26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

463 COMMENTARIES IN GENESIN. 464

tum fuisse facinus a sancto viro, ne quis eum consilii

participem fuisse putet. Expostulat autem cum

filiis, quod ipsum apud terrae incolas foetere fecerint,

hoc est, tarn odiosum reddiderint ut nemo ferre

queat: quod si inter se conspirent vicinae gentes,

se imparem fore ad resistendum, quum exigua sit

praeditus hominum manu prae tanto numéro. Diserte

etiam Chananaeos et Pherezaeos nominat, qui

nulla iniuria lacessiti, iam natura plus satis ad nocendum

erant proclives. Sed praepostere facere

videtur Iacob quod neglecta Dei offensa, proprium

tantum discrimen spectat, cur non potius eorum

crudelitati irascitur? cur non offenditur perfidia?

cur rapacitatem non exprobrat? Sed probabile est,

quum adhuc attonitos recenti scelere videret, ad

eorum captum verba accommodasse. Agit enim

tanquam qiieritur se potius ab illis occisum quam

Sichimitas. Scimus enim raro et vix trabi homines

ad poenitentiam, nisi poenae metu: praesertim ubi

ad fucandum delictum suppetit speciosus aliquis

color. Deinde nescimus an Moses ex longa castigatione

partem hanc excerpserit, ut intelligerent

lectores tam vesanum fuisse furorem Simeonis et

Levi, ut ad suum totiusque familiae exitium magis

quam brutae pecudes obstupeant: nam hoc clare

perspicitur in eorum responso, quod non modo barbaram

feritatem spirat, sed ostendit eos nihil sentire.

Barbaries est, quod excusant ob unius hominis

noxam totum populum a se occisum, et urbem direptam:

deinde quod tam praecise et contumaciter

patri respondent: tertio quod vindictam temere

sumptam, obstinate defendunt. Sed prodigiosus est

stupor, quod praesenti sua parentum et uxorum,

sobolisque morte non tanguntur. Ita docemur quantopere

homines dementet irae intempéries. Monemur

etiam nequaquam sufficere, ubi crimen parti

adversae obiicere licet: sed videndum semper esse

quatenus progredi nobis liceat.

CAPUT XXXV.

Bei super urbes quae erant in circuitibus eorum, et

non persequuti sunt filios lahacob. 6. Et venit lahacob

in Luz, quae est in terra Chanaan, haec est

Beth-el, ipse et omnis populus qui erat cum eo. 7. Et

aedificavit ibi altar e et vocavit locum El Beth-el: quia

apparuerant ei angeli dum fugeret a facie fratris sui.

8. Mortua est autem Deborah nutrix Ribcah, et sepulta

est super Beth-el sub quercu: et vocavit nomen

eius Alton Bachuth. 9. Porro visus fuerat Deus

ipsi lahacob adhuc, dum veniret ipse de Padan Aram,

et benedixerat ei. 10. Atque dixerat ei Deus : Nomen

tuum est lahacob: non vocabitur nomen tuum ultra

lahacob, sed Israel erit nomen tuum: et vocavit nomen

eius Israel. 11. Et dixit ei Deus: Ego sum Deus

omnipotens, cresce, et multiplicare: gens, et coetus

gentium erit ex te, et reges e lumbis tuis egredientur.

12. Et terram quam dedi Abraham et Ishac, tibi

dabo, et semini tuo post te dabo terram istam. 13. Et

ascendit ab eo Deus e loco in quo loquutus est cum eo.

14. Tune statuit lahacob statuam in loco in quo loquutus

est cum eo, statuam lapideam: et Ubavit super

illam libamen, et effudit super illam oleum. 15. Et

vocavit lahacob nomen loci m quo loquutus est cum

ipso Deus : Beth-el. 16. Profedi vero sunt de Beth-el :

erat autem adhuc ferme milliare terrae ad veniendum

in Ephrathi et peperit Rachel, et difficultatem passa

est dum pareret. 17. Fuit autem, ea difficultatem

patiente dum par er d, dixit ei dbstetrix: Ne timeas,

quia etiam iste tibi filius. 18. Et fuit, egrediente

anima eius dum moreretur, vocavit nomen eius Benoni:

at pater eius vocavit eum Beniamin. 19. Mortua est

itaque Rachel, et sepulta est in via Ephrath, hoc est

Bdhleem. 20. Et statuit lahacob titulum super sepulchrum

eius: hic est titulus sepulchri Rachel usque

ad diem hanc. 21. Et profedus est Israel, d tetendit

tabernaculum suum trans turrim Eder. 22. Et fuit

quum habitard Israel in terra ipsa, profedus est

Reuben, et concubuit cum Bilhah concubina patris sui:

et audivit Israel. Fuerunt autem filii lahacob duodecim.

23. FiUi Leah, primogenitus lahacob Reuben,

et Simhon, d Levi, d Iehudah, d Issachar, d Zebulun.

24. Filii Rachel: Ioseph d Beniamin. 25. Et

filii Bilhah anciUae Rachel: Dan d Nephthali.

1. Dixit autem Deus ad lahacob: Surge, ascende 26. Et filii Zilpah ancillae Leah: Gad d Aser. Isti

in Beth-el, et mane ihi: et fac ïbi altare JDeo gui sunt filii lahacob qui nati sunt in Padan Aram.

visùs est tibi dum fugeres a facie Esau fratris tui. 27. Et venit lahacob ad Ishac patrem suum in

2. Et dixit lahacob familiae suae, et omnibus qui Mamre civitatem Arbah: haec est Hebron, in qua

erant secum: Removete deos alienos qui sunt in medio habitavit Abraham d Ishac. 28. Et fuerunt dies

vestri, et mundate vosi vestimentaque vestra mundate. Ishac, centum anni d odoginta anni. 29. Et obiit

3. Et surgamus, et ascendamus in Beth-el, et faciam Ishac, et mortuus ed, et colledus est ad populos suos,

iUic altar e Deo, qui exaudivit me in die angustiae senex et satur dierum: d sepélierunt eum Esau et

meae, et fuit mecum in via qua ambulavi. 4. Dede- lahacob filii eius.

runt ergo ipsi lahacob omnes deos alienos qui erant

m manu sua, et inaures quae erant in auribus suis, 1. Et dixit Deus ad lahacob. Narrât Moses,

et abscondit eos lahacob supter quercum quae erat quum in ultimas angustias redactus esset Iacob,

apud Sechem. 5. Tune profedi sunt, et fuit terror. Deum illi mature et quasi in ipso articulo adfuisse.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!