26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

481 COMMENTARIUS IN GENESIN. 482

praefatus, non enumerat filios et nepotes, sed exponit

unde nata sit invidia fratrum contra Ioseph,

ut facta nefanda conspiratione ilium venderent: ac

si dixis8et: Postqaam breviter complexus sum genealogiam

Esau, nunc ad seriem meae historiae

reverter, quid contigerit in familia Iacob. Porro de

nefando scelere filiorum Iacob verba facturus Moses,

hinc orditur, quod Ioseph prae aliis carus esset

patri suo, quia eum prpvecta demum aetate genuerat:

teneri etiam amoris signum ponit, quod ilium

tunica vestiret contexta ex varus coloribus. Atqui

nihil mirum fuit, puerum a patre sene in delitiis

haberi: nam ita fieri solet: nee invidiae locus est,

quum rebustior aetas, natura dictante, hac in parte

cedat. Moses vero hanc fuisse odii causam dicit

quod magis propensus in eum quam in alios esset

patris animus. Odium concipiunt fratres in puerum,

quem vident tenerius a patre diligi, quia in eius

senectute natus est. Si amoris socii esse nolunt,

cur saltern non indulgent? Hinc ergo perspicitur

malignum perversumque eorum ingenium. Quod

autem tunica versicolor, et similes nugae ad machinandam

caedem eos inflammant, in eo se prodit

detestabilis crudelitas. Dicit etiam Moses inde odium

crevisse, quod malos fratrum sermones detulerit

Iosepb. ad patrem. Quidam verburn Malum exponunt

facinus aliquod non ferendum. Sed alii rectius

sentiunt, querimoniam fuisse pueri, quia durius

eum suis conviciis vexabant fratres. Nam quod

sequitur apud Mosen, exegetice additum fuisse interpreter,

ut sciamus quanam de causa male et

hostiliter tractatus fuerit. Quaeritur, cur tantum

filios Bilhae et Zilphae hie accuset Moses, qui tarnen

filios Leae ab eodem crimine postea non

eximet. Unus x ) quidem ex filiis Ruben, reliquis

omnibus mitior fuit: proxime ad eum accessit Iudas,

qui et ipse frater erat uterinus. Sed quid

Simeon? quid Levi? Certe quum aetate praecederent,

verisimile est duces fuisse. Suspicio probabilis

est, quia ex conçubinis, non ingenuis uxoribus

nati erant, livore citius infectos fuisse eorum

animos, quasi genus a matribus servile contemptum

ipsis afferret.

5. M somniavit Ioseph somnium. Postquam prima

odii semina retulit Moses, nunc altius conscendit,

nempe admirabili Dei consilio electum fuisse Ioseph

ad res maximas: idque somniis fuisse testatum: atque

ita fratrum odium in rabiem erupisse. Somniis

autem patefecit Deus quid facturus esset, ut

postea sciretur nihil contigisse fortuite, sed quod

1) Editio princeps hunc locum paueioribus effert, et quidem

non titra errorem, sive id ex lapsu calami autoris sive

ex oicitantia typothetae aceiderit: Adde quod unus ex filiis

Zilphae Buben reliquis omnibus mitior fuit. Suspicio etc. Caetera

omissa sunt, etiam in gallico exemplari.

Calvini opera. Vol. XX1I1.

coelesti decreto fixum erat, per flexuosos circuitus

demum suo tempore fuisse completum. Praedictum

fuerat Abrahae, semen eius fore peregrinum extra

terram Ohanaan. Ut in Aegyptum transeat Iacob,

haec ratio divinitus statuitur, ut Ioseph Aegypto

praefectus tempore famis, patrem cum tota domo

accersat, eisque alimenta suppeditet. Nunc ex principiis

quae narrantur, nemo tale quidquam coniiceret:

Filii Iacob in eius necem conspirant, sine quo

salvi esse nequeunt, imo qui illis ordinatus est salutis

minister, in foveam coniectus, vix e faucibus

mortis eripitur. Circumactus per casus varios, videtur

alienus esse a paterna domo. Postea in carcerem,

velut in alterum sepulcrum, deiicitur, ubi

per longum tempus fere tabescit. Nihil ergo minus

consentaneum quam ut per eius manus servetur

familia Iacob, quando ab ea resectus et procul abductus,

ne inter vivos quidem censetur. Neque

enim spes ulla restabat liberationis, praesertim ex

quo a pincerna neglectus fuerat, quin damnatus ad

perpetuum carcerem, illic putresceret. Atqui Deus

per tales anfractus oblique peregit quod statuerat.

Quare in hac historia non modo pulcherrimum habebimus

divinae providentiae exemplum, sed alia

quoque duo in primis notatu digna accèdent, nempe

quod Dominus miris et inusitatis modis opus suum

peragat: deinde quod ecclesiae suae salutem non ex

magnifico splendore producat, sed a morte et sepulcro:

quin etiam in persona Ioseph viva exprimitur

Christi effigies, sicuti melius liquebit ex contextu.

Sed quia haec saepius repetenda erunt, sequamur

filum verborum Mosis. Deus peculiari

honore puerum, qui inter duodeeim penultimus erat,

mera gratia dignatur, primatum illi deferens in fratres.

Quo enim merito, vel qua virtute adeptum

esse dicemus ut fratrum dominus esset? Suo quidem

postea ingenti beneficio visus est hoc acquirere: sed

gratuitum fuisse Dei donum, ex somnio intelligimus,

quod ex beneficentia Ioseph minime pendehat: quin

potius mero Dei beneplacito destinatus fuit princeps,

ut erga fratres beneficus esset. Porro quum duobus

modis tunc solitus fuerit Dominus revelare sua arcana,

visionibüs et somniis (Num. 12, 6), hie notatur

altera species. Nam certe vulgari more saepius

somniaverat Ioseph: sed Moses significat divinitus

oblatum fuisse somnium, quod vim et pondus haberet

oraculi. Scimus ex diurnis cogitationibus saepe

nasci somnia: interdum corporis male affecti signa

esse: sed quoties consilium suum innotescere per

somnia voluit Deus, simul insculpsit certas notas

quae a fluxis frivolisque imaginationibus ilia discernèrent,

ut solida constaret fides et autoritas. Ita

Ioseph certo persuasus fuit non inani spectro se

fuisse delusum, ut somnium suum pro coelesti oraculo

intrépide proferret. Etsi autem sub agresti

symbolo promissum est illi imperium, videtur do-

31

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!