volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE
volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE
volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
US IN GENESIN. 124

123 C0MMENTABI1

riri, ut postea videbimus. Deinde triplioem fuisse

contignationem, et separatas domunculas, ratione

nobis incognita. Difficilior obiicitur quaestio de

magnitudine. Nam olim profani quidam homines

suis sannis Mosen vexarunt, quod tarn angusto

spatio ingentem animalium turbam inclusam finxisset:

cuius pars tertia vix quatuor elephantos caperet.

Hanc obiectionem solvit Origenes, cubitum

geometricum a Mose notari dicens, qui sextuplo

maior est quam vulgaris: in cuius sententiam descendit

Augustinus libro de Civitate Dei 15 et lib.

1. Quae8tionum in Genesin. Fateor equidem quod

obtendunt, Mosen qui edoctus fuerat in omni scientia

Aegyptiorum, non fuisse geometriae expertem:

sed quum sciamus ubique crassa Minerva ad captum

vulgi loquutum esse, et consulto abstinuisse a disputationibus

acutis, quae scholam et interiores literas

sapèrent, mihi nequaquam persuadeo hoc loco

praeter suum morem geometrica subtilitate usum

esse. Oerte capite primo non disseruit argute de

astris, ut philosophum decebat, sed populariter ex rudium

adspectu potius quam ex re ipsa, solem et lunam

duo luminaria magna vocavit. Ita ubique perspicere

licet, usitatis nominibus res omnis generis fuisse ab

eo designatas. Oaeterum quis tunc fuerit cubiti

modus ignoro : quia mihi sufficit non latuisse Deum

(quem sine controversia primarium arcae fabrum

agnosco) quarum rerum capax esset locus quem

servo suo descripsit. Si extraordinariam Dei potentiam

excludas ab hac historia, meras fabulas

narrari dices. Nobis vero, qui fatemur incredibili

miraculo servatas fuisse mundi reliquias, adeo absurdum

videri non debet multa hic referri prodigia,

ut potius inde melius refulgeat arcana ilia et

incomprehensibilis Dei virtus, quae sensus ömnes

npstros longe superat. Hoc Porphyrius vel quispiam

alius canis labulosum esse obganniet, quia non

apparet ratio, vel quia est insolitum, vel quia répugnât

communis ordo naturae. Ego regero contra,

totam hanc Mosis narrationem, nisi miraculis referta

esset, frigidam et ieiunam, et ridiculam fore

dico. Qui vero immensam divinae omnipotentiae

abyssum in hac historia reputabit, ut par est, reverenter

potius stupebit quam proterve rideat. Quod

allegorice ad Christi corpus Augustinus figuram

arcae trahit, tarn lib. 15 de Civitate Dei, quam

12 adversus Faustum, consulto praetereo, quia

nihil illic fere reperio solidi. Origenes etiam audacius

allegoriis ludit: sed nihil utilius est quam in

genuina rerum tractatione insistere. Arcam fuisse

ecclesiae imaginem certum est, teste Petro (1. Pet.

3, 21): verum singulas eius partes ad ecclesiam aptare,

minime consentaneum est: ut suo loco iter um

attingam.

18. Et statuant pactum meum tecum. Quia

plusquam difficilis erat arcae fabrica, et innumera

subinde obstacula supervenire poterant quae abrumperent

inceptum opus, addita promissione servum

suum Deus confirmât. Ita animatus fuit Noah ad

parendum Deo, dum eius promisBione fretus, non

irritum fore suum laborem confiait. Tunc enim

demum libenter amplectimur Dei mandata, ubi accedit

promissio quae non frustra nos operam consumere

doceat. Unde apparet quam stulte desipiant

papistae, qui homines nugantur abduci fidei doctrina

a recte agendi studio. Qualis enim erit nostra

alacritas ad recte agendum nisi praeluoeat

fides? Sciamus ergo solas esse Dei promissiones

quae nos vivificant, et singulis membris nostris inspirant

vigorem ad parendum Deo: sine ipsis vero nos

non modo ignavos torpere, sed prope exanimes, ut

neque pedes neque manus suum faciant officium.

Ac proinde quoties languemus, vel remissiores sumus

quam oporteat, ad bona opera, nobis occurrant

promissiones Dei, quae tarditatem nostram corrigant.

Sic (teste Paulo, ad Coloss. 1, 5) viget in

Sanctis Caritas propter spem in coelis repositam.

Praesertim vero ne deficiant in medio itinere fidèles,

necesse est verbo Dei confirmari: ut certo statuant

se non aërem verberare, ut loquuntur: sed in promissione

sibi data acquiescentes, securi de successu,

vocantemDeum sequantur. Tenenda igitur est haec

connexio, quod postquam praecepit Deus servo suo

Noah quid facere ipsum veut, quo ilium sibi obsequentem

habeat, testatur se nihil frustra ab eo exigere.

Summa autem pacti huius, de quo loquitur

Moses, erat, Noah futurum incolumem, quam vis

totus mundus diltivio periret. Tacita enim subest

antithesis, quod toto mundo reiecto, peculiare sancire

foedus velit Dominus cum unico Noah. Quare

hanc Dei promissionem, vel hoc pactum, instar

muri ferrei opponere debuit Noah contra omnes

mortis terrores: sicuti consilium Dei fuit vitam a

morte hoc solo verbo discernere. Pactum vero

hac lege cum eo sancitur, ut in eius gratiam servetur

eius familia: deinde bruta animalia ad reparandum

novum mundum. Qua de re plura dicturus

sum cap. 9.

19. Et ex omni vivente. Animalia omnis carnis

vocat cuiuscunque sint generis. Bina autem dicit,

non quod unum par solum ex singulis speciebus

receptum fuerit in arcam, (paulo post enim videbimus

terna fuisse paria: et unum praeterea animal

ex generibus mundis, quod Noah postea in

sacrificium offerret) sed quia hic tantùm de sobole

fit mentio, numerus diserte nondum exprimitur:

sed tantum mares copulantur cum feminis,

ut inde concipiat Noah totius mundi reparationem.

22. Et fecit Noah. Brevibus quidem verbis,

sed plus quam magnifiée hic Moses commendat fidem

Noah. Mirantur imperiti quod apostolus ad Hebr.