26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

109 COMMENTARIÜS IN GENESIN. 110

anxie gemuisse sanctos patres, quum tot molestiis

circumdati, assidue reminiscerentur primae omnium

malorum originis, Deumque sibi infestum reputarent.

Ergo in labore manuum est synecdoche: quia sub

una specie comprehendit miserum statum,- in quern

deoiderat humanum genus. Tenebant enim procul

dubio quod supra Moses retulit de laboriosa, tristi

et sollicita vita, cui addictus fueratAdam: quandoquidem

in dies crescente hominum malitia, nulla

sperari poterat mitigatio, nisi ex insperato Dominus

succurreret. Probabile est ipsos ad Dei misericordiam

valde fuisse intentos. Vigebat enim fides in

illis et nécessitas urgebat, ut auxilii desiderio ardèrent.

Temere vero non fuisse impositum nomen ex

eo collige're licet, quod Moses quasi rem memoratu

dignam diserte notât. Âliis certe patrum nominibus

Bubërat aliqua ratio: praeterit tarnen cur ita

vocati fuerint, et in solo Noah insistit. Hinc itaque

non contentioso lectori iudicium facere licebit, in

:Noah esse aliquid peculiare, quod aliis prioribus

non conveniat. Proinde mihi non dubium est quin

larum aliquid et insolitum Lamech a filio suo speraverit,

atque id spiritus instinctu. Putant nonnulli

deceptum fuisse, quia Christum esse crederet: sed

eius rei nullam afferunt idoneam coniecturam. Magis

probabile est, quum de filio magnum aliquid

promissum foret, non se tenuisse quin suum commentum

oraculo misceret, ut soient interdum sancti

quoque modum revelationis excedere: ita fit ut neque

coelum neque terrain attingant.

32. Noah vero quum annorum esset. De patribus

quos hactenus recensuit Moses, non facilis est

divinatio, an singuli primogeniti fuerint: tantum

enim prosequi voluit continuam ecclesiae seriem.

Atqui Deus saepenumero, ne se efferrent homines

inani carnis fiducia, qui posteriores erant naturae

ordine, sibi delegit. An igitur eorum cataloguai

recensuerit Moses, quos aliis praetulit Deus, vel qui

iure primogeniturae praecipuum gradum tenuerunt

inter frates, mihi incertum est, similiter quot quisque

filios habuerit. Quantum ad Noah spectat,

satis constat, filios illi non fuisse plures tribus : idque

saepius Moses consulto inculcat, ut sciamus

totam eius familiam fuisse servatam. Gaeterum falluntur,

meo iudicio, qui praedicari hoc loco existimant

castitatem Noah, quia caelibem vitam per

quinque fere saecula transegerit. Neque enim tunc

primum narratur duxisse uxorem : ac ne illud quidem

alterum, quoto aetatis suae anno pater esse coeperit.

Sed dum tempus simpliciter notatur quo admonitus

fuit de futuro diluvio, simul addit Moses, patrem

eodem fere tempore, vel circiter, fuisse trium filiorum:

non quod iam tunc eos habuerit, sed quia non

multo post nati sunt. Superasse quidem annum

quingentesimum, antequam Uli Sem nasceretur,

patebit ex undecimo capite: de reliquis duobus nihil

habetur certi, nisi quod Iepheth minor natu fuit.

Mirum autem est, ex quo horribilem nuncium de

humani generis interitu acceperat, non fuisse ingenti

moerore prohibitum a congressu uxoris: sed

oportuit aliquas reliquias superesse, quia destinata

erat dorn us ilia in secundi mundi instaurationem.

Quo tempore eius filii uxores acceperint, tametsi

non legimus, multo tarnen ante diluvium id existimo

factum esse: sed Dei Providentia fuisse steriles,

qui octo solum animas servare statuerat.

CAP. VI.

1. Et fuit, quum coepissent homines multiplicari

in superficie terrae, filiaeque natae essent eis, 2. Tune

viderunt filii Dei filias hominum quod pulchrae

essent, et acceperunt sibi uxores ex omnibus quas

elegerant. 3. Et dixit Iehova: Non discepiabit spiritus

meus cum homine in saeculum, eo quod sit etiam ipse

caro: eterunt dies eius centum et viginti anni. 4. Gigantes

fuerunt in terra in diebus illis: et etiam

postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum,

genuerunt eis : isti sunt potentes, qui a saeculo fuerunt

viri nominis. 5. Et vidit Iehova quod multa esset

malitia hominum in terra, et quod omne figmentum

cogitationum cordis eorum tantummodo esset malum

omni die. 6. Tunc poenituit Iehovam quod fecisset

hominem in terra, et doluit in corde suo. 7. Et dixit

Iehova: Delebo hominem quern creavi, a superficie

terrae, ab homine usque ad iumentum, usque ad reptile,

et usque ad volatile coeli: quia poenitet me quod

fecerim ea. 8. Et Noah invenit gratiam in oculis

Iehovae. 9. Istae sunt generations Noah. Noah vir

iustus, perfectus fuit in generationibus suis: cum Deo

ambulavit Noah. 10. Genuit vero Noah très filios,

Sem, Cham et Iepheth. 11. Et corrupta erat terra

coram Deo : repleta erat terra iniquitate. 12. Et vidit

Deus terram, et ecce, corrupta erat: nam corruperat

omnis caro viam suam super terram. 13. Dixit ûaque

Deus ad Noah, finis universae carnis venit coram me:

quia repleta est terra iniquitate a facie eorum: et ecce,

ego disperdam eos cum terra. 14. Fac tibi arcam

e lignis gopher, mansiunculas fades in area, et bituminabis

earn intrinsecus et extrinsecus bitumine. 15. Et

haec mensura qua fades earn: trecentorum cubitorum

erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo

dus: et triginta cubitorum altitudo dus. 16. Fenestram

fades arcae, et in cubito consummdbis earn

superne: ostium vero arcae in latere eius pones: inferiora,

et secunda et tertia fades in ea. 17. Et ego

ecce ego adduco diluvium aquarum super terram, ut

disperdam omnem carnem in qua est spiritus vitae

sub coelo : omne quod est in terra morietur. 18. Et

statuam pactum meum tecum, et ingredieris arcàm tu,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!