26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

555 COMMENTARIES IN GENESIN. 556

aestimanda esse hominum facta ex eventu, sed prout

vel cessarunt in suo officio, vèl aliquid tentaruat

praeter Dei mandatum, et ultra vocationis suae

metas egressi sunt. Neglexit aliquis uxorem vel

liberos, nee eorum necessitatibus sedulo adfuit:

quanquam non moriuntur, nisi volonte Deo, nihil

tarnen hoc praetextu iuvatur mariti et patris inhumanitas,

qui eos impie deseruit quum suecurrere

deberet. Quare nihil proficiunt qui sibi male consoii,

tegendis delictis obtendunt Dei providentiam. Sed

rursus quoties Dominus eorum malitiae oecurrit

qui nobis nocere student, neque id modo, sed prava

eorum studia in bonum nostrum convertit: hoc

modo affectus carnis nostrae tempérât, nosque

aequiores et magis placabiles reddit. Sic videmus

Iosèph dextrum fuisse providentiae Dei interpretem,

dum inde captavit argumentum dandae fratribus

yeniae. Sceleris in se commissi indignitas eum

aoeendere poterat ut totus vindietae cupiditate ferveret:

atqui dum reputat superatam fuisse eorum

malitiam mira et insolita Dei bonitate, oblitus

jniuriae, humaniter eos amplectitur, quorum dedecus

gratia sua Deus texerat. Et certe sepeliendis fratrum

peccatis ingeniosa est Caritas: ideoque in

hunc usum libenter accommodât quaeeunque ad

iram placandam et sedanda odia faoiunt. Ioseph

etiam in alium sensum rapitur, quod divinitus electus

fuerit ad iuvandos fratres. Unde fit ut non

modo ofFensam illis remittat, sed cupide iniunetis

sibi partibus defungi cupiens, tarn a metu et anxietate

quam ab inopia ipsos liberet. Haec ratio est

cur se ordinatum asserat ut reliquias illis ponat,

hoc est, semen conservet residuum, vel potius ipsos

conservet superstates, idque praeclara et admirabili

evasione. Quum se patrem Pharaonis dicit, non

effertur inani iaetantia, ut soient vani hömines :

neque opes suas ventôse ostentat: sed ex tarn

magnifico et incredibili eventu probat, npn fortuito

nee- humanitus factum esse ut in locum ilium pervenerit:

quin potius mirabili Dei consilio erectum

sibi fuisse sublime solium unde patri et toti familiae

suceurrat.

9. Sie dixit filius tuus Ioseph. In hoc mandato

ostendit se potentiam suam ideo iaetare quo meliöre

fiducia patrem animet: seimus quam tardi sint

senes : deinde sanctum Iacob difficile erat ab .haereditate

divinitus promissa avellere. Ergo Ioseph

proposita necessitate, quam, optabile subsidium obtulerit

Dominus commémorât. Quaeritur tarnen

quomodo illis in mentem non vônerit oraculum, de

quo a patribus edocti fuerant, nempe hospites fore

et servos in aliéna terra (Gen. 15, 13). Videtur

enim Ioseph meras delitias nie promittere, quasi in

postqrum nihil adversi timendum foret. Quanquam

a Mose nihil exprimitur, ego tarnen probabili coniectura

moveor ut credam Iacob non fuisse oraculi

immemorem. Nisi enim coelesti vinculo retentus

foret, nunquam post transactum famis tempus stetisset

in Aegypto. Nam illio sponte manendo, spem

haereditatis a Deo promissae abiieere visus esset.

Quod ergo ad terram. Ghanaan reverti non curat,

sed tantum cadaver süum illuc deferri iubet, nee

filios suos ad çelerem reditum hortatur, sed subsidere

in Aegypto sinit, non facit socordia, vel quod

delinitus sit illecebris Aegypti, vel pertaesus terrae

Chanaan, sed quod se et genus suum, ad ferendam

illam tyrannidem comparât, de qua admonitus fuerat

a patre Isaac. Ideo, quod liberaliter primo

adventu excipitur, in lucro députât : sed interim

animo praesumit quod dictum fuerat Abrahae.

16. Et vox audita est in domo. Quod nunc

refert Moses, ordine praecessit. Priusquam enim

Ioseph patrem accerseret, fama de fratrum adventu

in palatium pervenerat. Nee vero tarn audacter

polhcitus fuisset Ioseph fratribus suis domicilium

in Aegypto, nisi regis permissu. Quod ergo brèviter

attigerat Moses, nunc pluribus exponit, regem

propenso et hilari animo déclarasse quanti faoeret

Ioseph, quod ultro patri et fratribus eiusopimam

Aegypti partem detulit, quam incolerent. Et ex

alio Mosis loco apparet, quamdiu vixit, dementer et

benigne traetatos fuisse Israelitas. Nam primo

capite Exodi, v. 8. initium tyrannidis et saevitiae

dicitur factum a successore, cui ignotus erat Ioseph.

22. Dédit unieuique mutatorias vestes. Quod

viatico fratres instruit, non mirum: sed quorsum

attinuit peeunia et vestibus onerare, quia mox redituri

erant? Ego certe non dubito quin patrem

suum, fratrumque uxores respexerit, quo minus

mole8tum esset terram Ohanaan relinquère. Yix

enim credibilem fore nuncium sciebat, nisi manifesta

symbola palam gestarent. Quanquam fieri, potest

ut non solum allioere tentaverit absentes, sed fratribus

etiam magis ao magis voluerit testatum facere

suum amorem. Prior tarnen ratio plus apud me

habet ponderis, quia ornandi Beniamin maior Uli

fuit cura. Quod pro vestibus mutatoriis,. vel mutationibus

vestium, Hieronymus transtulit binas

stolas: et alii interprètes eum sequuti, dissimiles

vestes exponunt: nescio an firmum sit. Potius

sentio vestes fuisse elegantes, quibus ad nuptias ac

dies solennes uterentur. Nam mutationi quotidianum

usum tacite opponi arbitror.

24. Ne tumulluemini. Quidam exponunt Ioseph

rogare fratres ut placido sint animo, neo supervacuo

metu se turbent: sed potius ad mutuam pacem eos

hortatur. Nam quum verbum Ul nunc tremere,

vel expavesoere, nunc tumultuari .significet, posterior

sensus melius congruit circumstantiae loci. Seimus

enim filios Dei non modo esse placabiles, si quid,

ipsis iniuriae illatum fuerit, sed etiam curare uü

alii inter se concordes agant. Placatus erat Ioseph.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!