26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

115 COMMENTARIUS IN GENESIN. 116

annorum quo die arcam ingressus eat. Ubi nunc

reperientur viginti anni? Respondent Iudaei crescente

hominum malitia fuis*se rescissos. Caeterum

isto effugio nihil opus est: quando scriptura, ubi de

quingentesimo aetatis illius anno loquitur, non affirmât,

eousque iatn tunc pertigisse. Atque hie modus

loquendi plusquam tritus est, tam initium temporis

quam finem in numeris notari. Quia ergo

maior pars quinti centenarii transacta erat, ut quingentis

annis propinquus foret, dicitur eius fuisse

aetatis.

4. Gigantes fuerunt super terram. Inter plurimas

corruptionum species quibus referta erat terra,

imam peculiariter hoc loco Moses commémorât : quod

violenter et tyran nice grassati sunt gigantes. Caeterum

non arbitror de cunctis illius saeculi hominibus

haberi sermonem, sed de certis quibusdam,

qui aliis valentiores quum essent, robore et potentia

.sua freti, sine lege et modo se extulerunt. Quantum

ad nomen hebraicum spectat D'^EÛ, nota quidem

est origo illius a verbo bsj, quod est cadere:

sed de etymologia non consentiunt grammatici.

Quidam putant sic vocatos quia excidissent a communi

statura: alii quod ab eorum conspectu caderet

vulgus hominum, ob vastam corporis molem, vel

quod terrore suae magnitudinis omnes prosternèrent.

Verior mihi videtur eorum sententia, qui similitudinem

esse dicunt sumptam a labe vel impetuosa

procella: nempe quod sicut tempestas et labes violenter

cadens agros vastat et perdit: ita suis irruptionibus

latrones isti pernioiem et vastationem mundo

intulerint. Nee vero inusitata fuisse corporis altitudine

exprimit Moses: sed tantum fuisse robustos.

Alibi (fateor) eadem voce notatur staturae proceritas,

quae formidabilis erat exploratoribus terrae Chanaan.

(Iosue 13', 34.) Sed Moses eos de quibus in

praesenti loco disserit, non tam corporum mole a

reliquis discernit quam latrociniis et grassandi libidine.

Caeterum in oontextu emphasim habet particula

DJl, quae interponitur. Et locum hunc pessime

reddidit Hieronymus, post quern ballucinati sunt

alii quidam interprètes. Sic enim habetur ad verbum

: Atque etiam ex quo filii Dei ingressi sunt ad

filias hominum: ac si dictum esset: Quin etiam, vol,

Atque adeo, nam primo narrât Moses fuisse tunc gigantes

: deinde subiicit nonnullos quoque fuisso ex sobole

ilia promiscua, ex quo se filii Dei miscuerant filiabus

hominum. Mirum non fuisset si talis immanitas

regnasset in posteris Cain: sed universalis illuvies

inde clarius patet, quod sanctum genus eadem cor-

Tuptela inquinatum fuit. Tanta contagio quae occupaverat

paucas familias, quae Dei sacraria esse dehebant,

non parum amplificat gravitatem mali. Altior

itaque gigantum origo fuit, sed deinde eorum sectarn

imitati sunt qui erant ex promiscuis connubiis

geniti.

Isti potentes a saeculo. Saeculum fere pro vetustate

capitur: ac si dixisset Moses primos exercuisse

tyrannidem in mundo, vel potentiam, et nimis

licentiosam ac effraenem dominandi cupidinem ab

illis coepisse. Sunt tarnen qui exponant: A saeculo,

coram mundo: nam hoc quoque significat vox hebraica

D^iy. Nonnulli proverbiali figura dictum hoc

fuisse existimant : quia posterior aetas, quae diluvium

sequuta est, similes non protulerit. Prima expositio

simplicior est: summa est, fuisse viros impotenter

ferocientes, qui se a communi aliorum ordine exemerint.

Primum in illis vitium fuit superbia, quod

robore suo freti, plus sibi arrogaverint quam fas

erat. Contemptum Dei peperit superbia: quia fastu

inflati, iugum omne excutere coeperunt. Simul

etiam in homines fuerunt contumeliosi et saevi:

quia fieri non potest ut se modeste gérant erga

homines, qui parère Deo non sustinent. Addit

Moses, fuisse viros nominis, quo significat, gloriatos

esse in suis sceleribus, et fuisse honorificos latrones,

ut loquuntur. Nee vero dubium est quin aliquid

habuerint vulgo excellentes, quod illis conciliaret

gratiam in mundo et gloriam. Interea tarnen sub

magnifico heroum titulo crudeliter dominati sunt, et

ex fratrum iniuriis ac oppressione sibi acquisierunt

potentiam ac nomen. Atque haëc prima fuit mundi

nobilitas: ne quis longa et fumosa imaginum série

nimium sibi placeat: ea, inquam, nobilitaB, quae

nonnisi ex aliorum despectu et contumelia in sublime

se attollit. Nominis celebritas per se non

damnatur: ut necesse est eminere prae aliis quos

Dominus praecipuis dotibus ornavit et utile est di-

8tinctos esse ordines in mundo. Sed quum semper

vitiosa sit ambitio, turn vero ubi-accedit tyrannica

ferocia, ut potentior minoribus insultet, malum est

non tolerabile: multo autem indignius, dum sibi ex

sceleribus dignitatem comparant improbi, et quo

quisque audacior est ad nocendum, eo insolentius

inanes titulorum fumos iactat. Caeterum ut ingeniosus

artifex est Satan ad fabricanda mendacia,

quibus Dei veritatem adulteret, hocque modo suspectam

reddat: multa fabulati sunt poetae de gigantibus:

quos tarnen filios terrae ideo ab illis dici

arbitror, quia nullo maiorum exemplo ad dominationem

proruperint.

5. M vidit Iehova quod multa malitia. Prosequitur

Moses quod iam attigerat, non fuisse Deum

in exigenda de mundi sceleribus poena nimis durum

vel praecipitem. Deum autem humanitus loquentem

inducit per àv&QwxoTtà&suxv. quia exprimere aliter

non poterat quod operae pretium fuit cognosci: Deum

scilicet neo levi de causa, nee statim fuisse accensum

ut mundum perderet. Nam verbo Videndi,

longam patientiam notât: quasi diceret Deum nonnisi

re bene perspecta et diu considerata, postquam

deploratos vidit homines, sententiam de illis delen-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!