26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

171 COMMENTARIl

simus anxii: sufficiat quod Moses de Abrae patria

loquutus, contiauo post exprimit fuisse Ur Chaldaeorum.

30. Et fuit Sarai sterilis. Non modo liberis

caruisse Abram dicit, sed causam ponit, uxoris sterilitatem

: ut sciamus nonnisi insigni miraculo factum

esse quod postea peperit Isaac, quemadmodum suo

loco pleniu8 tractabimus: ita humiliare voluit ser-

Tum suum Deus. Neque enim dubium est quin

acerbnm ex orbitate senserit dolorem. Videt sine

modo ssaturire passim impios, qui terram operiant,

solus privatur liberis. Quanquam autem adhuc

ignarus erat futurae suae vocationis, voluit tarnen

Deus in eius persona quasi in speculo palam facere

unde et quomodo ecclesia emergat : nam tunc quasi

in arido trunco sub terra delituit.

31. Tulit autem Thare filium suum. Debuit hie

fieri capitis initium: quia unum ex praecipuis libri

capitibus tractare incipit Moses, nempe Abrae vocationem.

Neque enim solum refert Moses Therah

solum mutasse, sed discessus consilium et finem

simul exponit, relicto natali solo iter ingressum esse

ut veniret in terram Chanaan. Unde colligere

promptum est, ipsum non tarn ducem vel autorem

fuisse profectionis quam filii comitem. Nee obstat

quod primas ei assignat Moses, quasi eius auspiciis

et ductu potius quam Dei mandate egressus fuerit

Abram: nam hoc honoris defertur patrio nomini.

Nee dubito quin Abram, quum patrem videret sponte

obsequi Dei vocationi, vicissim se morigerum illi

praebuerit. Patri ergo autoritas tribuitur quod

filium suum tulerit. Prius enim vocatum fuisse a

Deo Abram quam pedem ex natali solo moveret,

plusquam liquido mox constabit: patrem fuisse vocatum

non legimus. Coniicere ergo licet, illi patefactum

fuisse Dei oraculum ex filii relatu. Neque

enim prohibebat migrandi mandatum quin Abram

patri suo testatum faceret se non alia de causa ab

eo discedere nisi quia Dei imperium omnibus humanis

officiis praeferret. Haec sane duo extra controversiam

colligimus ex verbis Mosis, Abram divinitus

vocatum esse, antequam Therah patriam reliquerit:

deinde ipsum Therah non alio spectasse

nisi ut in terram Chanaan veniret, hoc est, ut se

filio adiungeret voluntarium comitem. Ideo constituo

non longo tempore ante mortem patria sua cessisse.

Ridiculum enim est quum patria egressus

recta peteret terram Chanaan, sexaginta annos hospitem

in alieno oppido haesisse. Magis verisimile

est, senem annis confectum, morbo et lassitudine

fuisse absumptum. Et tarnen fieri potest ut Deus

suspensos aliquantisper tenuerit: quia dicit Moses

habitasse in Charan: verum ex sequentibus patet

non fuisse tarn diuturnam remoram: quum septuagesimo

quinto aetatis anno inde egressus sit Abram,

•qui devexa iam aetate, utpote sterilitatem uxoris

5 IN GENESIN. 172

expertus, illuc concesserat. Porro oppidum quod

Hebraeis Charan vpcatur, scriptores omnes uno

consensu tradunt esse Charras in Mesopotamia sitas.

Tametsi Lucanus poetice magis quam vere in Assyria

locat: l ) locus fuit Crassi interitu et clade

Romani exercitus Celebris.

CAP. XII.

1. Dixerat autem Iehova ad Abram: Abi'' e

terra tua, et e cognatione tua, et e domo patris tui,

ad terram quam ostendam tibi. 2. Et faciam te in

gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen

tuum, et eris benedietio. 3. Et benedicam benedicentibus

tibi: et maledicentibus tibi maledicam: et

benedicentur in te omnes familiae terrae. 4. Abiit

ergo Abram quemadmodum loquutus fuerat ad eum

Iehova: et perrexit cum eo Lot: Abram autem erat

filius quinque annorum et septuaginta annorum quando

egressus est de Charan. 5. Et cepit Abram Sarai

uxorem suam, et.Lot filium fratris sui, et omnem

substantiam quam acquisierant, et animas quas fecerant

in Charan, et egressi sunt ut pergerent in terram

Chenaan et venerunt ad terram Chenaan. 6. Et

transivit Abram in terram usque ad locum Sechem,

usque ad quer cum Moréh: Chenaanaeus autem tune

erat in terra. 7. Et visus est Iehova Abrae, et dixit,

Semini tuo dabo terram hanc: et aedificavit ibi altare

Iehovae qui apparuerat sibi. 8. Et transtulit se inde

ad montem ab oriente ipsi Bethel: tetenditque tabernaculum

suum: Bethel erat ab occidente, et Hai ab

oriente: et aedificavit ibi altare Iehovae, et invocavit

nomen Iehovae. 9. Profectus est et Abram eundo et

proficiscendo ad meridiem. 10. Et fuit fames in

terra, et descendit Abram in Aegyptum ut peregrinaretur

ibi: quia gravis fames erat in terra. 11. Et fuit

quando appropinquavit ut ingrederetur Aegyptum, dixit

ad Sarai uxorem suam: Ecce, nunc novi quod

mulier pulchra adspectu sis: 12. Erit itaque, quum

viderint te Aegyptii, dicent, Uxor eius est: et occident

me, et te servabunt vivam. 13. Die nunc quod soror

mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima

mea propter te. 14. Et fuit quum ingrederetur

Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod

pulchra esset valde. 15. Quum igitur vidissent. earn

principes Pharaonis, laudaverunt earn Pharaoni: et

sublata est mulier in domum Pharaonis. 16. Et ipsi

Abram benefecit propter earn: fueruntque ei peeudes,

et boves, et asini, et servi, et aneülae, et asinae, et

cameli. 17. Perçusse autem Iehova Pkaraonem percussionibus

magnis et domum eius causa Sarai uxoris

Abram. 18. Vocavitque Pharao Abram, et dixit: Cur

1) Phars. 1. I. 105.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!