26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

259 COMMENTARIÜS 5 IN GENESIN. 260

morem. Atque hoc doctrinae genus ne quia tan tum

ad extraneos spectare putet, Dominus proprie destinât

Abrahae filiis, hoc est ecclesiae domesticis.

Insulsi enim sunt ac perversi interprètes qui fid em

everti contendunt si terreantur conscientiae. Nam

quum fidei nihil magis contrarium sit quam contemptus

et torpor, optime cum gratiae praedicatione

consentit ea doctrina quae homines subigit ad Dei

timorem, ut afflicti et famelici ad Christum festinent.

Et custodient viam Iehovae. His verbis significat

Moses non modo in hunc finem proponi Dei

iudicium, ut expavescant qui sibi per socordiam

placent in suis vitiis, atque hoc modo coacti ad

Christi gratiam suspirent: sed ut fidèles ipsi, qui

iam praediti sunt Dei timoré, magis ac magis in

studio pietatis proficiant. Vult enim Sodomae exitium

narrari, non tantum ut eiusdem vindictae metu

impii ad Deum trahantur, sed etiam ut melius formentur

in vera obedientia qui iam Deum colère

coeperunt. Ita lex non tantum ad initium resipiscentiae

valet, sed etiam ad continuos progressus.

Quum addit Moses, ut faciant iustitiam et iudicium,

breviter osteudit qualis sit via Domini cuius mentionem

fecerat: quanquam non plena est definitio:

sed ab officiis secundae tabulae per synecdochen

breviter ostendit quid potissimum a nobis requirat

Deus. Neque id scripturae insolens est, piae rectaeque

vitae descriptionem petere ex secunda legis

tabula: non quod pluris sit Caritas quam Dei cultus:

sed quia suam erga Deum pietatem probant

qui recte et innoxie vivunt cum suis proximis. Iustitiae

et iudicii nominibus aequitatem complectitur,

qua tribuitur cuique quod suum est. Si distinguere

placet, iustitia proprie vocatur rectitudo et humanitas,

quam colimus cum fratribus nostris dum studemus

omnibus benefacere, ab omni autem noxa,

fraude et vi abstinemus. Iudicium vero est, miseris

et oppressis manum porrigere, tueri bonas causas,

dare operam ne debiles iniuste laedantur. Haec

sunt légitima exercitia, quibus suos occupari Dominus

iubet.

Ut venire faciat Dominus super Abraham quod

loquutus est super eum. Significat Moses compotem

promissae sibi gratiae fore Abraham, si suos erudiat

in timoré Domini, domumque suam probe gubernet.

At sub unius hominis persona communis omnibus

pus régula traditur: nam qui hac in parte torpent,

abiiciunt, quantum in se est, vel supprimunt Dei

gratiam. Ergo ut perpétua nobis dur et ac posteris

etiam supersit donorum Dei possessio, cavendum est

ne torpore nostro intercidant. Falso tarnen hinc

oolligeret quispiam sua diligentia efficere fidèles ac

mereri ut Deus quae promisit impleat. Trita enim

loquendi ratio est scripturae hac voce ut consequentiam

magis notare quam causam. Etsi enim

sola Dei gratia salutem nostram inchoat et absolvit:

quia tarnen Dei vocationem sequendo cursum nostrum

peragimus, dicimur etiam hoc modo salutem

a Deo promissam consequi.

20. Clamor Sodomae. Hie clarius exponere incipit

Dominus consilium suum Abrahae de quinque

urbibus perdendis: quanquam Sodomam tantum et

Gomorrham, quae aliis magis famosae erant, nominat.

Prius vero quam poenae faciat mentionem,

scelera in medium producit, ut sciat Abraham iure

plecti qui perduntur: alioqui historia ad eruditionem

non spectaret. Sed hinc pecoandi metus, quum

sentimus hominum culpa iram Dei provocari. Dicit

clamorem pro scelerum gravitate" multiplicatum

fuisse: quia utcunque sibi impunitatem promittant

impii mala sua tegendo, et cum silentio et quiete

ferantur ab hominibus, peccatum tarnen in auribus

Dei alte sonare necesse est. Ergo haec loquutio

significat facta omnia nostra, quorum putamus sepultam

esse memoriam, ad Dei tribunal proferri:

imo sponte poscere vindictam, quamvis nemo sit

qui accuset:

21. Descendam nunc. Quia hoc singulare fuit

exemplum irae Dei, quod Deus celebrari per onanes

aetates voluit, et in scriptura passim inculcat: ideo

quae in divinis iudiciis reputanda sunt, diligenter

exprimit Moses, quemadmodum hoc loco moderationem

ipsius Domini commendat, quod non statim

fulminet ad versus impios, nee statim vindictam

suam praecipitet: sed ubi res penitus sunt deploratae,

tunc demum exsequatur quam suspensam diu

tenuit poenam. Neque frustra Dominus composite

et recte temperate ordine ad poenas se progredi

testatur: quia quoties nos castigat iusto severius

nobiscum agere eum putamus: imo quum mira tolerantia

nos exspectet, donee ad ultimum impietatis

venerimus, et obstinatior sit nostra malitia quam

ut amplius parcendum sit, de nimia tarnen rigoris

festinatione conquerimur. Ergo quasi in illustri

tabula suam in nobis ferendis aequitatem depingit,

ut Bciamus nunquam cum nisi maturis sceleribus

ad poenas exigendas prorumpere. Iam si Sodomam

ex ad verso respicias, horribile illic occurrit stuporis

exemplum. Perinde enim ac si nihil sibi foret

negotii cum Deo, insultant Sodomitae: exstincto

boni et mali sensu, pecudum instar in omni genera

foeditatis se provolvunt, perinde ac si nunquam

reddenda esset vitae ratio, sibi in vitiis adulantur.

Quoniam hie morbus saeculis omnibus nimium

grassatus est, ac hodie plusquam vulgaris apparet:

hanc circumstantiam notare operae pretium est, quo

tempore sibi, excusso Dei metu, indulgent Sodomitae,

ac impune sibi fore promittunt quidquid peccarint,

Deum capere de illis perdendis consilium:

et tumultuoso scelerum clamore excitatum, descendere

in terram, quo tempore illi altum somnuin

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!