26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

37 COMMENTARIUS IN GENESIN. 38

totum terrarum orbem transférant. Neo sane

dabium est (sicuti nuper attigi) quin Deus uberrimum

et suavissimum locum elegerit, quasi terrae primitias,

quo Adam, quern inter homines dignatus erat

primogeniturae honore, in signum praecipui amoris

donaret. Deinde colligimus, bortum hune fuisse in

terra, non ut quidam somniarunt in aëre situm:

nisi enim regio fuisset orbis nostri, non opponeretur

Iudaeae, Orientem versus. Allegoriae autem Origenis

et similium prorsus repudiandae sunt: quas

pessima astutia in ecclesiam invehere conatus est

Satan, ut ambigua esset scripturae doctrina, nee

quidquam certi vel firmi haberet. Fieri quidem

potest ut quidam necessitate coacti ad sensum

allegoricum confugerint: quia nusquam in mundo

reperiebant locum qualis describitur a Mose: sed

plurimos videmus, stulta argutiarum affectatione,

nimium fuisse allegoriis deditos. Quantum ad

praesentem locum attinet, frustra et importune extra

literam philosophantur. Neque enim aliud Mosi

propositum est quam ut hominem doceat hac lege

fuisse a Deo conditum ut terrae dominio potiretur,

unde fructus colligeret, ac quotidiana experientia

disceret mundum sibi esse subiectum. Quid prodest

in aëre volitare, et terram relinquere, ubi Deus

suam erga humanum genus benevolentiam testatus

est? At subtilior est de coelesti beatitudine interpretatio,

dicet quispiam. Respondeo, quum aeterna

hominis haereditas in coelo sit, rectum quidem esse

ut illuc tendamus: figendum tarnen in terra pedem

tantisper dum hospitium consideremus, quo voluit

Dominus hominem ad tempus uti. Nunc enim

versamur in hac historia, quae docet Adam fuisse

divinitus ordinatum incolam terrae, ut temporalem

in ea vitam agendo ooelestem gloriam meditaretur,

jpsum a Domino bonis innumeris fuisse liberaliter

ditatum, ex quorum gustu paternam eius benevolentiam

colligeret. Et mox subiiciet Moses, mandatam

ei fuisse agrorum culturam, et fructus permissos

quibus vesceretur: quae omnia nee lunae circulo,

nee aëris regio ni bus conveniunt. Quanquam autem

diximus, locum paradisi inter ortum solis et Iudaeam

fuisse situm, certius tarnen aliquid de regione

quaeri potest. Qui Mesopotamiae fuisse vicinam

contendunt, rationibus non contemnendis nituntur:

quia filios Heden Tigri fiuvio probabile est fuisse

contiguos. Gaeterum quia eius descriptio statim

sequetur apud Mosen, in eum locum differre satius

est. Falsus est vetus interpres, qui ex nomine

proprio Heden voluptatem fecit. Non infitior quidem

locum a delitiis ita fuisse vocatum : sed facile est

colligere, impositum fuisse loco nomen unde ab aliis

discerneretur.

9. Germvnare fecerat Dominus Deus. Pertinet

ista productio ad diem creationis tertium. Sed

nominatim refert Moses, locum ilium fructiferis

omne genus arboribus eximie fuisse cumulatum, ut

plena illic et vere beata rerum omnium ubertas

foret: Quod data opera a Domino factum est,

quo minus excusationis haberet hominis cupiditas,

si tarn praeclara fructuum copia, dulcedine, varietate

non contenta, quemadmodum contigit, contra Dei

mandatum se proiiceret. Consulto etiam refert

Spiritus sanctus per Mosen, quanta fuerit Adae

félicitas: quo clarius appareat foeda eius intempéries,

cui sufficere talis affluentia non potuit quin

ad fructum vetitum prorumperet. Et certe

pudenda fuit ingratitudo, quod in tarn felici et

optabili statu quiescere non potuit: libido vero

plusquam belluina, cui saturandae par esse non

potuit tanta largitas. Nullus terrae angulus tunc

sterilis, imo nulhis non summopere dires ac foecundus

erat : sed quae alibi mediocris erat Dei bene-.

dictio, in hunc locum mirabiliter se effuderat.

Neque in cibum modo suppetebat abundantia, sed

addita simul erat suavitas ad gustum palati, et

pascendis oculis pulchritudo. Ex tarn benigna igitur

indulgentia plus satis patet quam inexplebilis fuerit

hominis cupiditas.

Et arborem vitae. Incertum est, duone tantum

individua, an duas arborum species designet.

Utraque opinio probabilis est: res vero minime

digna pro qua oontentio sumatur: quandoquidem

vel parum vel nihil nostra interest utrumvis asseratur.

Plus in epithetis est momenti, quae ab effectu

utrique arbori fuerunt imposita: neque id hominum,

sed Dei placito. Arbori autem vitae nomen indidit,

non quod vitam homini conferret, qua iam ante

praeditus erat: sed ut symbolum ac memoriale

esset vitae divinitus acceptae. Scimus minime esse

insolens, ut virtutem suam Deus esterais symbolis

testatum nobis reddat. Non transfert quidem in

signa externa suam virtutem: sed nobis per ea

manum porrigit: quia, nisi adiuti, conscendere ad

eum non possumus. Voluit igitur hominem,

quoties fructum arboris illius gustaret, in memoriam

revooare unde vitam haberet: ut se agnosceret non

propria virtute, sed Dei unius beneficio vivere:

neque esse intrinsecum bonum (ut vulgo loquuntur)

sed a Deo provenire. Denique in arbore ilia

exstabat visibile huius sententiae testimonium, quod

in Deo sumus, et vivimus, et movemur. Quod si

Adam integer adhuc et rectae naturae monitoriis

signis opus habuit, quae eum in divinae gratiae

notitiam deducerent, quanto maior hodie signorum

nécessitas in tanta ingenii nostri imbecillitate, ex

quo a vera luce excidimus? Gaeterum non displicet

quod a nonnullis patribus, ut Augustino et Eucherio,

traditum est, fuisse arborem vitae Christi figuram,

quatenus sermo est aeternus Dei: imo non aliter

quam eum figurando vitae symbolum esse potuit.

Tenendum est enim quod habetur primo Ioannis

3*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!