26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

603 COMMENTARIÜS IN GBNESIN. 604

gati sunt qui prius fuerant dispersi. Porro hie

memorabile testimonium habet gentium voeatio, quod

in foederis societatem inserendae fuerint ut sub

capite uno fièrent unus populus cum naturalibus

Abrahae filiis.

11. Ligans ad vitem puUum suum, et ad, etc.

Iam de situ regionis loquitur quae sorte filiis Iudae

obtigit, significat autem tantam illio fore vitium

copiam ut passim obviae prostent non secus atque

alibi vêpres, vel infrugifera arbusta. Nam quum

ad sepes ligari soleant asini, vites ad hunc contemptibilem

usum députât. Eodem pertinet quae sequuntur

hyperbolicae loquendi formae, quod Iudas

lavabit vestem suam in vino, et oculis erit rubieundis.

Tantam enim vini abundantiam fore intelligit,

ut promiscue ad lotiones, perinde ut aqua,

effundi queat sine magno dispendio: asaiduo autem

largioreque illius potu rubedinem contracturi sint

oouli. Sed minime consehtaneum esse videtur,

profusam intemperiem vel proiectionem in benedietione

censeri. Respondeo, quamvis laudetur ubertas

et affluentia, non tarnen abusum permitti. Si liberalius

nobisoum agit Dominus, ne carnis incontinentiam

provocent sua dona, regulam alibi praescribit

pure et frugaliter utendi. Sed hoc loco

Iacob quid liceat omittens, copiam célébrât quae ad

luxuriam et excessus vitiosos ac perversos sufficeret,

nisi ultro sibi tempèrent filii Iuda. Allegoriis quae

nonnullis forent magis plausibiles ideo abstineo, quia

in tantis Dei mysteriis ludere non placet, sicuti

initio capitis praefatus sum. Yilis et abieota res

altis illis speoulatoribus visa est, terrae partitio in

qua se Deus exseruit, ut Mosi servo suo fidem assereret:

atqui nisi ad brutum stuporem ingrati simus,

totos in admirationem rapi decet: quod Moses qui

regionem Chanaan nunquam viderat, de singulis

eius partibus perinde disserit ao si de paucis iugeribus

manu sua excultis verba faceret. Iam ut de

vitibus fama ad eum perlata esset: Iudam non

potuit, nisi duce spiritu, copiosis vindemiis praeficere:

vel opimis pasouis, quum dentés eius lactis

potu candidos fore dicit.

13. Zebuion in portu ntarium. Tametsi haeo

benedictio nihil rarum vel eximium continet, sicuti

nee aliae quaedam sequentes: hoc tarnen satis praeclarum

nobis esse debet, quod perinde tunc valuit

ao si Deus ad filios Israel liberandos manum e coelo

porrigeret: ac singulis distribueret sua domicilia.

Antequam sortis fiat mentio, regio maritima datur

tribui Zabulon, quam sorte post annos dneentos

adepta est. Seimus autem quanti momenti fuerit

ilia haereditas, quae instar arrhae veteri populo

ratam eius adoptionem fecit. Ergo hoc vaticinio

animari deeuit non modo tribum unam, sed totum

populum, ut alacriter oblatam gratiam, certoque

repositam capesserent. Portio autem Zabulon non

solum fore maritima dicitur, sed etiam portuosa:

nam eius terminum coniungit Iacob agro Sidonio:

in quo tractu seimus commodos et nobiles fuisse

portus. Iam non solum hoo vatinio excitare filios

Zabulon voluit Deus, quo magis strenue se accingerent

ad terram adeundam: sed etiam confirmare,

ex quo sperata statione potiti sunt, ne fortuite sibi

aeeidisse sortem putarent, sed Dei arbitrio sibi

distincte prospectum et ordinatum fuisse hospitium.

, 14. Issachar. Hie partim mentio fit haereditatis,

partim indicatur qualis futura sit huius familiae

conditio. Quanquam vocatur asinus osseus

ob fortitudinem, quia ferendis laboribus sufficiet, ac

praesertim rusticis: simul tarnen notatur pigritia.

Nam paulo post additur, servili fore ingenio. Quare

sensus est, filios Issachar, licet robore polleant,

quietos tarnen magis quam cordâtes fore et ferendae

servituti paratos non secus atque latera sua clitellis

et sarcinis muH accommodant. Ratio etiam exprimitur,

quod fertili et amoeno suo agro contenu,

modo quiète fruantur, non réfugient vicinis suis

pendere tributum. Quanquam autem haec tolerantia

neque laudi, neqüe vitio palam illis datur, probabile

tarnen est ingnaviam exprobrari, quod eos impediet

mollities, ne in libertate sibi divinitus concessa

maneant.

16. Dan iudicäbit. Allusio est ad nomen : nam

quum Hebraeis ]n iudicare significet: Rachel Deo

gratias agens, filio sibi ex ancilla nato inde nomen

imposuerat, quasi Deum haberet causae suae iurisque

vindicem. Nunc rationem nominis alio .convertit

Iacob, quod filii Dan non vulgarem partem gubernationis

habebunt in populo. Nam inscite Iudaei

ad Samsonem restringunt, quia unus toti populo

praefuerit, quum de perpetuo magis familiae statu

habeatur sermo. Intelligit ergo Iacob, licet Dan ex

coneubina sit natus, unum tarnen fore ex iudieibus

Israel : quia non modo penes eius sobolem in communi

politia pars gubernationis et imperii erit, ut

tribus ista caput unum efficiat: sed vexillo praeficietur

ad dueendum quartum ordinem. Secundo

loco versutum eius ingenium describitur. Comparât

enim Iacob populum hune serpentibus, qui ex latebris

furtim adôpiuntur incautos, quibus nocere volunt.

Sensus ergo ést^ non fore tarn animosum ut

strenue et ingenue in apertum certamen descendat,

sed astu et insidiis pugnaturum. Interea tarnen

ostendit superiorem fore suis hostibus, quos manibus

consertis aggredi non auderet, ut serpentes

oeculto morsu eqüum et sessorem deiieiunt. Hoc

etiam loco iudicium diserte non interponitur, laudine

an probro ducenda sit aBtutia tribus Dan, hue

tarnen magis inclinât coniectura inter vitia referri,

vel saltern incommoda, quod libero congressu hostibus

se non opponens, oecultis tantum fraudibus

pugnabit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!