26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

129 COMMENTARIUS IN GENESIN. 130

8pectu eos sibi adoptât in Christo, et mera misericordia

iastificat. Postquam hoc modo aibi eos reconciliavit,

spiritu quoque régénérât in novam vitam

et iustitiam. Hino fluunt bona opera, quae necesse

est Deo ipsi placere. Ita non modo fidèles amat,

sed eorum quoque opera. Notandum tarnen est,

quia semper aliquid vitii haeret in operibus, non

posse probari nisi cum indulgentia. Gratia igitur

Christi est quae pretium operibus conciliât, non

propria ipsorum dignitas vel meritum. Non tarnen

negamus quin veniant in rationem coram Deo:

quemadmodum hic agnoscit et acceptât iustitiam

Noah, quae ex sua gratia profecta erat: atque hoc

modo (sicuti loquitur Augustinus) dona sua coronet.

Notandum etiam quod dicit: Vidi te iustum coram

me. Quo verbo non tantum redigit in nihilum

omnes iustitiae larvas, quibus non subest interior

sinceritas cordis, sed ius suum sibi vendicat: ac si

diceret, se solum esse idoneum iudicem aestimandae

iustitiae. Particula, In generatione hac (sicuti dixi)

ad amplificationem addita est. Adeo enim deplorata

fuit saeouli illius pravitas, ut prodigii loco habitus

fuerit Noah a communi labe integer.

2. Ex omni animali mundo. Iterum repetit

quod prius de animalibus dixerat, nee frustra. Neque

enim parum difficile fuit ex sylvis, montibus,

et lustris colligere tantam ferarum multitudinem,

quarum multae forsan species ignotae erant: et

erat in plerisque eädem quam nunc cernimus ferocia.

Quare sanctum virum animât Deus, ne ea difficultate

territus, et spe successus abiecta, deficiat. Hie

tarnen aliqua primo intuitu repugnantiae species

apparet: quia quum bina prius dixisset, septem

nunc ponit. Solutio in promptu est: quia antehac

numerum non expressit Moses, sed tantum' dixit

masculis addendas fuisse feminas suas comités: ac

si dixisset, iussutn fuisse ipsum Noah non promiscue

coacervare animalia, sed paria ex illis deligere ad

propagandam sobolem: Nuncautem de numéro sermo

est. Porro septem et septem, intellige non totidem

paria ex singulis generibus, sed terna, quibus superadditur

animal unum saerificii causa. Voluit autem

Dominus triplo maiorem restare mundorum animalium

numerum, quod maior futurus erat hominibus

illorum usus. In quo reputanda est paterna

eius erga nos bonitas, qua inducitur ut nostri in

omnibus rationem habeat.

3. Ut vivum conservetur semen. Hoc est, ut

inde nascatur soboles. Caeterum hoc refertur ad

ipsum Noah. Etsi enim solus Deus proprie loquendo

vivificat, respicit tarnen Deus quas servo

suo partes iniunxerit: et minister» respecta iubet

eum animalia colligere, ut semen vivificet. Nee

mirum, quum evangelii ministri dicantur vitam

spiritualem conferre. In particula quae proxime

sequitur: Super faciem omnis terrae, duplex inest

Calvini opera. Vol. XXIII.

consolatio, quod aquae postquam ad tempus terram

operuerint, rursus sint cessurae, ut appareat superficies

terrae arida. Deinde, quod non tantum

superstes futurus sit Noah: sed Dei benedictione

augendus sit animalium numerus, ut se longe lateque

diffundat per totum orbem. Ita in medio interitu

futura instauratio illi promittitur. Multus in

eo est Moses ut ostendat Deum modis omnibus

curasse retinendum Noah in verbi sui obsequio, et

sanctum virum prorsus acquievisse. Utilis sane

doctrina, praesertim quum aliquid inoredibile promittit

Deus 7 , vel minatur: quum non libenter reçipiunt

homines, nisi quod illis videtur probabile.

lam nihil minus carnis iudicio consentaneum erat

quam mundum a suo opifice deleri: quia hoc erat

totum naturae ordinem ab eo sancitum evertere.

Quare nisi probe admonitus fuisset Noah de hoc

terribili Dei iudicio, nunquam ausus fuisset credere:

ne Deum sibi ipsi contrarium fingeret. Vox

DlpVI, qua hie utitur Moses, originem habet a stando :

sed proprie singnificat quidquid vivit ac viget.

5. Et fecit Noah iuxta omnia. Non est nuda

rcpetitio prioris sententiae: sed eundem et perpetuum

obedientiae tenorem laudat Moses in servandis

omnibus Dei mandatis: ac si diceret, quacunque in

parte placuit Deo eius obedientiam probare, ilium

semper fuisse constantem. Nee certe uni vel alteri

Dei mandato parère decet, ut mutila obedientia

defunctus deinde te subducas: tenendum est enim

illud Iacobi: Qui vetuit occidere, furari etiam et

moechari vetuit. (Iacob. 2, 10.)

6. Erat sexcentorum annorum. Non sine causa

iterum describit aetatem Noah. Hoc enim vitio

inter alia laborat senectus, quod homines reddit

magis segnes ac morosos: quo magis perspicue

apparet fides Noah, quae in aetate ilia non defecit.

Sicuti autem magna fuerat virtus per continuos

centum annos non languescere: ita non parum

laudis meretur eius promptitudo, quod arcam ingredi

iussus extemplo paret. Quum paulo post

subiicit Moses, ingressum fuisse propter aquas diluvii,

non exponi debet, quasi irruentibus aquis

coactus sit in arcam fugere ; sed quia verbo tremefactus

diluvium, quod ridebant omnes alii, fide cernebat.

Quare rursus laudator eius fides in hac

particula, quod scilicet supra coelum et terram oculos

extulerit.

8. Ex animali mundo. Nunc exprimit Moses

quod dubium adhuc erat, quomodo scilicet collecta

fuerint animalia in arcam: dicit autem sponte venisse.

Hoc si cui videtur absurdum, memoria répétât

quod prius dictum fuit, initio omne genus animalia

se obtulisse Adae, ut illis nomina imponeret.

Nee sane alia de causa horremus ferarum adspectum

nisi quia excusso Dei iugo imperium illud perdidimus,

quo praeditus erat Adam. Fuit autem ilia

9

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!