26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

509 COMMENTARIUS IN GENESIN. 510

quia gratiam suam vel misericordiam ad eum inclinavit

: ut sciamus Deum, etiam quum nos ab iniusta

violentia libérât, vel quum nos adiuvat in

bona causa: sua tarnen bonitateut hoc faciat, induci.

Indigni enim sumus quibus auxilium suum accommodet,

nisi causam a se ipso peteret, quia misericors

est. Certe si in hominibus quaeruntur mérita quae

Deum obstringant, reperta fuissent in Iosepb : testator

tarnen Moses gratuito Dei favore fuisse adiutum.

Quanquam hoc non obstat quin repensa illi fuerit pietatis

suaemerces, quae facile convenit cum gratuita

Dei beneficentia. Modus etiam gratiae adiungitur,

quod Dominus favorem illi dederit apud magistrum

carceris. Dubium quidem non est, multis de causis

gratiosum fuisse Ioseph : nam et virtus sibi favorem

conciliât, et antehac ostendit Moses, sanctum virum

multis nominibus fuisse amabilem: sed quia saepe

contingit filios Dei non minus inhumaniter premi

quam si omnium deterrimi forent, nominatim exprimit

Moses humanum tandem fuisse magistrum

carceris: quia animus eius qui sponte ad aequitatem

propen8us non erat, divinitus flexus est. Ergo quod

deposita truculentia, benigne et placide se gessit

magister carceris, haec mutatio a Deo profecta est,

qui corda hominum pro arbitrio suo gubernat. Sed

mirum est non timuisse insularium, ne in offensam

Putipharis incurreret: adeoque Putipharem ipsum,

quum obsistere nullo negotio posset, tarn benigne

et liberaliter tractari passum esse hominem cui

capitaliter infestas erat. Vere quidem responderi

potest, divinitus retentam fuisse eius saevitiam:

sed probabile est suspectam, ac tandem cognitam

illi fuisse astutiam uxoris. Sed quamvis placatus

esset sancto Ioseph, noluisse tarnen cum suo dedecore

absolvere. Interea insignis integritas Ioseph

in eo se profert, quod quum custos sit carceris,

liberamque gubernationem sustineat, non tarnen

aufugit, sed maturum exspectat liberationis suae

tempus.

CAPUT XL.

1. Fuit autem, posthac peccaverunt pmcerna regis

Aegypti, et pistor contra dominum suum regem Aegypti.

2. Itaque iratus est Pharao contra utrumque

satrapam suum, contra principem pincernarum et

Contra principem pistorum. 3. Et posuit iUos in

custodia domus principis satellitum, in domo carceris,

in loco in quo Ioseph vinctus erat. 4. Et praeposuit

princeps satellitum ipsum Ioseph eis, et ministrabat

eis: fuerunt autem per annum in custodia. 5. Porro

somniaverunt somnium uterque ipsorum, quisque somnium

suum nocte eadem: singuli secundum interpretationem

somnii sui, pincerna et pistor qui fuerant regi

Aegypti, qui erant vincti in domo carceris. 6. Et

venu ad eos Ioseph mane, et vidit eos, et ecce, erant

tristitia affecti. 7. Tunc interrogavit principes Pharaonis,

qui erant secum in custodia domus domini

sui, dicendo: Cur facies vestrae sunt afflictae hodie?

8. Et dixerunt ad eum: Somnium 'somniavimus, et

qui interpretetur illud non est. Et dixii ad eos Ioseph:

Nonne Dei sunt interpretationes ? narrate quaeso

mihi. 9. Et narravit princeps pincernarum somnium

suum ipsi Ioseph, et dixit ei: Me sommante, ecce vitis

erat coram me. 10. Et in vite erant très, rami, et

dum floreret ascenäit flos eius, et maturuerunt botri

eius in uvas. 11. Et calix Pharaonis erat in manu

mea, et accipiebam uvas, et exprimebam eos in calicem

Pharaonis, et dabam calicem in manum Pharaonis.

12. Et dixit ei Ioseph: Haec est interpretatio eius:

Très rami, très dies sunt. 13. In fine trium dierum

elevabit Pharao caput tuum, et redire faciei te ad locum

tuum, et dàbis calicem Pharaoni in manu eius

secundum consuetudinem primam quando eras pincerna

eius. 14. Sed memento mihi tecum quum bene fuerit

tibi: et fac quaeso mecum misericordiam, et mentionem

mei fac Pharaoni, et educere fac me e domo hac.

15. Quia furto auferendo, furto ablatus sum e terra

Hebraeorum: et etiam hic non feci quidquam ut ponerent

me in carcerem. 16. Et vidit princeps pistorum

quod bene interpretatus esset, et dixit ad Ioseph: Etiam

me somniante, ecce, tria canistra alba super caput

meum. 17. Et in canistro superiori erat ex omni cibo

Pharaonis opère pistorio, et aves comedebant ïUud e

canistro quod erat super caput meum. 18. Et respondit

Ioseph, et dixit: Haec est interpretatio eius:

Tria canistra, très dies sunt. 19. In fine trium dierum

auferet, Pharao caput tuum a te, et suspendat te

in ligno, et comedent aves carnem tuam a te. 20. Et

fuit in die tertia, die qua natus fuerat Pharao, fecit

convivium omnibus servis suis, et elevavit caput principis

pincernarum et caput principis pistorum in medio

servorum suorum. 21. Ac redire fecit principem pin?

cernarum ad propinationem suam, et dédit calicem in

manu Pharaoni. 22. Principem autem pistorum suspendit,

quemadmodum interpretatus fuerat eis Ioseph.

23. Et non est recordatus princeps pincernarum ipsius

Ioseph, sed oblitus est eius.

1. Post haec peccaverunt. lam vidimus, quum

esset Ioseph in vinculis, habitam fuisse eius curam

a Deo. Unde enim relaxatio ilia, nisi ex gratia

coelesti? Ergo antequam aperiret Deus ianuam

servo suo ad exitum, ut eum ope sua iuvaret, penetravit

in ipsum carcerem. Verum sequitur beneficium

longe splendidius, quod non tantum liberatur

a carcere, sed evehitur in summum honoris gradum.

Interea sanctum virum per mirabiles et valde perplexos

circuitus deduxit Dei Providentia. Mittuntur

in carcerem pincerna et pistor regis: exponit illis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!