26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

201 . COMMENTARIUS IN GENESIN. . 202

qnum Abram ipse qui ex sacro genere Sem et Eber

oriundus erat, in profundo superstitionum gurgite

cum pâtre suo et avo demersus fuerit. Ideo multi

'fuisse Sem divinant: quibus ne subscribam multis

causis impedior : neque enim Dominus virum aeterna

memoria dignum novo tantum et obscuro nomine

indicasset, ut maneret ignotus. Deinde probabile

non est ex oriente migrasse in Iudaeam, et ex

Mose nihil tale colligitur. Tertio si habitasset Sem

in terra Ghanaan, non ita flexuosis ambagibus vagatus

esset Abram, ut antehac retulit Moses, donee

suum atavum salutasset. Plurimum vero ponderis

habet quod admonet apostolus (Heb. 7, 3) hunc

Melchi8edec quisquis fuerit, nobis sine ulla origine

quasi e nubibus delapsus esset, in medium proferri,

et sine mentione ulla mortis sepeliri eius nomen.

In homine autem ignoto clarius refulget mirifica

Dei gratia, quod inter mundi corruptelas solus in

terra ilia integer ac sincerus fuerit pietatis cultor

et cu8tos. Omitto deliria quae Hieronymus ad Evagrium

coacervat: ne lectoribus sine fructu molestus

sim, adeoque putidus. Salem pro Ierosolyma accipi

libenter credo, atque haec opinio magis recepta est.

Quanquam si quis malit contrariam sententiam amplecti,

quod oppidum fuerit in planitie si turn, non

repugno. Hieronymus hae in parte varius est:

quod tarnen alicubi narrât, aetate sua quaedam adhue

vestigia palatii Melchisedec superfuisse, ex veteribus

ruinis mihi non fit verisimile. Nunc videndum

superest quomodo insculptam habuerit Melchisedec

figuram Christi, et fuerit quasi àvthviioç.

Verba sunt Davidis Psal. 110, 4: Iura vit Dominus,

et non poenitebit eum: Tu es saoerdos in aeternum

secundum ordinem Melchisedec. Prius eum

in 8ede regia locaverat, cui nunc vendicat sacerdotii

honorem. Constat autem sub lege sie distineta

fuisse duo haec officia, ut regibus nefas esset sacerdotium

arripere. Ut demus verum fuisse quod

narrât Plato, et passim occurrit apud poetas, receptum

olim fuisse communi gentium usu, ut rex idem

esset ac sacerdos: in Davidem et eius posteros nullo

modo quadrabat, quos lex vetabat alteram munus

prorsus attingere. Ergo quod veteri lege divinitus

constitutum fuerat, in huius sacerdotis persona abrogari

oportuit. Nee abs re apostolus sacerdotium

vetusto illo et umbratili praestantius notari contenait,

quod iureiurando sancitur. Porro donee ad

Christum ventum fuerit non reperietur, iste rex ac

sacerdos, qui inter omnes emineat. Quemadmodum

autem nemo exstitit, praeter Christum, qui Melchisedec

dignitate aequaret, nedum praecelleret: ita

bine colligimu8, in illius persona oblatam fuisse

patribu8 Christi effigiem. Nee sane David similitudinem

a se confictam profert : sed quare divinitus

ordinatum fuerit Christi regnum, et quidem iureiurando

interposito, testatur, nee dubium est quin

idem per manus iam olim a patribus traditum foret.

Summa est, Christum ita fore secundum a

Deo regem ut etiam in sacerdotem ungatur, et quidem

perpetuum, quod nobis cognitu plusquam utile

est, ut discamus regiam Christi potentiam coniungere

eum sacerdotis officio. . Idem ergo qui unicus

et aeternus constitutus est sacerdos, ut nos Deo

reconciliaret, ac peracta expiatione intercederet pro

nobis, rex etiam immensa virtute pollet ad tuendam

salutem nostram, nosque suo praesidio tuendes.

Ita fit ut eius patrocinio freti intrépide nos sistamus

coram Dei facie, quern scimus fore nobis propitium :

et invicto eius brachio confisi secure gloriemur

contra omne hostium genus. Qui vero alteram

munus séparant ab altero, Christum lacérantes,

fidem dimidia sua fultura privatam labefactant.

Notandum etiam quod rex aeternus vocatur Christus

instar Melchisedec. Nam quum eius vitae

nullum assignet finem scriptura, quasi superstitem

omnibus saeculis relinquit, certe non temporalis,

sed aeterni regni figuram nobis pingit vel adumbrat

in eius persona. Quum vero Christus morte sua

munus sacerdotis peregerit, sequitur uno illo sacrificio

semel placatum esse Deum, ut non aliunde

iam petenda sit reconciliatio. Quare atrocem illi

iniuriam faciunt, ac honorem divinitus illi iureiurando

datum nefando sacrilegio eripiunt quicunque

vel alia erigunt sacrificia expiandis peccatis, vel

alios sacerdotes fabricant. Atque utinam id prudenter

expensum fuisset a vetustis ecclesiae scriptoribus.

Neque enim tarn frigide, imo tam inscite

transtulissent ad panem et vinum similitudinem

Christi et Melchisedec, quae longe in aliis rebus

consistit. Putarunt imaginem esse Christi Melchisedec

quia panem et vinum obtulit. Addunt enim"

Christum corpus suum, qui panis est vivificus, et

sanguinem, qui spiritualis est potus, obtulisse. Atqui

apostolus dum in epistola ad Hebraeos (Heb. 7,1)

exactissime colligit, et sigillatim exsequitur quidquid

simile cum Christo habuit Melchisedec, de pane et

vino verbum non facit. Si vera esset Tertulliani

et similium argutia, nimiae negligentiae fuisset,

singulas partes quae levis momenti erant excu^

tiendo, praecipuum caput ne una quidem syllaba

dignari. De sacerdotio autem quum tam prolixe

et accurate disputet apostolus, quam crassa esset

ista oblivio, insigne sacrificium, in quo tota vis

sacerdotii inclusa erat, non attingere? Ex benedictione

et decimis honorem eius probat: quanto

illud ad rem aptius quadrabat, non agnos, aut

vitulos, sed mundi vitam (hoc est Christi corpus

et sanguinem) in figura obtulisse? His rationibus

abunde refellitur veterum commentum. Quanquam

ex verbis Mosis satis luculenta refutatio sumi potest.

Neque enim illie lègitur quidquam fuisse oblatum

Deo, sed uno contextu sic habetur: Obtu-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!