26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

247 COMMENTARIUS IN GENESIN. 248

nihil aestimat comparatione foederis quod stabiliendum

erat in Isaac. Sequitur ergo, non opes, nee

potentiam, nee quidquam aliud temporale promitti

filiis spiritus, sed aeternam benedictionein quae sola

epe possidetur in hoc mundo. Ergo ut nunc et

delitiis et bonis omnibus affluamus, evanida est tarnen

nostra félicitas nisi fide penetremus in coeleste

Dei regnum, ubi maior et altior nobis reposita est

henedictio. Quaeritur tarnen, an terrenae solum

vitae curam habuerit Abraham, dum pro filio precatU8

est: id enim videtur innuere Dominus, quum

ae illi dédisse pronuncians quod petebat, non commémorât

nisi quae diximus. Bed consilium Dei non

fuit totum Abrahae votum comprehendere: tantum

significat, Ismaelis, pro quo sollicitus erat Abraham,

rationem aliquam sibi fore, ut appareat commendationem

patris non fuisse irritam. Testari enim volnit

tanto se amore complexum esse Abraham ut in

eius favorem totum genus respiciat, et peculiaribus

beneficiis dignetur.

22. Ascendit Deus ad Abraham. Oontinet haec

loquutio utilem doctrinam, quod scilicet Abraham

certo cognoverit hanc visionem a Deo esse: hue

enim spectat iste ascensus. Piis autem necesse est

eorum omnium quae audiunt autorem Deum . patefieri,

ne hue illuc circumferantur, sed e coelo tantum

pendeant. Quod autem nunc Deus, postquam

loquutus est, in gloriam coelestem non palam extollitur

coram oculis nostris, id de fidei nostrae

certitudine nihil minuere debet: quia semel plena

in Christo manifestatio exhibita fuit, quam nobis

sufficere aequum est. Deinde quamvis Deus visibili

signo quotidie sursum non ascendat, in eo tarnen

non minus resplendet eius maiestas, quod nos

transforman8 in suam imaginem, sursum attollit.

Deinde satis autoritatis conciliât verbo suo, dum

ipsum cordibus nostris per spiritum suum obsignat.

23. Et tulit Abraham Ismaelem. Nunc Moses

Abrahae obedientiam commendat eo quod se totamque

familiam, prout iussus erat, circumciderit.

Necesse enim est prorsus fuisse Deo addictum qui

sibi vulnus cum acerbo dolore, nee sine vitae periculo

infligere non dubitat. Hue etiam accedit temporis

circumstantia, quod non differt in alterum

diem, sed statim paret Dei mandato. Nee tarnen

dubium est quin luctatus cum varus cogitationibus

fuerit. Ut innumera alia omittam, hoc illi in mentem

venire potuit: Ego quum tamdiu vexatus fuerim

multis rebus adversis, et per diversa exsilia iactatus,

nunquam tamen a Dei verbo deflexi: si hoc symbolo

volebat me sibi consecrare in servum, cur usque

ad extremum senium meum distulit? Quid hoc

sibi vult, quod salvus esse nequeo nisi alterum paene

in sepulchro pedem habens, pelliculam mihj abscindam?

Sed hoc illustrius obedientiae documentum

fuit, quod superatis omnibus obstaculis, celeriter et

sine mora perrexerit quo Deus vocabat. Nee minus

praeclarum in eo fidei suae specimen edidit:

quia nisi certo amplexus esset Dei promissiones,

minime tarn promptus futurus erat ad obsequium.

Hinc igitur tanta alacritas, quod varus tentationibus,

quae concutere eius animum, hucque et illuc abstrahere

poterant, verbum Dei opposuit. Duo etiam

hie observatu digna sunt. Primum quod difficultate

non absterritus fuerit Abraham quominus Deo

praestaret officium quod debebat. Scimus ingentem

illi fuisse turbam domi, et quae fere populum unum

aequaret. Vix credibile erat passuros esse tot viros

se cum specie ludibrii vulnerari. Ita merito timendum

erat ne magnum tumultum excitaret in familia

tranquilla : imo ne uno impetu maior pars servorum

adversus eum insurgeret: fretus tamen Dei verbo,

rem impossibilem strenue aggreditur. Deinde videmus

quam probe instituta eius domus fuit: quod

non vernae modo, sed extranei homines, et pecunia

empti, molestum et carnis sensu pudendum vulnus

placide excipiant. Apparet igitur sedulo curasse

Abraham ut paratos ad officium haberet. Et quoniam

ipse sub sancta disciplina eos habuit, mercedem

tulit suae diligentiae, quod tarn faciles in re

plus quam ardua expertus est. Sic hodie rem factu

impossibilem praecipere Deus videtur, quum vult

passim toti mundo evangelium suum praedicari, ut

a morte in vitam restituât. Videmus enim quanta

sit omnium fere pervicacia, quam multis et quam

validis maehinis obsistat Satan: ut ipsis denique

principals obstructae sint omnes viae: praestare tamen

8ingulos officium docet, nee impediments cedendum:

tandem oonatus nostros et labores successu,

qui nondum apparet, minime frustrabitur.

CAPUT xvin.

1. Deinde visus est Uli Iehova in querceto Mamre,

quum ipse sederet in ostio tabernaculi, quando incalescebat

dies. 2. Et élevavit oculos suos, et vidit, et

ecce très viri stabant iuxta eum: et vidvt, et cucurrit

in occur sum eorum ab ostio tabernaculi, et incurvavit

se super terram. 3. Et dixit: Domine mi, si nunc

inveni gratiam in oculis tuis, ne nunc transeas a

servo tuo. 4. Tollatur nunc parum aquae, et lavate

pedes vestros et considite sub arbore. 5. Et capiam

buccéllam panis, et fulcite cor vest/rum, postea transibitis:

quia idcirco iransiistis ad servum vestrum. Et

dixerunt: Sic facias quemadmodum loquutus es.

6. Itaque festinavit Abraham ad tabernaculum ad

Sarah, et dixit: Festina, tria sota farinae similae consperge,

et foc subcinericios panes. 7. Et ad boves

cucurrit Abraham, et tulit vitulum tenerum et bonum,

I et dedit puero, et festinavit ut pararet eum. 8. Et

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!