26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

333 OOMMENTAEIUS IN GENESIN. 334

tem confidere potuit talem fore consilio suo exitum,

quod nonnisi Deo autore, et quasi eius auspiciis

susceperat. Solus enim Dei intuitus, eius aniinum

avertit a filiabus Ohanaan. Videtur tarnen parum

scite colligere, Deum uxorem daturum filio ex patria

et cognatione cui valedixit. Sed quia nonnisi autore

Deo cognatos reliquit, eorum animos flexurum sperat

ut propitii sint ac faventes. Interea ex praeteritis

Dei beneficiis statuit sibi in praesenti negotio manum

eius non defore: ac si diceret: Ego qui Dei

mandato patriam reliqui, et cuius continuum auxilium

sum expertus in mea peregrinatione, non

dubito eundem fore itineris tui gubernatorem : quia

eius promissione fretus hoc tibi mandatum iniungo.

Modum iuvandi désignât, quod Deus angelum missurus

sit: quia sciebat angelorum opera suis opem

ferre, idque iam multis documentis cognoverat.

Deum coeli vocando, célébrât eius potentiam, quae

fiduciae materiam dabat.

10. Et accepit servus decern camelos. Camelos

secum deducit, qui testentur Abraham hominem

esse divitem et copiosum, ut facilius impetret quod

cupit. Neque enim ingenua puella facile passa

foret in longinquam regionem se abstrahi nisi commoda

vitae ratione proposita. Ipsum per se exsilium

satis triste est, ut paupertas comes non accédât.

Ergo ne metu inopiae absterreatur puella, quin

potius earn überaus conditio invitet, camelos decern

muneribus onerat, ut re ipsa probet in Chaldaea

domesticam Abrahae opulentiam. Quod sequitur,

omnem Abrahae substantiam fuisse in manu servi,

quidam ex Hebraeis male exponunt, servum in tabulis

descriptas et consignatas omnes Abrahae copias

secum tulisse. Est enim causae redditio, ne

cui minus probabile videatur servum sibi sumpsisse

tantum potestatis. Ergo quia dixerat Moses servum

hominem cum tarn lauto et splendido apparatu iter

fuisse ingressum, mox subiicit in eius arbitrio id

fuisse, quod totam Abrahae substantiam in manu

haberet. Quum dicit venisse in urbem Nacbor,

neque urbis nomen exprimit, nee partem Chaldaeae,

vel alterius regionis ubi habitabat: sed tantum dicit

generaliter venisse in Syriam fluviorum: de qua

voce aliquid supra attigi.

12. Iehova ') Deus Domini mei. Servus consilio

destitutus, ad preces se confert. Neque tamen simpliciter

petit consilium a Domino: sed puellam quam

destinavit uxorem Isaac, sibi offerri cum certa nota,

unde colligat sibi divinitus oblatam esse. Quod in

re tarn confusa non stupet quasi attonitus, sed in

preces collecto animo erumpit, pietatis et fidei

Signum est. Sed divinatio qua utitur, cum vera

orandi régula non satis videtur congruore. Primum,

scimus neminem rite precari nisi qui vota sua Deo

1) Ed. princeps hic et in texiu: Domine. Et sic saepius.

subiicit. Quare nihil minus consentaneum quam

nostro arbitratu quidquam Deo praescribere. Ubi

igitur servi religio, qui pro suo desiderio legem Deo

imponit? Deinde nihil in precibus nostris ambiguum

esse debet: certitudo autem nonnisi ex verbo petenda.

Iam quum sibi divinationem fingat servus,

videtur perperam a légitima orandi modestia discedere:

quum enim eum deficiat promissio, de re

tota nihilominus fieri certus cupit. Atqui Deus

votum eius exaudiens, ipso eventu demonstrat sibi

gratum fuisse. Itaque sciendum est, quam vis specialis

promissio in promptu non exstaret, servum

tamen non temere nee pro carnis libidine sic fuisse

precatum sed arcano spiritus instinctu. Neque enim

obstat lex communis qua devincti sunt omnes pii,

quin Dominus, ubi aliquid extraordinarium dare

constituit, illuc quoque servos suos impellat: non

quod eos abducat a verbo suo, sed tantum quia in

forma orandi singulare aliquid concedit. Summa

autem est, Domine, si occurret puella quae rogata

ut potum mihi praebeat, etiam benigne et comiter

offerat camelis meis, hanc ego petam uxorem domino

meo Isaac, ac si mihi abs te de manu in

manum tradita foret. Videtur quidem dubiam

coniecturam arripere: sed quia in Dei providentiam

recumbit, certo persuasus est sibi indicium illud

instar oraculi fore: quia Deus, quem habet expeditionis

suae praesidem, eum errare non sinet. Interim

hoc notatu dignum, quod signum notitiae non

procul accersit, sed ex re praesenti sumit : nam quae

ignoto hospiti tam humana erit, suo officio specimen

dabit probae naturae. Hoc ideo observare convenit,

ne curiosi homines hoc exemplum ad vana praesagia

trahant. In verbis haec notanda sunt. Deum heri

sui Abrahae compellat: non quod ipse ab eius cultu

sit alienus : sed quia res de qua agitur, a promissione

Abrahae data pendet. Nee sane illi orandi aliunde

fiducia quam ex foedere quod Deus pepigerat cum

Abrahae domo.

Occurrere fac nunc. Hieronymus vertit, Occurre:

sed verbum est transitivum, quo significat

Abrahae servus, sic Dei consilio et manu disponi

hominum negotia ut non sint fortuiti rerum eventus:

ac si diceret, Domine, frustra hue et illuc circumspiciam,

frustra meo labore, industria, et varus

artibus successum captabo, nisi tu negotium dirigas.

Quum vero continuo post subiicit: Fac misericordiam

cum servo tuo, significat non alio se iure hoc audere,

nisi quia Deus gratiam suam Abrahae pollicitus

fuerat.

15. Antequam ipse complevisset loqui. Contextus

Mosis satis demonstrat non stulte conceptum fuisse

votum. Ipsa etiam céleri tas, raram Dei indulgentiam

ostendit, quod hominem non patitur Deus diu

cum anxietate luctari. Domo quidem prius exierat

Rebecca quam ille precari inciperet: sed tenendum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!