26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

,67 COMMENTARIUS IN GENESIN. 68

dinem, qua se foedavit: et certe intolerabilis erat in

Deum blasphemia, quod mali originem in natura

quaerebat. Non quod disertis verbis Deum accusaverit

: sed miseriam suam deplorans, ac interea dissimulans

se illius autorem, maligne in Deum quod

in se susoipere debebat crimen transscribit. Ubi

vulgaris translatio habet: Nisi quod de arbore, potius

interrogatio est. Dubitanter autem inquirit Deus,

non quasi de re ambigua, sed quo stupidum hominem

acrius pungat, qui caeco tormento laborans malum

tarnen suum non sentit: perinde ac si aegrotus

ardere se clamitans de febri non cogitet. Caeterum

meminerimus nihil nos ullis ambagibus profecturos,

quin semper nos in Adae peccato Deus

iusto reatu constringat. Particula haec, De qua

mandaveram tibi ne comederes: ad tollendum ignorantiae

praetextum addita est. Significat enim

Deus, Adam fuisse in tempore admonitum : nee alia

de causa periisse, nisi quia sciens et volens exitium

sibi accersiverit. Iterum in transgressione et contumacia

notatur peccati atrocitas, nam ut Deo nihil

obedientia gratius est, ita nihil minus tolerabile quam

dum homines spretis eius mandatis Satanae et propriae

libidini obtempérant.

12. Mulier quam dedisti mihi. Nunc clarius se

prodit Adae ferocia : adeo enim subactus non est, ut

in crassiorem blasphemiam erumpat. Tacite prius

cum Deo expostulabat, nunc palam cum eo litigare

ineipit, imo quasi fractis repagulis insultât. Unde

perspieimus quam praefractum et indomitum animal

coeperit esse homo, postquam a Deo alienatus

68t : corruptae enim naturae viva effigies in Adam

nobis proponitur ab eius defectione. Tentatur unusquiBque

a propria coneupiscentia, inquit Iacobus (Iacob.

1, 14): et Adam ipse nonnisi sciens et volens

Deo se rebellem praestiterat. Perinde tarnen ac nullius

mali conscius, uxorem substituit ream suo loco :

Ideo comedi, inquit, quia dedit ilia. Neque hoc contentus

Deum simul arripit in crimen, obiieiens uxorem,

quae perniciem attulit, fuisse ab ipso datam. Nos

quoque in eadem peccati originalis schola edocti,

cap tan dis eiusmodi effugiis nimium sumus habiles,

sed nullo profectu: nam uteunque flabella aliunde

et instigationes impellant, intus tarnen est infidelitas,

quae ab obedientia Dei nos abducit: intus est superbia,

quae contemptum parit.

13. Dixitque Iehova Deus ad mulierem. Non

ultra contendit Deus cum viro, neque opus est: frivola

enim defensione primum, deinde impia obtreetatione

auxit potius quam levavit crimen: denique

quantumvis obstrepat, tenetur tarnen convictus.

Nunc ad mulierem se convertit iudex, ut cognita

amborum causa, tandem pronunciet. Porro sermonem

Dei ita vertunt interprètes, Quare hoc fecisti? Sed

phrasis hebraica plus habet vehementiae: est enim

oratio mirantis, ut in re prodigiosa. Vertendum ita-

que potius, Quomodo fecisti hoc? Ac si dixisset:

Qui fieri potuit ut in animum induceres, viro tuo

tarn perversa esse consultrix?

Serpens seduxit me. Obstupescere debuerat

Heva ad sceleris sui portentum, de quo admonita

erat. Non tarnen obmutéscit, sed mariti exemplo

exonérât alio crimen: serpentem eulpando, se absolutam

putat: stulte quidem et impudenter. Hue

enim demum redit exceptio, Accepi a serpente quod

vetueras, serpens fuit impostor. Sed quis Hevam

coegit illius fallaciis aurem praebere? imo cupidius

illis, fidem habere quam Dei verbo? Denique cur

eas admisit, nisi patefacto et prodito ingressu quem

Deus satis probe munierat? Verum ubique se profert

fruetus originalis peccati : quia caecus est in sua

hypoerisi, Deum libenter rodderet mutum et elinguem.

Et unde tot quotidie murmura, nisi quia

non obmutéscit Deus, quoties caecutiunt mentes

nostrae?

14. Et dixit Iehova ad serpentem. Serpentem non

interrogat, ut virum et mulierem : quia nec in bestia

senBus erat peccati, et diabolo nullam spem veniae

residuam facturus erat. Poterat etiam iure suo de

illis ferre ssntentiam, licet inauditis: de Adam dico

et Heva. Our ergo ad disquisitionem vocat, nisi

quod curae habet eorum salutem? Doctrina haeç

in usum nostrum applicanda est. Nulla causae

actione, aut solemni iudicii forma opus esset ad nos

damnandos : quare dum in hoc Deus incumbit ut con^

fessionem a nobis extorqueat, medicum potius agit

quam iudicem. Eadem ratio est cur Dominus antequam

hominibus poenam irroget, initium faciat a

serpente. Aliae enim poenae (ut videbimus) castigatoriae

sunt, ac eo consiliö inflictae ut ad resipiscentiam

adducant: in hac nihil tale. Sed dubium

est ad quem referantur verba, ad serpentemne, an

ad diabolum. Dixit quidem Moses serpentem fuisse

astutum et vafrum animal : certum tarnen est, quum

Satan homini exitium moliebatur, ab eius fraude et

malitia fuisse innoxium. Quare hune totum locum

multi allegorice exponunt: et plausibiles sunt quae

ab illis afferuntur argutiae. Sed omnibus propius

expensis, facile animadvertunt lectores sano iudicio

praediti, mixtum esse sermonem, nam ita serpentem

alloquitur Deus, ut clausula ad diabolum pertineat.

Si cui absurdum videtur poenam de bruto animali

exigi alienae fraudis: in promptu est solutio: quum

esset in hominis gratiam creatus, non temere maledici,

ox qu'o versus est in eius perniciem. Et hac ultione

probare Deus voluit quanti aestimet hominis salutem :

quemadmodum si pater gladium, quo filius occisus

fuerit, exsecrationi habeat. Atque hic non modo

quale in suas creaturas habeat Deus imperium, sed

in quem eas finem condiderit, reputandum est, sicut

nuper dixi. Divini enim iudicii aequitas ab illo

quern sanxit naturae ordine, dependet ne quid affine

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!