26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

431 COMMENTARIUS IN GENESIN. 432

Iacob socerum suum urget propria confessione. Our

enim eum increpuerat Deus, nisi quia contra ius

et fas innoxiuni hominem perséquebatur? nam (sicuti

nuper attigi) malis et iniustis causis favere a

natura Dei abhorret.

43. Filiae, filiae meae sunt. Nunc longe aliter

loqui incipit Laban, quam prius: videt se nullam

amplius habere litigandi causam. Ergo convictus,

sepultis iurgiis -ad placidum amicumque sermonem

delabitur. Our ergo, inquit, tibi infestus essem,

quum sint omnia inter nos communia? An ego in

viscera mea saevirem? nam et uxores tuae, et liberi

tui, sanguis meus sunt: quare ita me erga vos

affici par est, ac si gererem omnium personam.

Perinde iam respondet atque homo aequissimus.

Unde autem tarn repente illi nata humanitas, qui

nuper nullo recti vel pravi tlelectu, in perniciem

Iacob rapiebatur, nisi quod agnoscit Iacob bona fide

secum egisse, et tandem necessitate fuisse coactum

ut consilium hoe furtivi discessus caperet? Atque

hoc fuit Signum hominis non prorsus desperati:

nam multos cernere licet tarn perditae impudentiae,

ut rationibus victi et obruti, stupida tarnen

contumacia ruere non desinant. Oolligimus autem

ex hoc loco, licet avaritia perversique alii affectus

iudicium et sanam mentem eripiant, manere tarnen

in animis hominum insculptam veri notitiam, quae

scintillas excitata emittit, nisi in totum malitia dominetur.

Si quis prius dixisset: Quid.agis Laban?

quaenam ista feritas, contra viscera tua insurgere?

minime fuisset auditus : praecipiti enim furore ardebat.

Nunc ultro ipse sibi suggerit, ac praedicat

quod ab alio audire noluisset. Constat igitur lucem

aequitatis, quae nunc emergit, fuisse in eius animo

suffocatam. In summa, solus amor nostri nos excaecat,

quia recte quisque nostrum iudicat, ubi non

sunt intermediae personae. Oaeterum si contigerit

nos ad tempus turbari, danda saltern opera est ut

praevaleat tandem ratio et aequitas. Quod si quis

ad malitiam se obduret, manebit tarnen insculpta

illa,.quam dixi, interior et occulta notitia, quae ad

eum damnandum sufficiat.

44. Percutiamus foedus ego et tu. Hic facit

Laban quod soient homines male sibi conscii, dum

sibi cavet a mutua vindicta : ac talis trepidatio et

anxietas iusta est maleficiorum merces. Adde quod

improbi alios semper aestimant ex proprio ingenio,

unde fit ut undique sibi metuant. Quare tale fere

exemplum ante narravit Moses, quum Abimelech

foedus cum Isaac percussit. Quo magis studendum

est, si animis sedatis esse cupimus, ut sincere et

innoxio versemur eum proximis. Interea docet

Moses quam placabilis fuerit Iacob, et quanta facilitate

passus fuerit se adduci ad concordiam. Plurimas

et gravissiinas iniurias pertulerat: nunc omnium

oblitus, manum ad benevolentiam libenter

porrigit: et adeo pertinax non est in tuendo iure

suo, ut quodammodo praeveniat ipsum Laban, lapidem

primus statuons. Et sane filios Dei non modo

pacem alacriter amplecti decet, sed etiam cupide

inquirere, sicuti iubemur Psalmo 34, 15. Quod ad

lapidum acervum spectat, semper usu receptum fuit,

caeremoniam aliquam adhibere quae pacta titrinque

sanciret, nunc congeries lapidum exstruitur, ut etiam

ad posteros vigeat foederis memoria. Quod has

partes occupât Iacob, iam diximus signum esse propensi

ad pacem animi. Libère quidem conquestus

est, dum ita oportuit, sed ubi ad pacificationem

ventum est, demonstrat se nihil alere veneni. Quum

mox subiicit Moses, eos comedisse super acervum,

non observât historiae seriem. Prius enim utrinque

pactae sunt ac dictae leges quam celebratum convivium:

sed haec figura (ut prius vidimus) satis

usitata est.

47. Et vocavit eum Laban. Eodem sensu uterque

nomen ex sua lingua tumulo imponit. Unde

apparet Laban usum fuisse lingua syriaca, quamvis

ex génère Heber esset progenitus. Sed non mirum

est quod inter Syros habitans, tarn linguae quam

moribus gentis assueverit. Et paulo ante bis.vocatus

est Syrus: ac si Moses degenerem et alienum

ab Hebraeis dixisset. Sed hoc superiori historiae

minime congruere videtur, ubi legimus filias Laban

imposuisse filiis suis hebraica nomina. Verum solutio

non est difficilis: nam quum magna sit istarum

linguarum inter se affinitas, facilis fuit unius

vocis in alteram inflexio, deinde, si morigeras sibi

uxores habuit Iacob, non mirum est si eius linguam

didicerint. Ipse autem procul dubio in hoc incubuit:

utpote qui sciebat familiam suam a reliquis gentibus

segregatam esse. Quod autem supra usus est

Moses nomine Galaad, prolepsis fuit, nam quum

aetati suae scriberet, non dubitavit receptum nomen

ponere. Oaeterum hinc colligimus, caeremonias et

ritus ad id quod inter se oonstituunt homines, referai

debere. Quae etiam régula in sacramentis

valere debet: quia si tollatur verbum quo nobiscum

paciscitur Deus, inutiles tantum et mortuae figurae

rostabunt.

49. Speculetur Dominus. Iudicio Dei vindicandum

commendat Laban quidquid alter in alterum

absentem peccaverit: quasi diceret: Quamvis ad me

usque non perveniat iniuriae notitia, quia procul

abero, Dominus tarnen qui ubique adest, speculetur.

Quam sententiam clarius paulo post exprimit, dicens

: Nemo nobiscum est, Deus inter me et te erit

testis. Quibus verbis significat Deum tune acerrimum

fore cuiuslibet sceleris vindioem, ubi nullus

sedebit in mundo iudex. Et certe si qua in nobis

vigeret religio, longe magis nos moveret Dei praesentia

quam omnium hominum conspectus: sed fit

bruto carnis nostrae stupore ut nonnisi homines

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!