26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

303 COMMENTARIES 8 IN G-ENESIN. 304

Dei filios: sed ubi a legis et prophetarum doctrina

subducitur spiritus qui earn vivificat, ut tantum

mortua litera supersit, corrumpitur semen illud, ut

nonnisi adulterini filii nascantur in servitutem : quia

tarnen ex Dei verbo, licet corrupto, in speciem

nascuntur, unam inter Dei filios speciem constituunt.

Interea nulli sunt legitimi haeredes, nisi

quos ecclesia ex liberali evangelii semine conceptos

in libertatem parit. Dixi autem in his duabus

personis repraesentari perpetuum ecclesiae statum.

Nam hypocritae non tantum filiis Dei permixti sunt

in ecclesia, sed illis contemptis superbe totum ius

et honorem sibi vendicant. Et quemadmodum

Ismael vano primogeniti titulo inflatus, fratrem

Isaac suis sannis yexabat: ita isti suo splendore

confisi, rectam simplicium fidem contumeliose exagitant

et rident: quia sibi omnia arrogando gratiae

Dei nihil facivmt residuum. Porro hinc monemur,

non aliis stabilem esse salutis fiduciam, nisi qui

gratis vocati totam suam dignitatem in Dei misericordia

locant. Rursus piorum conscientias validis

et firmis armis instruit spiritus adversus eorum

ferociam qui fallaci ecclesiae praetextu se venditant.

Yidemus non esse novum exemplum, ut primum

locum occupent in ecclesia Dei, qui tarnen nonnisi

larvae sunt. Quare dum hodie magnifiée exsultant

papistae, non est cur turbemur inani vcntosaque

eorum iactantia. Quod longa successione gloriantur,

tantundem valet ac si Ismael primogenitum se clamaret.

Disoernere igitur necesse est inter veram et

larvatam ecclesiam. Notam vero exprimit Paulus,

quam suis cavillis nunquam obliterare, poterunt.

Nam perinde ac exiguo flatu corrumpuntur magnae

ampullae: ita uno hoc verbo tota illorum gloria

ex8tinguitur, filios ancillae non fore aeternos haeredes.

Interim patienter ferenda est illorum insolentia,

quamdiu eorum tyrannidi fraenum Deus laxabit.

Quibus enim opprobriis nos hodie gravant,

olim etiam a Iudaeis saeculi sui hypocritis oppressi

fuerunt apostoli. Nee aliter de Isaac triumphos

suos egit Ismael, quam si victoria potitus esset.

Quare nihil mirum si aetas nostra suos habeat

Ismaolita8. Sed ne talis indignitas nos frangat,

assidue nobis occurrat haec consolatio, non semper

in ecclesia mansuros qui in ea eminent.

14. Et diluculo surrexit Abraham. Quam acerbum

sancti viri animo vulnus inflixerit eiectio primogeniti

filii, ex duplici consolatione qua dolorem

mitigavit Deus colligere licet. Pilium ergo ablegat,

non secus ac si sua ipsius viscera avelleret.

Yerum assuefactus ad parendum Deo paternum

amorem quern prorsus exuere non potest, subigit.

Haec vera est fidei et pietatis probatio, quum eousque

se abnegare coguntur fidèles, ut ipsos quoque

primae naturae affectus, qui per se mali non sunt

nee vitiosi, resignent Dei arbitrio. Non dubium est

quin varus curis aestuaverit tota nocte, secum varie

luctatus fuerit, ac pertulerit ingentes cruciatus:

surgit tarnen mane, ut orbitatem suam maturet:

quoniam ita placere Deo novit.

Et tulit partem et utrem. Non tantum significat

Moses Abraham mandasse custodiae matris filium

suum: sed quasi cessisse iure patrio: nam ipsum

alienari oportuit, ne posthac reputaretur Abrahae

semen. Quam tenui autem viatico uxorem suam

cum filio donat? Lagenam aquae et panem humero

imponit. Our non asinam saltern onerat mediocri

annona? Cur non comitem addit unum ex servis,

quorum suppetebat domi copia? Atqui vel oculos

illi Deus clausit, ne veniret in mentem quod plusquam

libenter facturus erat: vel eo consilio restrinxit

viaticum, ut non procul a domo subsistèrent.

.Optasset enim procul dubio habere sibi vicinos, ut

quibus opus esset officiis ipsos iuvaret. Interim

voluit Deus, ut tarn dura et tristis esset Ismaelis

abdicatio: ut eins exemplo terrorem superbis meuteret,

qui praesentibus donis ebrii gratiam ipsam,

cui debent omnia, suo fastu conculcant. Ideo ad

miserabilem exitum eos deduxit. Postquam enim

errarunt in deserto, deficiunt aquae, et mater a

filio discedit: quod desperationis Signum erat. Haec

merces fuit superbiae, qua frustra inflati fuerant.

Decebat eos gratiam Dei, populis omnibus in perr

sona Isaac oblatam, humiliter amplecti: atqui impie

spreverunt quern Deus in summum honorem extulerat.

Debebat agnitio donorum Dei eos ad modestiam

formare. Et quia illis nihil magis optabile

erat quam aliquem angulum tenere in domo Abrahae,

nullam subiectionem refugere tanti boni causa

debebant: nunc quas sua ingratitudine meriti erant

poenas, Deus ab illis exigit.

17. Audivit autem Deus vocem pueri. Dixerat

prius Moses Agar flevisse: qui fit ergo ut fletu eius

praeterito, solum pueri clamorem Deus audiat? Si

dicamus indignam fuisse matrem cuius preces gratiam

impetrarent, filius certe nihilo dignior. Nam

quod quidam castigatione ilia resipuisse putant, incerta

est coniectura. Eorum poenitentiam cuius

nullum mihi signum apparet, Dei iudicio relinquo.

Clamorem vero pueri auditum fuisse interpretor,

non quod fide precatus sit, sed quod Deus proiriissionis

suae memor, ad praestandam illis misericordiam

flexus fuerit. Neque enim Moses narrât

vota sua et gemitus eos in coelum direxisse: quin

potius credibile est sic plorasse suas miserias, ut

ad Dei opem non confugerent. Yerum Deus in

illis iuvandis non quid a se peterent, sed quid servo

suo Abrahae de Ismaele pollicitus foret, respexit.

Hoc sensu videtur dicere Moses exauditam fuisse

vocem pueri, quod scilicet filius erat Abrahae.

Quid tibi est Agar? Obiurgat angelus ingratitudinem

Agar, quod in extremas angustias redacta,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!