26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

59

eus pateat. Nunc ergo non dubitanter quaerit, ut

antea, verene sit praeceptum Dei quod oppugnat:

sed palam Deum arguit mendacii. Verbum enim

jllud quo mors denunciata est, falsum ac delusorium

esse asserit. Exitialis tentatio, quum Deo exitium

minante, non modo securi torpemus, sed Deum ipsum

habemus ludibrio.

5. Seit enim Deus. Sunt qui putent astute hic

Deum a Satana laudari, quasi nunquam homines a

fructu salutifero prohibiturus fuerit : sed illi manifeste

secum pugnant: simul enim fatentur, priore

membro iam prorsuB abrogasse fidem Deo, quasi

mentitus foret. Alii putant Deum malignitatis et

invidiae argui, eo quod summa përfectione hominem

priyare voluerit: atque horum sententia probabilior

est. Interea (meo iudicio) probare conatur Satan

quod nuper dixerat, sumpta a contrario ratione.

Hanc, inquit, arborem vobis Deus interdixit, ne in

societatem gloriae suae admittere vos cogatur: ergo

supervaeuus est poenae metus. In summa, noxium

esse fructum negat, quia utilis sit ac salutaris.

Quum dicit, Deum novisse: zelotypia inductum

exprobrat, et consulto mandasse de arbore, ut in

gradu inferiori hominem teneret.

Eritis sicut dii. Quidam vertunt, Similes angelis:

Posset etiam numéro singulari reddi, Tanquam Deus.

Mihi non dubium est quin divinitatem illis pro-

'mittat Satan: ac si dixisset, Non alia ratione Deus

arbore scientiae vos fraudât, nisi quia veretur

habere socios. Oaeterum divinam gloriam, vel

aequalitatem cum Deo in perfecta boni et mali

scientia, non sine colore constituit: sed merus fucus

est, quo miseram feminam illaqueat. Quia naturaiiter

ingenitum est omnibus sciendi Studium, putatur in

eo sita esse félicitas: verum erravit Heva, quae

modum sciendi non temperavit Dei arbitrio. Et

eodem quotidie morbo laboramus omnes, quod plus

scire appetimus quam expédiât, et quam Dominus

permittat: quum praecipuum sapientiae caput sit

composita in Dei obsequium sobrietas.

6. Et vidil mulier. Impurus hic et concupiscentiae

veneno infectus Hevae adspectus, cordis

iinpuri nuncius ac testis fuit. Poterat sincere prius

arborem adspicere, ut nulla vescendi libido animum

eius feriret: fides enim quam habebat verbo Dei,

optima erat, cordis et sensuum omnium custos. Nunc

postquam a fide et obedientia verbi cor defecit,

secum pariter corrupit omnes sensus, ac per omnes

tarn animae quam corporis partes diffusa est pravitas.

Hoc ergo impiae defectionis signum est,

quod mulier bonam ad vescendum arborem esse

iudicat, quod cupide so oblectat eius intuitu, quod

desiderabilem esse acquirendae prudentiae causa

sibi persuadet, quam prius centies praeterisset libero

et tranquillo intuitu, nunc enim proterve et intemperanter

vagatur animo, excusso fraeno, et corpus

COMMENT ARIt 3 IN GENESIN. 60

in eandem secum, lasciviam trahit. ^OIBTI^ bifariam

exponi potest: quod arbor concupiscibilis foret vel

ad videndum, vel ad prudentiam oonferendam.

Hoc posterius quia tentationi melius respondet,

lihenter amplector.

Deditque etiam viro suo qui secum erat. Ex

his verbis coniiciunt quidam adfuisse Adam, quum

tentata fuit uxor, et persuasa a serpente: quod

nullo modo credibile est : fieri tarnen potest, ut mox

supervenerit : imo antequam fructum arboris gustaret

mulier, retulerit habitum cum serpente colloquium, et

iisdem quibus decepta fuerat fallaciis irretiverit.

Alii particulam HOJ? ad coniugale vinculum referunt :

quod recipi potest. Quia autem simpliciter refert

Moses, sumptum e manibus uxoris fructum comedisse:

opinio haec vulgo recepta fuit, illecebris illius

captum fuisse potius quam Satanae imposturis

persuasum. In eum finem adducitur Pauli sententia,

Adam non fuit deccptus, sed mulier (1. ad Tim.

2, 14), sed Paulus ilïic, ut originem mali a muliere

profectam doceat, comparative tantum loquitur.

Non ergo tantum ut morem gereret uxori, legem

sibi positam transgressus est: sed ab ea in exitialem

ambitionem pertractus, eiusdem defectionis

socius fuit. Et sane Paulus alibi non per mulierem,

sed per ipsum Adam peccatum venisse tradit (Rom.

5, 12). Deinde exprobratio, quae paulo post sequetur,

Ecce Adam quasi unus ex nobis, clare testatur ipsum

quoque stulte concupisse plusquam licebat: et plus

fidei habuisse diaboli captionibus quam sacrosancto

Dei verbo. Nunc quaeritur quodnam utriusque

peccatum fuerit. Puerile est quod ex veteribus

nonnulli tradunt, intemperantia gulae fuisse illectum.

Nam quum tanta optimorum fructuum copia

afflueret, quales in una specie lautitiae? Rectius

Augustinus, qui superbiam dicit malorum omnium

initium fuisse, et superbia perditum esse humanum

genus. Plenior tarnen definitio peccati ex tenta-

.tionis specie quam describit Moses, sumi potest.

Primum enim abducitur mulier a verbo Dei, serpentis

captionibus, per infidelitatem. Quare initium

ruinae, qua labefactatum est humanum genus, fuit

defectio ab imperio Dei. Sed observa, tunc a Deo

homines descivisse, quum relicto illius verbo aures

praebuerunt Satanae mendaciis. Nam inde colligimus,

Deum velle suspici et coli in verbo suo,

ideoque excuti omnem eius reverentiam, quum

verbum contemnitur. Doctrina cognitu valde utilis,

nam apud paucos suam dignitatem obtinet Dei

verbum, ut per huius contemptum impune ruentes

sibi tarnen inter Dei cultores praecipuum gradum

arrogent. Atqui ut non aliter se hominibus manifestât

Deus quam per verbum: ita neque aliter eius

maiestas consistit, nee sal vus manet eius inter nos

cultus, quam dum obedimus eius verbo. Proinde

infidelitas radix defectionis fuit: sicuti sola fides

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!