ex aliis etiam filiis quos ex Getura suscepit, fluxerunt

amplae familiae. Sed longius respexit Moses,

quod scilicet fide inserendae essent gentes in genus

Abrae, licet ab eonon progenitae secundum carnem:

cuius rei Paulus nobis fidus est interpres ac testis.

Neque enim Arabes et Idumaeos, aliosque colligit

qui Abram officiant plurium gentium patrem: sed

ad totum mundum extendit nomen patris, ut undique

in unam Abrae familiam coalescant gentes alioqui

extraneae, et inter se dissitae. Pateor quidem

duodecim tribus ad tenipus fuisse quasi totjdem

populos: sed tantum ut praeludium esset immensae

eius multitudinis quae tandem aggregate est in genus

Abrae. Quod autem Moses filios intelligat,

qui fide regeniti in nomen et genus Abrae trans^

eunt, hac una ratione satis probatur. Neque enim

carnale Abrae genus (in diversos populos secari potuit,

quin statim censeri inciperent alieni quicunque

ab unitate discesserant. Ita Ismaelitas, Idumaeos,

et reliquos evomuit ecclesia, ut pro exteris

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!