26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

27 COMMENTARIUI S IN GENESIN. -28

etabat: in mente lux rectae intelligentiae vigebat

ac regnabat, huic comes aderat mentis rectitudo,

sensus omnes ad moderatum rationis obsequium

prompti et formati: in corpore aequabilis quaedam

ad illum ördinem proportio. Nunc etsi obscura

quaedam imaginis illius lineamenta in nobis residua

manent: sunt tarnen adeo vitiata et mutila, ut vere

dicere liceat esse deleta. Nam praeter deformitatem

quae ubique foeda apparet, hoc quoque malum accedit,

quod nulla pars est peccati labe non infecta.

In imagine nostra secundum simil. Ego in particulis

3 et D scrupulose non insisto. Quod nonnulli

hoc dictum volunt quia duntaxat adumbrata

fuerit Dei imago, donee ad suam perfectionem veniret,

nescio an firmum sit. Res quidem vera est:

sed non puto Mosi tale quidquam venisse in mentem.

Vere et hoc dicitur, Christum esse unicam patris

imaginem: sed hunc tarnen sensum Mosis verba non

recipiunt: In imagine, id est in Christo. Adde

quod vir, licet alio respectu, dicitur imago Dei. In

quo nonnulli Patrum decepti sunt, qui Arrianos se

confodere putabant hoc telo, quod solus Christus

imago esset. Verum haec quoque difficultas expedienda

est, cur Paulus neget mulierem esse imaginem

Dei: quum Moses utrumque sexum promiscue

hoc tifculo honoret. Solutio brevis est, quod illic

Paulus honnisi oeconomicum statum attingit. Itaque

imaginem Dei restringit ad principatum quo

vir excellit supra uxorem: nee certe aliud significat

quam gradu honoris superiorem esse. Hie autem

de gloria Dei agitur quae in natura humana peculiariter

refulget, dum mens, voluntas, sensusque

omnes divinum ordinem repraesentant.

Et dominetur. Hie partem dignitatis commémorât

qua decrevit hpminem ornare, nempe ut

praesit cunctis animantibus, Dominum quidem mundi

eum constituit, sed animalia nominatim illi subiicit:

quae quum habeant proprium nutum, minus videntur

alieno imperio subesse. Pluralis tarnen numerus

indicat non uni Adae hoc fuisse datum, sed

omnibus simul posteris. Atque hinc colligimus

quorsum creata sint omnia: ne quid scilicet desit

hominibus ad omnia vitae commoda et usus. In

ipso etiam creationis ordine melius perspicitur paterna

Dei erga hominem sollicitudo, quod priusquam

eüin formet, mundum illi rebus omnibus necessariis,

imo immensa opum affluentia instruit. Ita prius

fuit locuples quam nasceretur. Quod si tan tarn

Deus nostri curam habuit antequam essemus, nunc

in mundo locates, alimentis et reliquis vitae subsidiis

minime destituât. Quod autem manum saepe

veluti clausam tenet, peccatis nostris est imputandum,

27. Creavit itaque Deus hominem. Quod iterum

imaginis Dei fit mentio, non est rèpetitio supervacua.

Est enim singulare divinae bonitatis specimen, quod

nunquam praedicari satis potest. Et simul nos

admonet a qua praestantia exciderimus, ut eius

recuperandae desiderium in nobis accendat. Quum

mox subiicit, masculum et feminam Deum créasse,

coniugale vinculum quo fovetur societas humani

generis, nobis commendat. Nam perinde valet haec

loquendi ratio: Creavit Deus hominem, masculum

et feminam creavit eos: ac si virum dixisset esse

dimidium hominem : hac lege additum fuisse illi sociam

mulierem, ut ambo unum siht: quemadmddum

cap. 2. clarius exprimit. Hoc etiam sibi vult

Malachias quum 2. cap. 15. tradit, unum a Deo

creatum hominem fuisse, quum tarnen spiritUB iïïi

esset abundans. Tractât enim illic de fide coniugali

quam Iudaei sua polygamia violabant. Ut hoc vitium

corrigat, par illud viri et mulieris, quod Deus initio

coniunxit, vocat unum hominem ut sua quisque

uxore contentus esse discat.

28. Et benedixit Mis Deus. Haec Dei benedictio

veluti scaturigo est unde fluxit humanum

genus. Nee tantum in ipsa universitate nobis reputanda

est,'sed in singulis quôque individuis, ut

laquuntur. Nam ad gignendam sobolem foecundi

sumus, aut steriles, prout suam aliis virtutem Deus

infundit, et eadem alios privat. Sed hie simpliciter

docere voluit Moses, Adam cum sua uxore fuisse

conditum ad propagandam sobolem, ut homines

tandem terram implerent. Potuit ipse quidem terram

operire hominum turba: sed ex uno fonte prodire

nos omnes voluit, ut maius esset mutuae concordiae

Studium, et alii alios libentius quasi carnem propriam

complecterentur. Porro quemadmodum ad

terram occupandam creati sunt homines, ita certo

statuere debemus, Deum terrae spatiûm terminasse

quod ad capiendos homines, praebendumque illis

hospitium sufficeret. Inaequalitas autem quae huic

temperamento contraria est, nihil est aliud quam

naturae corruptela quae ex peccato provenit. Interim

tamen praevalet Dei benedictio, ut terra, quaquaversum

patet, suos habeat incolas, et immensa

hominum multitudo sibi reperiat in äliqua orbis

parte domicilium. Porro tenendum est quod de

coniugio dixi: generatione quidem vult Deus multiplicari

genus humanum: sed non promiscuo coitu,

ut in brutis animalibus. Virum enim uxori coniunxit,

ut divinum semen, hoc est legitim urn, procrearent.

(Malac. 2, 15.) Notemus ergo quosnam

hie Deus compellet, quum iubet eos crescere, ac

quibus suam benédictionem destinet. Certe fràenum

viris et mulieribus non laxavit, ut in vagas libidines

ruèrent absque delectu et pudore: sed a sancto

eastoque coniugio incipiens, descendit ad generationem.

Nam et hoc notare operae pretium est,

Mosen hic bréviter attingere quae postea fusiiis

exßlicabit: atque ita historiae seriem ab ipso inverti,

ut tamen quid prius aut posterius gestum sit appareat.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!