26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

EDITORES LECTUEIS S.

Iam absolutis duabus prioribus operum Calvinianorum partibus, quibus viginti annorum labores

indefesse impendimus, tertiam aggredimur eamque ultimam, celeberrimam scilicet et amplam librorum

ad sacrae scripturae interpretationem pertinentium seriem, quorum laus, olim a plurimis praedicata,

hodie quoque post tot aliorum studia nondum inter doetos deminuta evanuit.

Hoc tamen novum pensum aeque féliciter absolutum iri ac ilia priora, nobis quidem procurantibus

minime tibi, bénévole lector, promittere audemus. Hanc exspectationem, si qua esset, provecta aetas

praecideret, et vires sensim déficientes spem nos vêtant inchoare longam. Iam unus ex triumviratu

nostro suo studio suaque eruditissima collaboratione orbatos nos reliquit. Ioannes Guilelmus Baum, quem

in historia reformationis, per terras gallicanas vel effectae vel tentatae, indaganda lubenter inter principes

ponimus, dudum ingravescente valetudine stationem suam in coetu nostro deserere coactus fuerat: tandem

subita apoplexia percussus per plures annos tristissimam quae mortalibus contingere potest vitae conditionem

protraxit. Multis ille bonis flebilis occidit a. d. IY. Kai. Nov. anno huius saeculi LXXVIII,

nulli flebilior quam nobis, quibus olim, ut strenue manum admoveremus ad hoc monumentum maximo

qui unquam fuit Argentoratensis scholae theologo erigendum, autor et suasor fuit.

Ita nos superstites ultra duo lustra soli opus inceptum continuavimus. Nunc autem in limine novi

stadii novam et operosam voluminum recudendorum molem respicientes nostroque diffidentes robori, de

iuniore et validiore collega adsciscendo serio cogitare nos iussit fratris et amioi obitus, nostrae ipsorum

fragilitatis non praetereundus monitor. Talern iam fauste optatissimum hodie socium nobis adiungimus

Paulum Lobstein, pro tempore ordini nostro theologico extra numerum adscriptum, qui ante hoc

biennium studiorum suorum primitias ipsi nostro Calvino dicavit, édita de eius placitis ethicis doctissima

limataque dissertatione, quam hoc loco commendare post aliorum eruditorum laudes supervacaneum

duoimus.

Caeterum haec ultima pars laboris nostri multo minus negotii nobis facesset quam quae proxime

praecessit. Omnes enim Oalvini lucubrationes quae hic in censum veniunt iam ab initio typis expressae

fuere et saepius recusae sunt. Atque eo facilius eas retractabimus quod editiones earum omnes, paucissimis

exceptis, in nostro ipsorum museo dudum undique coemptas asservamus, locupletissimam, nisi valde

fallimur, quae usquam terrarum reperitur in hoc librorum génère suppellectilem. Sunt quidem nonnullae

collectiones sermonum, eaeque minoris ambitus, quibus utpote rarissime occurrentibus nondum nobis

potiri contigit. Has ex publicis armamentariis conquisitas, et inde non sine maioribus expensis calamo

descripta8, cum caeteris suo tempore et ordine prelo mandabimus.

Calvini opera. Vol XXIII. II

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!