26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

615 COMMENTAPJUS IN GENESIN. 616

et incredulos. Quamvis enim non iuraverit Pharao,

nefas tarnen sibi esse ducit ädern ab altero datam

8uo imperio violari. Hodie autem sie exstineta est

in mundo Dei reverentia, ut fere pro mero ioco

ducant homines ultro citroqne sub Dei nomine

fallere. Sed tarn effraenis licentia Dei iudicium

non impune effugiet, cuius iudex futurus est ipse

Pharao.

7. Et ascendit loseph. Prosequitur Moses totam

sepulturae historiam, ubi quod scribit de luctu renovato

tarn a loseph et fratribus quam ab Aegyptiis,

minime apud nos instar regulae valere debet.

Seimus enim quia nunquam sibi moderatur caro,

homines tum dolendo tum gaudendo fere peccare.

Née vero excusari potest tumultuosus ille clamor,

quem mirati sunt loci incolae. Et quanquam loseph

Septem continuos lugendo dies rectum finem habuerit

propositum, vitio tarnen non caruit excessus.

Neque tarnen abs re voluit Dominus tarn honorifice

funus hoc celebrari: magnopere enim interfuit quasi

sublime trophaeum erigi, quod memoriam fidei Iacob

ad posteros usque transmitteret. Si clam et plebeio

more fuisset sepultus, protinus exstineta esset fama:

nunc vero, nisi data opera caecutiant, assidue illis

ante oculos versatur nobile speetaculum, quod spem

haereditatis promissäe foveat: vexillum quasi erectum

cernunt futurae liberationis ubi completum

fuerit tempu8. Quare non tarn hie speetandus est

honor mortui quam vivorum utilitas. Imo Aegyptii

ignari quid agant, facem praeferunt Israelitis ad

tenendum Tocationis divinae cursum: idem faciunt

Chananaei, dum locum novo nomine illustrant: nam

hinc factum est ut recentior vigeret agnitio foederis

Domini.

14. Et reversus est loseph. Quanquam loseph

et reliqui multa pignora in Aegypto reliquerant, ut

reverti necesse fuerit, credibile tarnen est magisDei

oraculo illuc fuisse retractos. Neque enim unquam

permisit Deus sedem arbitrio suo eligere: sed quemadmodum

prius Abraham, Isaac et Iacob circumegerat,

ita eorum filios in terra Gosen velut cancellis

inclusos tenuit. Nee vero dubium est quin

saneti patres oraculum illud, quod cap. 15, 13 habuimus,

fideli custodia servatum instar pretiosi

thesauri filiis reliquerint. Redeunt igitur in Aegyptnm

non tantum praesenti necessitate coacti, sed

quia iugum Dei manu cervieibus suis impositum

excutere fas non est. Quod si non omnes Dominus

Toluntario obsequio devinetos sibi habuit, mentes

tarnen continuit oecultis habenis, ne se alio subducerent:

neque tarnen aliud coniieere licet quam eius

timoré fuisse retentos, ne de tyran nica oppressione

admoniti, quae instabat, earn effugere tentareut.

Seimus non ita mansueto fuisse ingenio, quin subinde

contra leviora onera calcitrarent. Quare

specialis hac in parte eos religio domuit, ut quieti

et silentes ad ferendam durissimam servitutem se

pararent.

15. Et viäerunt fratres loseph. Hic narrât

Moses filios Iacob post mortem patris anxios fuisse,

ne loseph vindietam illatae sibi iniuriae reposceret.

Unde autem hie metus, nisi quia ex suo ingenio

eum aestimant? Quod tarn plaoabilem experti erant,

verae erga Deum pietati noa,tribuunt, nee reputant

singulare esse spiritus donum: quin potius divinant

solo patris respectu hactenus fuisse cohibitum, ut

tantummodo ultionem differret. Atqui tarn perverso

iudicio magnam iniuriam ei faciunt, qui tarn liberalster

eos traetando, animum suum omni odio et

malevolentia purum testatus erat. In Deum etiam

redundat pars iniuriae, cuius rata gratia in moderatione

loseph enituerat. Sed hinc colligimus,

caecis punetionibus turbari malas conscientias, ut

in clara luce impingant. Fratres suos reatu absolverat

loseph: ipsi autem stimulis peccati exagitantur,

ut sibi sponte infesti sint. Neque enim per

eos stetit quominus poenam, quae remissa erat, sibi

accerserent: quia merito ulcerari potuit animus

loseph illorum diffidentia. Quid enim hoc sibi vult

quod vitam bis et ter eius misericordiae debentes,

adhuc maligne suspectum habent ? Nee tarnen dubito

quin pridem resipuissent a suo scelere : sed quia forte

nondum satis purgati erant, tali anxietate et molestia

torqueri passus est Dominus, ut aliis exemplo

esseDt, malam conscientiam sibi esse carnificem:

deinde, ut novo eulpae suae sensu eos humiliaret:

nam quum fratri se obnoxios sistant, coeleste Dei

tribunal, nisi plus quam stupidi sint, oblivisci non

licet. Quotidie videmus impleri quod dicit Salomon

(Prov. 28, 1), ut scilicet impius, nemine persequente,

fugiat: sed ita Deus ad reddendam rationem fugitivos

cogit. Cuperent supino suo torpore tarn Deo

quam hominibus illudere: et obstinationis callum,

quantum in se est, cordibus suis obducunt: interea,

velint nolint, trepidant ad strepitum folii cadentis

(Levi. 26, 36), ne Dei iudicium aboleat securus

carnis torpor. Nihil tranquilla mente optabilius

est: hoc singulari bono, quod ab omnibus expetitur,

dum sceleratos privat Deus, ad integritatem colendam

nos invitât. Praesertim vero, quum patriarchae

iam sui sceleris poenitontia affecti, post longum

tarnen tempus tarn duriter expergefiant, nemo

nostrum sibi indulgeat: sed se quisque diligenter

examinet, ne hypocrisis arcana irae Dei spicula

intus foveat: sed cordibus nostris ad liquidum defaecatis

affulgeat beata pax, cui locum duplex cor

non concedit. Haec etiam iusta merces. eos omnes

manet qui ad Deum sincere et ex animo non accedunt,

ut se. ad hominis mortalis iudicium sistere

cogantur. Quare non alia est ratio, quae nos inquietudine

eximat, nisi ijt cum Deo redeamus in

gratiam. Hoc remedium quisquis contemnet, invitus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!