26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

459 COMMENTARIUS IN GENESIN. 460

tantum populurn viribus essent impares, excogitant

novam fraudem, ut vulneribus debiles repente adoriantur.

Itaque quum miseris Sichimitis nullus

vigor ad resistendum suppeteret, trucidatio fuit

magis quam caedes: quod sceleris atrocitatem in

filiis Iacob amplificat, quibus nihil pensi est, modo

rabiem suam expleant. Excusant, quod quum segregati

sint a reliquis gentibus, uxores ex suo génère

incircumcisis dare non liceat. Quod quidem

verum erat, si ex animo loquuti forent : atqui falso

obtendunt sacrum Dei nomen: imo duplex eius profanatio

bis sacrilegos esse ostendit. Neque enim

illis curae est circumcisio: sed in hoc unum intenti

sunt, quomodo miseros homines imbelles opprimant.

Deinde signum perperam divellunt a sua veritate,

ac si quis deposito praeputio, repente in ecclesiam

Dei transeat. Atque hoc modo spirituale vitae

symbolum polluunt, dum ad eius societatem promiscue,

et sine delectu admittunt homines extraneos.

Quia tarnen probabilem colorem habet eorum

8imulatio, notandum est quod dicunt, probrosum sibi

fore si viro non circumciso dederint sororem suam.

Hoc quoque verum est, si quidem autores haberet

idoneos, nam quia Dei insigne in carne sua gestabant,

nefas illis fuit cum incredulis coniugia contrahere.

Sic et hodie nos a profanis separat baptismus

noster, ut infamiae notam sibi accersat quisquis

se cum illis miscet.

18. Et placuerunt verba. Prosequitur historiam

Moses, donee ad Sichimitarum caedeni veniat. Quod

tam facilem se praebuit Hem or, non dubium est

quin hue precibus filii inductus fuerit. Unde apparet

nimia boni senis indulgentia: debuerat initio

severe corrigere filii delictum: non modo tegit

quantum potest, sed in quibuslibet eius votis obsequitur.

Laude quidem digna fuisset haec moderatio,

et aequitas, si aequum postulasset filius: nunc

vero quod in filii gratiam senex incognitam religionem

suscipit, sibique vulnus in carne sua patitur

infligi, a stultitia excusaiï non potest. Dicitur iuvenis

non tardasse, quia vehementer amabat puellam,

et dignitate pollebat inter suos cives: quia

propter honorem principatus facile obtinuit quod

volebat. Nihil enim profuisset fervor ille amoris,

nisi ad manum fuisset facultas conficiendi negotii.

21. Viri isti pacifia. Rationem agendi describit

Moses, qua persuasi fuerant Sichimitae ad recipiendas

leges quas imposuerant filii Iacob. Difficile

fuit adduci totum populum ut paucis hominibus

exteris in re maxima se subiieerent. Scimus enim

quantopere displiceat religionis mutatio : sed ab utili

ratiocinantur Hemor et Sichern: atque haec est

naturalis rhetorica. Quamvis enim magis plausibilis

sit honestus, friget tarnen ut plurimum in suasionibus.

Utilitas autem apud vulgus quidvis fere impetrat:

quia maior pars quod sibi expedire putat,

cupide sectatur. Secundum hoc consilium Hemor

et Sichern laudant a probitate et tranquillis moribus

domum Iacob, ut statuant Sichimitae utile sibi esse

tales recipere hospites. Addunt terram satis amplam

esse, ut nulla prioribus incolis iactura timenda

sit. Reliquas deinde commoditates colligunt: interea

privatam causam astute subticent. Unde sequitur,

omnes istos praetextus fallaces esse. Sed hic nimium

vulgaris est morbus, ut primarii homines,

qui autoritate pollent, dum ad rationes suas domesticas

omnia referunt, simulent tarnen se in commune

prospicere, et publicae utilitatis studium obtendant.

Et quidem optimos fuisse totius populi

credibile est, ac singulari virtute praeditos, de quibus

hic fit sermo. Principem enim Sichimitae sibi

delegerant Hemor, ut qui eximiis dotibus praestaret.

Yidemus tarnen ut rectitudinis specie mentiantur

ac fallant. Unde etiam perspicitur, hypocrisin ita

penitus infixam esse humanis ingénus, ut miraculum

sit purum ab ea, et vacuum quempiam reperiri,

praesertim ubi privatum commodum agitur.

Hoc exemplo discant qui praesunt, sinceritatem in

publicis consiliis sine obliquo sui respectu colère.

Yicissim tempèrent sibi populi, ne suae utilitati

nimium inhient: quia subinde continget eos vana

specie inescari, non secus ac hämo pisces. Nam

ut caecus est amor nostri, sine iudioio ad spem

lucri trahimur. Et Dominus etiam pravam hanc

cupiditatem, ad quam nos plus aequo propensos esse

videt, iuste castigat, dum fucum nobis fieri sinit. Dicit

Moses sermonem habitum in porta urbis, ubi tune

fieri solebant publici conventus, et exerceri iudicia.

24. Et assensi sunt Hamor et Sichern filio eius.

In speciem hic assensus modestiae et humanitati

adscribi posset. Nam quod comiter obtempérant

suis principibus, et benigne hospites admittunt ad

ius aequum civitatis: in utroque et modestos et

humanos se praebent. Verum si reputamus quid

valuerit circumcisio, facile patebit ipsos sibi et propriae

utilitati fuisse nimis addictos. Sciunt novo

sacramento se traduci ad diversum Dei cultum.

Nondum edocti erant ablutiones et sacrificia, quibus

tota vita assueverant, esse inutiles nugas. Ergo tam

secure mutata religio crassum in ipsis Dei contemptum

prodit. Nunquam superstitiones suas tam subito

abiieerent qui serio Deum colunt, nisi sana

doctrina et rationibus convicti. Mala igitur conscientia

Sichimitae, et spe lucri excaecati, tanquam

8emibestiae ad ignotum Deum transeunt. Lustrate

insulas (inquit propheta les. 2, 10) sitne aliqua

gens quae deserat suos deos, qui tarnen non sunt

dii. Hoc Sichimae factum est, quum nullum in

receptis superstitionibus ostensum fuisset vitium.

Quare non est quod miretur quispiam si levitatem

istam sequutus est tristis exitus. Quanquam non

ideo excusabiles sunt Simeon et Levi, dum saevitiae

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!