26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

415 COMMENTARIUS IN GENESIN. 416

nihil esse (1. Cor. 3, 7): sicuti ilia similitudo ex

generali experientia sumpta est. Duplex autem est

huius doctrinae usus. Quidquid enim aggrediar,

Tel ad quodcunque opus manus applicem, meum est

petere a Domino ut laborem meum benedicat, ne

irritus sit ac inanis. Deinde si quid sim adeptus,

secundae partes sunt laudem Deo tribuere, sine

cuius gratia frustra homines mane surgunt, se fatigant

totum diem, sero eunt cubitum, manducant

angustum panem, et pauxillum aquae gustant cum

moerore. Quod ad verba attinet, quum dicit Iacob,

Exiguum erat quod hàbébas in conspeçtu meo, bene

et dextre transtulit Hieronymus : Antequam venirem.

nam faeiem Iacob posuit Moses pro eius adventu

et habitatione.

30. Nunc quando faciam etiam ego? Quum alteri

tamdiu impenderit suas operas, iniquum esse

ratiocinatur propriam domum negligi. Nam hunc

ordinem natura praescribit, ut quisque familiae sibi

commissae curam gerat. Quo etiam pertinet Solomonis

dictum, Bibe aquam ex fontibus tuis, et defluant

rivi ad vicinos (Proverb. 5, 15). Si solus

fuisset Iacob, liberalius poterat alienis commodis se

totum addicere: nunc quum maritus sit quatuor

uxorum, et pater numerosae sobolis, non debet quos

ex Dei manu alendos suscepit oblivisci.

31. Non äabis mihi quidquam. Notanda est

antithesis inter hoc membrum et posterius. Nam

Iacob non postulat sibi certum et finitum mercedis

pretium: sed hac conditione transigit cum Laban,

ut sibi acquirat quidquid ex puris et unius coloris

ovibus, et capris varium et maculis aspersum nascetur.

Porro in verbis aliqua est obscuritas: videtur

enim Iacob maculosas oves sibi poscere iam in

praesentia mercedis loco. Sed ex tertio versu, qui

postea sequitur, alium sensum colligere licet, quod

scilicet Iacob segregari passus fuerit quidquid variegatum

erat in grege, ac filiis Laban pascendum

tradit: ipse autem retinuerit oves et capras nullis

aspersas maculis. Et certe absurdum esset, Iacob

partem gregis nunc sibi vendicare, quum nuper

confessus sit se hactenus nihil fecisse lucri, deinde

quaestus fuisset iusto uberior: nee spes erat hoc

posse impetrari a Laban. Exoritur tarnen quaestio,

qua spe vel quo consilio inductus fuerit Iacob ut

banc conditionem offerret. Paulo post narrabit

Moses astutia ipsum fuisse usum, ut ex puro grege

nascerentur varii et maculosi foetus, sed capite sequenti

longe plus exprimet, Iaoob divinitus fuisse

admonitum. Quanquam ergo credibile non erat

pactionem hanc utilem sancto viro fore, coelesti tarnen

oraculo obsequitur, nee aliter ditescere cupit

quam ex Dei placito. Tractatus autem fuit Laban

pro suo ingenio, nam quod sibi lucrosum fore putabat,

libenter arripuit: Deus autem improbam eius

cupiditatem frustratus est.

33. Et testificabitur mihi iustitia mm. Ad verbum

-est: Respondebit in me iustitia mea. Sed particula

'2 tantumdem valet ac Mihi, vel pro me.

Sensus tarnen clarior est, quod Iacob prosperum

successum nonnisi ex fide et integritate sua exspectat.

In proximo verbo dissentiunt interprètes.

Quidam enim legunt: Quando tu venies ad meroedem

meam. Alii vero vertentes in tertia persona,

de iustitia exponunt, quod scilicet ad mercedem

Ventura sit, vel ad remunerandum Iacob. Quanquam

uterque sensus bene congruit, ego tamen ad

iustitiam referre malo: quia mox subiicitur: Coram

te. Esset autem impropria loquutio: Venies coram

oculis tuis ad mercedem meam. Nunc satis liquet

quid sibi velit Iacob. Testatur enim se a Domino

sperare fidei et probitatis suae testimonium ex

felici laboris proventu: ac si dixisset, Dominus qui

optimus est iustitiae meae testis ac vindex, re ipsa

monstrabit quam sincere et fideliter me hactenus

gesserim. Etsi autem saepe Dominus improbos

maus artibus locupletari patitur, et uberem illis

quaestum permittit, dum fraudando aliéna bona ad

se rapiunt: hoc tamen non obstat quin benedictio

eius bonae fidei et aequitatis ordinaria sit comes.

Quare hoc fiduciae suae signum merito Iacob dedit,

quod laboris sui fructum commisit Domino, ut inde

pateret qualis fuisset eius integritas. Iam clarus

est verborum sensus, Iustitia mea palam pro me testabitur:

quia sponte occurret ad me remunerandum:

idque tarn manifeste ut te quoque non lateat.

Subest autem tacita exprobratio, sensurum esse

Laban quam inique suppresserit sancti viri labores,

quam nequiter dissimulaverit se illi debere quantum

re ipsa brevi Deus ostendet. Est enim subaudienda

antithesis inter futurum ac praeteritum tempus,

quum dicit: Oras mihi respondebit: quia scilicet

heri et nudiustertius nihil aequitatis exprimere potuerat

ab ipso Laban.

Quidquid non erit punctis parvis respersum.

Obligat sese Iacob ad crimen ac poenam furti, si

quam ovem puram ex grege subduxerit: ac si diceret:

Si quid apud me reperias non aspersum maculis,

volo mihi in furtum imputari: quia nihil

praeter maculosam sobolem mihi dari postulo. Alii

secus exponunt, quidquid ex grege tuo desiderabis,

a me reposcas, ac si furatus essem, sed hoc mihi

videtur nimis coactum.

35. Et removit in die illo. Hinc certius cognoscitur

pactionis forma. Separat Laban oves et

capras maculis distinctas a puro grege, hoc est, albo

vel nigro, et eas filiis suis pascendas committit

interposito tridui itinere, ne ex promiscuo coitu versicolor

nascatur soboles. Sequitur ergo in grege

quern pascebat Iacob, nihil residuum fuisse nisi

unius coloris, ita exigua spes lucri sancto viro restabat:

commodis verb ipBius Laban optime erat

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!