26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

587 COMMENTARIUS IN GENESIN. 588

Iacob uter sit altero dignior, sed tantum pronunciat

quid Deus apud se de utroque decreverit, et quid

futurum sit longo post temporis successu. Causas

ergo non aliunde aocersit, sed hac una eontentus

est, quod multiplicabitur Ephraim prae Manasse.

Et certe in solo Dei consilio abscondita est nostra

dignitas, donee vocatione sua palam faciat quid

nobis fieri velit. Interim tollitur prava aemulatio,

qutim Manasse sua sorte contentum esse iubet.

Prorsus itaque insaniunt qui aridas et perforatas

cisternas effodiunt, ubi causas reperiant divinae

adoptionis, quum ubique uno verbo definiat scriptura,

Tocari in salutem quos Deus elegit: primum

vero electionis fontern, liberum eius beneplacitum

esse (Rom. 8, 29). Forma benedictionis, quae paulo

pöBt refertur, melius confirmât quod attigi, commendari

in utroque Dei gratiam, ut Manasse sibi plus

datum esse reputans quam fuerit promeritus, fratri

suo non invideat. Caeterum istud benedicere in

Ephraim et Manasse non accipitur ut prius quum

dictum est, benedicentur omnes gentes in semine

tuo: sed simplex sensus est, conspicuam in duobus

filiis Io8eph Dei gratiam fore, ut populus Israel

exemplar bene precandi inde sumpturus sit.

21. Et dixit Israel ad Ioseph. Repetit Iacob

quod dixerat. Et certe omnibus eius filiis, praesertim

vero ipsi Ioseph et filiis non una vel simplici confirmatione

opus fuit, ne stationem sibi figèrent in

Aegypto, sed animis habitarent in terra Chanaan.

Mortis suae in hunc finem meminit, ut aeternam

Dei veritatem minime ab hominum vita pendere

admoneat: ac si dixisset, vita quidem mea, utbrevis

et caduca fuit, dilabitur: sed promissio Dei, quae

nullum habet finem, me quoque mortuo vigebit.

Nulla filiis yisio ostensa fuerat, sed sanctum senem

Deus intermedium foederis sui sponsorem ordinaverat.

Sedulo itaque iniunctum sibi munus exsequitur,

mature praecavens, ne suo interitu vacillet

eorum fides. Sic quum Dominus per homines mortales

verbum suum mundo tradiderit, quam vis illi

peracto vitae curriculo secundum carnem mortui

eint, non tarnen simul exstineta est vox Domini,

sed nos hodie vivificat: ideo Petrus se daturum

operam soribit ut post suum discessum doctrinae

sibi commissae ecolesia sit memor (2. Petr. 1, 15).

Ad terram patrum vestrorum. Non abs re sibi

et patribus vendicat terrae dominium, in qua semper

vagati fuerant tanquam exteri: nam quia videri

poterat quodammodo intereidisse Dei promissio,

filios erigit in bonam spem, et heroico animo pronunciat

terram esse suarn' in qua vix tandem sepulcrum

adeptus est, idque precario. TJnde autem

tanta fiducia, nisi ut ad fidem verbo Deo habendam

suo exemplo assuefaciat filios? Haec autem nobis

etiam communis est doctrina: quia nunquam satis

solide innitimur Dei verbo quamdiu sensibus nostris

sumus affixi. Imo donee eousque emergat fides ut

appréhendât quae proeul remota sunt, neseimus

quid sit loquenti Deo subscribere.

22. Ego dedi tibi partem. Hic Iacob ut plus

animi faciat filio Ioseph, partem unam ei assignat

extra sortem. Secus alii exponunt. quod duplicem

ipsum haeredem nuneupans in duobus filiis, supra

alios una portione omet. Sed minime dubium est

quin certam regionem notet. Et Iohannes cap. 4, 5

controversiam dirimit: nam de agro vicino urbi

Sichar, quae olim Sichima fuerat, loquens, eum esse

dicit quem Iacob donavit filio Ioseph. Et Iosue

ultimo capite 32 dicitur venisse in possessionem

duobus filiis Ioseph. Caeterum in voce DDl^ quae

partem Hebraeis significat, allusio est ad nomen

proprium loci. Sed hie exoritur quaestio, quomodo

agrum illum sibi partum dicat gladio et arcu, quem

peeunia emerat: sicut dictum fuit supra 33, 19 et

iterum refertur praedioto capite Iosuae. Bed quia

exigua tantum agri portio, ubi tabernacula locaret,

empta fuerat, non dubito quin hic longe amplius

spatium complexus fuerit. Nam ex pretio aestimare

promptum est quantulus fuerit fundus ille quem

ante excidium urbis possideat. Donat ergo nunc

filio Ioseph non modo locum sui tabernaculi, qui

centum nummis constiterat, sed agrum qui publicus

fuerat urbis Sichimae. At videndum est quomodo

partum suo gladio fuisse dicat, quum incolae sceleste

et crudeliter a Simeone et Levi occisi fuissent:

quomodo igitur ab Ulis iure victoriae eripi potuit

quibus bellum iniuste illatum est? vel potius in

quos sine bello perfide saevitum fuit? Hieronymus

ad allegoriam confugit, quod vel peeunia, quae robur

vocatur, vel iustitia partus fuerit. Alii prolepsin

esse existimant, quasi de futura acquisitione loquatur

Iacob : quod etsi non repudio, videtur tarnen nonnihil

coactum. Ego hue potius inclino: primum

quod velit testari, nihil se duobus filiis Simeon et

Levi eripere, qui latronum more grassati, non fuerant

legitimi victores, neque unquam potiti fuissent

uno agri pede post stragem editam. Adeo enim

illis nihil accessit, ut patrem fugere coegerint: nee

patuisset effugium nisi miraculo fuissent erepti.

Caeterum ubi inani titulo eos exuit Iacob, ius victoriae

ad se transfert, quasi divinitus sibi concessum.

Etsi enim ab eorum scelere semper abhorruit, et

illud proximo capite detestabitur: quia tarnen armaverant

totam eius domum, quasi sub eius auspieiis

militarunt. Quod libenter fecisset, consequi non

potuit, ut salvi essent cives Sichimae: agrum

tarnen eorum interitu vaouum et desertum, ideo

suum facit, quia in eius gratiam homieidis Deus

pepercerat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!