26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

97 COMMENTARIUS IN GENESIN. ^8

dius est, quod multi ex Iudaeis sententiam hanc

mutilant: et in hoo membro ànoau6m]aw fingunt,

post quam aliquid subaudiendum sit: deinde novam

sententiam inchoant: Septuplum punietur, quam

referri volunt ad Gain: quanquam necdum inter

eos de sensu convenit. Quidam nugantur de Lameoh,

ut paulo post dicemus. Alii exponunt de

diluvio, quod ineidit in septimam generationem.

Id vero frivolum est: quum minime fuerit privata

unius familiae, sed communis generis humani ultio.

Verum haec sententia uno contextu legi debet:

Propterea septuplum punietur quisquis occiderit Cain.

Et particula causalis pb Deo indicat fore curae ne

quisquam adeo facile in caedem prorumpat: non

quod in ' gratiam homicidae Privilegium statuerit

Dens, vel exaudierit eins votum: sed quia posteris

consultum esse voluit, in humani generis conservationem.

Prodigiose violatus fuerat naturae or do:

quid postea futurum erat, crescente hominum malitia

et audacia, nisi violenta manu cohibitus fuisset

atioram furor? Seimus enim quam pestilens et

mortiferum venenum propinet in malis exemplis

Satan, nisi protinus adhibeatur remedium. Pronunciat

ergo Dominus, si qui imitabuntur Cain,

non solum minime fore excusabiles eius exemplo,

sed gravius plectendos: quia in eius persona âgnosoere

debeant quam detestabile sit scelus coram

Deo. Quare multum.falluntur qui mitigari putant

iram Dei peccandi consuetudine, quae inde magis

inflammatur.

Posuit itaque Deus signum. Nuper dixi nihil

concessum fuisBe in eius favorem, sed ut crudelitati

et iniustae violentiae in posterum obviam

iretur. Ideo nunc dicit Moses signum fuisse positum

in Gain, quod omnibus terrorem incuteret:

quia tanquam in speculo cernere licuit, tremendum

esse Dei iudicium contra homines sanguinarios.

Quale autem signum fuerit, quia non exprimit

scriptura, divinarunt interprètes, corpus eius fuisse

tremulum. Nobis sufficiat visibile aliquod symbolum

exstitisse, quod nocendi libidinem et audaciam in

spectatoribus reprimeret.

16. Et egressus a facie Domini. Dicitur Cain

egressus a conspectu Dei, quia quum hactenus

egisset in terra quasi in Dei hospitio, nunc tanquam

exsul, procul amotus a Dei conspectu, oberrat

extra eius praesidium. Vel cette (quod non

minus probabile est) intelligit Moses stetisse ilium

ad tribunal iudicis; donee foret damnatus. Nunc

vero postquam cessavit Deus cum ipso loqui,

excusso praesentiae eius sensu, alio se proripere,

et novam habitationem quaerere, ubi Dei oculos

fugiat. Terra: Nod nomen haud dubie a suo inquilino

sortita est. Quod locator ad orientem

paradisi, hinc colligere licet verum esse quod prius

diximus, certum locum amoenitate, et uberrima

Calvini opera. Vol XXIII.

fructuum copia praestantem, Adae fuisse datum,

quern incoleret. Pinitus enim locus sit oportet

qui oppositos habet respectus ad varias mundi

plagas.

17. Cognovit aident Gain uxorem. Ex contextu

Mosis colligere licet, Gain priusquam fratrem ocoideret,

uxorem duxisse: alioqui nunc de coniugio

aliquid narraret, quia res erat memorabilis, inventam

esse unam ex sororibus quae se in eius manum

tradere non horreret, quern fraterno sanguine pollutum

noverat, et exsulem àc profugum sponte sequi

mallet, quum adhuc libera darëtur optio, quam in

paterna familia manere. Quin etiam portenti loco

récitât, excussa formidine cuius meminit Cain ad

sobolem gignendam animum applicuisse. Nam qui

sibi totidem fingebat hostes quot erant homines in

mundo, mirum est quod non se potius in aliquam

solitudinem procul abdiderit. Hoc quoque praeter

naturam est, quod pavore attonitus, et Deum sibi

adversum sentions, ullam admittere voluptatem

potuit. lam vero mihi dubium est, aliosne liberos

ante procreasset '. nihil enim absurdi erit si dioamus

peculiariter referri qui geniti sunt post admissum

scelus, quasi detestabile semen, et quod sahguinarium

patris ingenium moresque efferatos referret.

Hoo quidem controversia caret, complures tarn

masculos quam feminas omitti: quia Mosis consilium

fuit, unam tantum lineam prosequi, donee ad Lamech

veniret. Fuit ergo magis populosa domus

quam exprimat Moses: sed propter memorabilem,

quam mox subiiciet historiam de Lamech, unum

tantum ordinem attingens, reliquum numerum eilen-'

tio praeterit.

Concluait ') urbem. Videtur hoc prima specie,

et Dei iudicio et superiori sententiae valde contra;rium.

Adam enim et reliqua eius familia, quibus

Deus fixam stationem concessit, sub tuguriis agnnt,

vel etiam sub dio et arboribus quaerunt fortuita

hospitia: exsul Cain, quern Deus fugitivum vagari

iusserat, non contentus privata domo, urbem sibi

exstruit. Sed probabile est, hominem sibi male

conscium, quum privatis domus suae parietibus se

tutum minime confideret, novum excogitasse munitionis

genus. Non enim alia de causa per agros

disperei vivunt Adam et reliqui, nisi quia minus

metuunt. Quare trepidi et obnoxii animi signum

est, quod urbis condendae libido Gain incessit, ut

se a reliquis hominibus disiungat: diffidentiae tarnen

et anxietudini admixtam fuisse superbiam inde apparet,

quod urbem a filio denominat. Ita saepe in

cordibu8 impiorum diversi inter se affectas confligunt.

Eum formido ex scelere intra muros compellit,

ut praeter morem usitatum se muniat: ex adverso

ebullit faBtuosa vanitas. Gerte optare debu-

1) Sic edd. Lege: Condidit.

7

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!