26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

487 COMMENTARIUS IN GENESIN. 488

si alterutrum necesse fuit, praestabat eorum manibus

statim occidi quam lenta fame in cisterna perire :

quod est crudelissimum supplicii genus. Crassa

potius hypocrisis notanda est, quod crimine se fore

exemptos putant, modo ne fratrem iugulando manus

intingant sanguine. Quasi vero ad rem quidquam

intersit, an fratrem quis gladio confodiat, an

suffocando interficiat. Dominus enim quum Iudaeos

accusât per Isaiam (1, 15), quod manus habeant

plenas sanguine, non intelligit esse sicarios: sed

sanguinarios ideo vocat, quia non pepercerint miseris

fratribus. Nihilo igitur meliores sunt filii

Iacob, dum fratrem adhuc vivum in terram pror

iiciunt, ut sepultus cum morte frustra luctetur, et

post longos cruciatus intereat: dum cisternam eligunt

in deserto, unde nullus mortalium pereuntis clamorem

exaudiat, sed gemitus ascendat in coelum usque.

Barbara autem ista cogitatio fuit, non perciiti

eius animam, vol, non percuti eum in anima, si

manibus suis sanguinem non haurirent: quia altera

mortis species non minus violenta fuit dum volebant

fame necare. Sed Ruben ad brutos eorum

affectus sermonem accommodans, satis habuit praesentem

illorum impetum quovis artificio reprimere.

23. Exuerunt Ioseph timica sua. Videmus ut

fictione et mendacio referti sint homines. Secure

fratrem dénudant: non exhorrent manibus suis proiicere

in foveam, ubi ipsum inedia conficiat decern

gladiis peior: quia scelus occultum fore sperant, et

allatis exuviis, nulla domifutura sit caedis suspicio:

quia scilicet credet pater laniatum fuisse a fera

bestia. Ita scelestas mentes hebetat Satan, ut frivolis

effugiis se ipsas implicent. Fons quidem pudoris

est conscientia: sed suis illecebris demulcet

Satan quos semel laqueis suis constrinxit: ut ipse

verecundiae sensus qui eos debuerat reos ad tribunal

Dei citare, magis obduret. Latebras enim nacti,

longe audacius ad peccandum perrumpunt, quasi

impune committant quidquid fugit hominum oculos.

Hie vere reprobus est sensus: hie spiritus vertiginis

et stupori8, solo teneri hominum pudore, calcato

autem divini iudicii metu, quidvis audere. Quanquam

autem non omnes eousque proiecti sunt, Vitium

tarnen hoc nimis commune est, plus déferre

honoris hominibus quam Deo. In verbis Mosis

emphatica est tunicae repetitio, quod insigne illud

paterni amoris mollire non potuit eorum animos.

25. Et sederunt ut comederent panem. Mira fuit

haec barbaries: fratre quantum in se erat occiso,

quiète epulari: nam si qua humanitatis gutta viguisset

in eorum animis, saltern quasdam intus

punctiones sensissent; imo plerumque deterrimus

quisque post facinus peractum expavescit. Quum

in tantam socordiam prolapsi sint patriarchae, eorum

exemplo timere discamus, ne iusta Dei vindicta

idem lethargus sensus nostros occupet. Interea ad*

mirabilem consilii Dei progressum expendere convenit.

lam transierat Ioseph per duplicem mortem :

nunc quasi tertia morte praeter spem e sepulcro

eruitur. Quid enim fuit aliud pro mancipio vendi

extraneis hominibus quam e medio tolli? Imo deterior

reddita fuit eius conditio, quia Ruben e

cisterna clam eduotum patri reduxisset : nunc in

diversam orbis partem sine spe reditus trahitur.

Sed ille occultus eratflexus, per quem Deus statuerat

eum in sublime evehere. Ac ultimo tandem

even tu enotuit, quanto satius fuerit procul a suis

abduci quam salvum domi manere. Porro sermo

Iudae, quo persuadet fratribus ut vendatur Ioseph,

aliquanto plus habet rationis. Ingenue enim fatetur

reos homicidii fore, si in cisterna perire sinant.

Quid lucri fecerimus, inquit, obtecto sanguine? manus

enim nostrae nihilominus sanguine pollutae

erunt. Iam aliquantulum remiserat furor, ut consilium

humanius admitterent: nam quamvis immanis

perfidia esset, fratrem hominibus incognitis vendere:

aliquid tarnen fuit, vivum dimittere, ut saltern

pro mancipio aleretur. Illam ergo diabolicae vesaniae

flammam, qua toti ardebant, sedatam fuisse

videmus, dum se nihil proficere agnoscunt, celando

hominum oculos: quia homicidium in Dei conspectum

venire necesse sit: nam primo non secus omni

se reatu solvebant quam si nullus sederet in coelo

iudex. Valere etiam apud eos incipit naturae sensus,

quem prius deleverat odii crudelitas. Et certe

in reprobis etiam, qui videntur humanitatem prorsus

exuisse, tempus demonstrat aliquid manere residuum.

Quum ebulliunt pravi et violenti affectus,

impedit tumultuosus ille fervor ne suas partes agat

natura. Sed nullae sunt tarn stupidae mentes quas

non interdum mordeat scelerum suorum reputatio:

nam ut inexcusabiles ad Dei iudicium veniant homines,

a se ipsis primum damnari oportet. In hoc

a reprobis différant sanabiles, quos Dominus ad resipiscentiam

adducit, quod quum illi contumaciter

obruant scelerum suorum notitiam: hi paulatim a

peccandi licentia ad rationis obsequium flectuntur.

Caeterum quod hic Iudas de fratre germano admonet,

Dominus per prophetam ad totum genus humanuni

extendit. Quoties igitur prava libido ad

iniustam vim, vel aliam noxam impellit, veniat nobis

in mentem sacrum hoc vinculum quo devincta

est inter se omnium societas, ut nos a maleficiis

cohibeat. Nocere enim non potest homo homini

quin carni suae infensus, totum naturae ordinem

violet ac pervertat.

28. Et transierunt viri Madianitae. Putant aliqui

Ioseph eodem in loco bis fuisse venditum. Certum

enim est, quum Abrahae fuerit filius Madian

ex Cetura, distinctos fuisse eius filios a filiis Ismael :

et Moses non temere diversa nomina posuit. Sed

I ego ita interpretor, venalem quibuslibet expositum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!