26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

271 UOMMENTARIUS IN GENESIN. 272

se autem numéro longe praestare. Deinde longa

succeSsione superbiunt: ideoque ferendum non esse

clamitant ut a novis hominibus arguantur. Verum

quamlibet contumaciter luctentur impii, ne se ration!

subiiciant, sciamus nonnisi in suam ruinatn efferri.

10. Et miserunt viri manum suam. Iterum viros

nominat Moses, non qui fuerint, sed quales visi

fuerint, significans: etsi enim coelestem suam virtutem

exserere incipiunt, nondum tarnen declarant

se angelos esse divinitus e coelo missos. Hic autem

docet Moses, Dominum, quam vis ad tempus dissimulât

dum in discrimine fidèles versantur, nunquam

tarnen ipsos deserere quin manum in ipso, (quod

aiunt) articulo porrigat. Ita in servando Lot auxilium

suum distulit, donec ad extrema ventum foret.

Quietis ergo animis locum demus eius proyidentiae:

quod vocationis nostrae proprium est, quodque

ipse mandat, intrépide sequamur: quam vis nos

periclitari sinat, tarnen ostendet se nunquam fuisse

nostri oblitum. Yidemus enim, quia domum suam

tegendis hospitibus Lot clauserat, vices illi rependi,

quum angeli non modo aperta rursus ianua eum

ad se recipiunt, sed oppositis divinae potentiae repagulis

impios ab accessu prohibent. Nec vero (ut

nuper attigi) humanuni modo officium illi praestant,

sed armati Dei virtute ad ferendam illi opem

accedunt. Quod dicit Moses percussos fuisse homines

caecitate, non sic accipias, quasi oculis privati

vel capti fuerint: sed ita hebetatos esse eorum Visus

ut nihil discernèrent. Illustrius autem fuit hoc

miraculum quam si eruti prorsus illis vel confixi

fuissent oculi: quia apertis oculis non secus ac caeci

palpant, videndoque non vident. Simul exprimere

voluit Moses quam ferrea fuerit illorum obstinatio:

ianuam Lot non inveniunt: sequitur in ea quaerenda

laborasse: atqui hoc modo furiose cum Deo

bellum gerunt. Caeterum non semel hoc nec sölis

Sodomitis accidit: sed in reprobis quotidie impletur,

quos Satan fascinât tanta amentia, ut forti Dei

manu percussi stupida contumacia contra ire pergant.

Atque huius rei ne longius petamus exem^plum,

videmus quam tremendis poenis ultus sit

Deus vagas libidines: nec tarnen mundus in certam

perniciem quae ante oculos ingeritur, praefracta audacia

ruere desinit.

12. Habes hie quempiam. Tandem quorsum venerint

et quidnam facturi sint angeli denunciant.

Tanta enim erat prostremi actus indignitas, ut Lot

sentire iam deberet tolerabilem Deo non esse populum

illum. Primo autem dieunt se venisse ad perdendam

urbem: quia multiplicatus fuerit clamor.

Quibus verbis significant non uno tantum scelere

provocatum esse Deum: sed postquam diu illis pepercerit,

nunc, tandem immensa scelerum congerie

prope coactum ad sumendas poenas descendere. Sic

enim habendum est, quo plura peeçata accumulant ho­

mines, eo altius surgere eorum malitiam, et propius

ad Deum aepedere, ut vindietam exposcat. Quare

sicuti angeli Deum hactenus fuisse longanimem

multaeque tolerantiae testantur: ita rursus significant

qualis eos omnes exitus maneat qui congesta

scelerum mole, quasi gigantum instar coelum oppugnaturi,

maiori in dies audacia se efferunt. Excidii

vero causam non tantum ideo memorant ut

Lot iu8titiae et aequitatis laudem Deo tribuat, sed.

ut metu perculsus ad migrationem magis festinet.

Nam (quae carnis nostrae ignavia est) lente et frigide

ad effugiendum Dei iudicium accingimur, nisi serio

eius terroreincitati: ita Noah diluvii metu territus, ad

fabricandam arcam Studium suum applieuit. Interea

angeli in spem erigunt saneti viri animum, ne trepidet,

vel formidine ooeupatus, et saluti suae diffidens,

tardior sit ad exitum. Neque enim eum modo

salvum fore promittunt, sed ultro illi condonant

suorum vitam. Dubitandum vero illi de sua vita

non fuit quum, instar auctarii, alios quoque gratis

sibi concedi videret. Quaeritur tarnen cur suam

gratiam offerre Deus voluerit ingratis hominibus, a

quibus repudiatum iri noverat. Eadem de evangeHi

praedicatione moveri potest quaestio: neque enim

ignorât Deus paucos fore salutis compotes, quam

promiscue omnibus offerri iubet: sed ita magis

inexcusabiles redduntur increduli, quum salutis

nuncium respuunt. Ideo autem praecipue iubetur

Lot spem liberationis suis déferre, quo maiore

fiducia Dei gratiam amplexus, strenue citoque se

ad disce8sum accingat, de salute sua non dubitans.

Probabiliter autem colligitur ex hoc loco, nulïos illi

in urbe fuisse tunc filios: nam hortatu angelorum

saltern conatus esset eos extrahere. Prius legimus

amplam illi fuisse et numerosam servorum manum:

sed hic quoniam libera tantum capita censentur,

nulla fit eorum mentio : probabile tarnen est aliquos

fuisse cum eo egressos, qui annonam et aliquid supellectilis

attulerint. Unde enim filiabus vinum in

monte deserto, quod patri suo porrigerent, nisi quaedam

asinis, vel camelis, vel plaustris advecta essent,

de quibus Moses nihil meminit? Fieri tarnen potest

ut in magna ttirba multi cum Sodomitis perire maluerint,

quam ad quaerendam salutem domino suo

socii esse et comités. Sed haec quae spiritus Dei

non patefegit, in medio relinquere praestat.

13. Misit nos Dominus ut perdamus. Docet hie

locus, angelos tarn irae Dei quam gratiae esse ministres.

Nec obstat quod alibi proprie Sanctis angelis

tribuitur hoc posterius: sicuti quum dicit

apostolus ordinatos esse in eorum salutem quos Deus

in filios adoptavit (Heb. 1, 14). Et scriptura

passim testatur mandari illis piorum custodiam

(Psal. 91, 11), contra vero pronunciat Deum, sua

iudicia per angelos reprobos exsequi (Psal. 77, 49).

Tenendum enim est iisdem iudiciis Deum praeficere

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!