26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

521 COMMENTARIÜS IN GENESIN. 522

Deus ipse solus arcani sui erit inte/pres. Si quis

obiioiat, quoties hominum opera Deus utitur, coniungi

debere illorum ministerium cum eius mandato: id

quidem fateör, sed ita ut in solidum gloria penes

Deum resideat: secundum illud Pauli, nihil esse

qui plantant, vel rigant (1. Cor. 3, 7). Caeterum

Ioseph non modo Pharaonem gustu aliquo pietatis

afficere cupit, sed interpretationis donum uni Deo

adscribens, se destitua fatetur ut ab illo impetret.

Quare nos quoque exemplo sancti Ioseph discamus,

etiam apud incredulos celebrare Dei gratiam, ac si

ianuam praecludant integrae pleuaeque doctrinae,

danda saltern opera est ut instillemus aliquas pietatis

guttas. Hoc quoque nobis in mentem veniat,

nihil minus ferendum esse quam ut sibi quidquam

proprium arrogent homines. Nam hic primus est

sapiendi gradus, nihil sibi arrogare, sed modeste

fateri ex fonte gratiac Dei manare quidquid laude

dignum est. Praesertim hoc notatu Signum est, ut

cuique spiritus intelligentiae datus e coelo fuerit,

idoneum et fidum fore Dei interpretem.

16. Deus respondeat in pacem Pharao. Hoc ex

animi sui affectu addidit Ioseph : nondum enim

quale futurum esset oraculum tenebat. Ergo prophetjoo

nomine faustum et optabile promittere non

potuït : sed quemadmodum sinoere proferre debuit

quod a Domino acceperat, qualecunque id esset,

quantum vis triste vel acerbum: ita rursum minime

obstitit haec libertas quin laetum eventum regi optaret.

Precatio igitur est, non vaticinium, quod hie

de regis pace dicitur^

17; Me sommante. Tota haec narratio expositione

non indiget : tantum enim repetit Pharao quod

prius vidimus: nisi quod addit, vaccas macilentas

consumptis pinguibus, nihilo redditas esse meliores.

Quo testari voluit Deus, tantam fore sterilitatem,

ut congesta frumenti copia non liberaliter alerentur

homines, sed famelici aegre vitam traherent. Quod

Ioseph somnium unum esse respondet, simpliciter

intelligit unum et idem duabus figuris ostensum

fuisse Pharaoni. Prius vero quam interpretationem

suam in medium proférât, non esse evanidum somnium

asserit, sed divinum oraculum. Nisi enim a

Deo profecta fuisset visio, stultum fuisset anxie inquirere

quid portenderet. Nunc autem in soiscitando

Dei consilio, non frustra laborat Pharao. Caeterum

notanda est loquendi forma, quia Ioseph non tantum

dicit: Deum quod aliunde continget, pràedicere, sed

quod ipse facturas esset. Hinc namque colligimus:

Deum non otiose speculari fortuitos rerum eventus,

sicuti philosophi plerique garriunt, sed suo arbitrio

statuere quid futurum sit. Quare in rerum praedictione

non respondet de tabulis fatalibus, sicuti

Apollinem suum poetae fingunt earum rerum esse

vatem quae non sunt in eius manu : sed pronunciat,

quidquid eveniet, suum fore opus. Sic Isaias (45, 7),

ut suam uni Deo gloriam asserat, ei utrumque tribuit,

res futuras patefäcere, et suo imperio moderari

omnes rerum eventus. Clamât enim Deum non

fallere, nee mentiri, ut soient idola: et ilium praedicat

unicum esse bonorum et malorum autorem:

per mala, res adversas intelligens. Quare nisi Deum

velimus e solio suo deiicere, non minus suam illi

in agendo potentiam quam praescientiam relinquere

oportet. Atque hie locus ideo observatu dignior est,

quia omnibus saeculis multi nebulones dimidiam

gloriae suae partem Deo eripere conati sunt: et

nunc (ut dixi) multos philosophos delectat idem

figmentum: quia absurdum esse putant Deo adscribere

quidquid rerum in mundo agitur. QuaBi vero

frustra pronunciet scriptura, iudicia eius profundam

esse abyssum (Ps. 36, 7). Sed dum ad cerebri sui

censuram Dei opera exigunt, repudiato eius verbo,

malunt de coelestibus mysteriis Platoni credere.

Quod Deus, inquiunt, praescius est rerum omnium,

nulla inde nécessitas inducitur. Quasi vero nudam

praescientiam dicamus rerum causam esse: ac non

potius hanc copulam teneamus a Mose positam, quae

futura sunt Deum praescire, quoniam ea facere

decrevit. Ipsi vero insoite ao perperam ab aeterno

Dei consilio et continua actione eius providentiam

divellunt. Hoc in primis persuasum habere expedit,

quoties sterilis est terra, sive gelu, sive uredo, sive

grando, sive aliud quidpiam in causa sit, hoc totum

Dei consilio gubernari.

32. Et propterea iteratwm est somnium. Non intelligit

Ioseph mutabile esse si quid Deus semel

tantum protulerit: sed ne in animo Pharaonis vacillaret

rei ostensae fides. Nam quia nihil nisi ex

stabili fixoque suo consilio pronunciat, semel loquutum

esse sufficit. Sed nostra tarditas et inconstantia

saepius eadem ipsum repetere cogit, ut cordibus

nostris insideat quod certo apud eum decretum est:

alioqui quam versatile nobis ingenium est, tarn

varie sursum deorsum a nobis volvitur quod semel

eius ore audivimus, donee labascat. Porro IoBeph

non modo firmitudinem coelestis decreti commendat,

sed simul prope instare denunciat quod facere

Deus constituit, ne Pharao ipse longioriB morae

fiducia dormiret. Nam etsi fatemur Dei iudicia

semper capitibus nostris instare, nisi tarnen nos

ßtimulet tempori8 maturitas, illorum cura et metu

frigide afficimur. /

33. Et nunc provideat sibi Pharao. Plus praestat

Ioseph quam fuerat rogatus: neque enim tantum

somnii est interpres, sed, ut prophetae munus impleat,

doctrinam et consilium adiungit. Scimus

enim veros Dei prophetas ac legitimos non simpliciter

pràedicere quid futurum sit, sed malis impendentibus

remédia ostendere. Postquam ergo de

vicibus quatuordeeim annorum vaticinium edidit

Ioseph, nunc docet quid utile sit factu, et Pharao-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!