26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

221 COMMENTARIUS IN GENESIN. 222

17. Eece, fwrnus fumans. Addita fuit rursus

nova visio ad sanciendum oraculi fidem. Prius,

obiecta caligine perculsus fuerat Abram: nunc in

medio clibani fumantis videt lampadem ardentem.

Multi sacrificium igné consumptum fuisse existimant:

ego autem potius symbolum futurae liberationis

fuisse interpretor, quod cum re ipsa congrueret.

Sunt enim duae res in speciem contrariae,

fumi obscuritas et lampadis fulgor. Hinc Abram

fore cognovit ut lux e tenebris demum emergeret.

Quaerenda semper analogia est signorum cum rebus,

ut mutuo respondeant. Deinde quia symbolum

per se exanime est cadaver, ad verbum quod annexum

est semper debet referri. Atqui hie in

verbo libertas semini Abrae in media Servitute

promissa fuit. Non potuit autem magis ad vivum

depingi ecclesiae conditio quam dum facem ardentem

ex fumo prodire fecit Deus, ne afflictionum

caligo nos obruat: sed bonam vitae spem in morte

foveamus: quia futurum est tandem ut Dominus

nobis affulgeat, si modo in sacrificium nos illi offeramus.

18. In die ipso pepigit. Libenter admitto quod

euperius attigi, solenni ritu sancitum fuisse foedus,

quum secta fuerunt animalia in partes. Yidetur

enim esse repetitio, in qua docet quorsum spectaverit

sacrificium illud cuius meminit. Ubi etiam observare

licet quod dixi, semper coniungi verbum

symbolis, ne inanibus caeremoniis sine fructu pascantur

oculi. Iussit Deus sibi offerri animalia: sed

finem et usum addita pactione simul monstravit.

Çaeterum si Dominus per sacramenta nobiscum

paciscitur, colligimus gratiae eius esse testimonia, et

spiritualium bonorum quae inde manant, tesseras.

Populos quorum terram daturus erat Deus filiis

Abrae, ideo recenset ut confirmet quod prius de

numerosa sobole dixit. Neque enim exigua hominum

manus futura erat: sed ingens multitudo, cui

Dominus habitationem tarn longe lateque patentem

destinât. Prius loquutus erat de solis Amorrhaeis,

quorum tunc forte hospes erat Abram: sed nunc

amplificandae gratiae suae causa nominatim alios

omnes recenset.

vwo suo in uxorem. 4. Et ingressus est ad Hagar,

et concepit: et videns quod concepisset, despectui habmt

dominam suam in oculis suis. 5. Tunc dixit Sarai

ad Abram: Iniuria mea super te: ego dedi anciUam

meam in smu tuo, et ubi vidit quod concepisset, despectui

sum in oculis eius: iudicet Iehova inter me et

te. 6. Et dixit Abram ad Sarai: Eece ancilla tua in

manu tua, fac ei quod bonum est in oculis tuis:. et

afflixit earn Sarai, et fugit a facie eius. 7. Et invenit

earn Angélus Iehovae iuxta fontem aquae in deserto,

iuxta fontem m via Sur. 8. Et dixit: Hagar

ancilla Sarai, unde venis, et quo vadis? Et dixit, a

facie Sarai dominae meae ego fugio. 9. Et dixit ei

Angelas Iehovae: Mevertere ad dominam tuam, et humilia

te sub manibus eius. 10. Ad haec dixit ei

Angélus Iehovae: Multiplicando mutiplicabo semen

tuum, et non numerabitur prae multitudine. 11. Praeterea

dixit ei Angélus Iehovae: Eece, es praegnans,

et paries filium, et vocabis nomen eius Ismael: quia

audivit Iehova afflictionem tuam. 12. Et ipse erit

ferus homo, manus eius in omnes, et manus omnium

m eum: et coram omnibus fratribus suis habitabit.

13. Et vocavit nomen Iehovae qui loquebatur sïbi: Tu

Deus videns me: quia dixit: Nonne etiam hie vidi

post videntem me ? 14. Idcirco vocavit puteum: Puteum

viventis videntis me: Eece,,est inter Cades et

Bared. 15. Et peperit Hagar ipsi Abram fiUum : et

vocavit Abram nomen filii sui quern peperit Hagar,

Ismael. 16. Abram autem erat octoginta annorum et

sex annorum quando peperit Hagar Ismael ipsi

Abram.

1. Porro Sarai uxor Abram. Hie novam historiam

refert Moses, quod Sarai longioris morae

taedio, rationem alienam a verbo Dei apud se quaesierit,

qua semen ex marito suo susciperet. Videbat

se esse sterilem, et pariendi aetatem excesserat.

Novo igitur remedio opus esse colligit, ut promissam

benedictionem obtineat Abram. Consilium vero

ducendae secundae uxoris non ab ipso Abram, sed

a Sarai profectum esse, nominatim récitât Moses:

ut sciamus sanctum virum non libidine impulsum

fuisse ad has nuptias, sed quum nihil tale cogitaret,

hortatu uxoris fuisse inductum. Quaeritur tarnen

an sobolis tantum desiderio Sarai ancillam suam in

locum suum substituent. Id quidem nonnullis vi-

CAPUT XVI.

detur: atqui mihi non est credibile, piam matronam

earum promissionum, quae toties marito repetitae

1. Porro Sarai uxor Abram non pepererat ei: fuerant, non fuisse consciam. Imo id plus quam

erat autem ei ancilla Aegyptia, et nomen eius Hagar. confessum esse debet inter omnes pios, matrem

2. Et dixit Sarai ad Abram: Eece, nunc conclusit me populi Dei eiusdem cum marito gratiae participem

Iehova neparerem: imgredere nunc ad anciUam meam, fuisse ac sociam. Non igitur naturaliter tantum

si forte aedificer ex ea: et paruit Abram voci Sarai. (ut fieri solet) prolem appétit Sarai : sed benedictio-

3. Et tulit Sarai, uxor Abram, Hagar Aegyptiam nis (quam sciebat divinitus promissam esse) potiun-

anciUam suam in fine decern annorum quibus habitadae yoto, coniugalem thorum sponte alteri cedit:

vit Abram in terra Chenaan, et dedit earn Abram non quod divortium faciat cum marito, sed quia

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!