26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

427 COMMENTARY 3 IN GENESIN. 428

addictus, vel in metallum damnatus foret. Proinde

nos quoque eius exemplo discamus, ubi Dominus

nos vocat, fortiter contra omne genus obstacula

eniti: nee miremur si multae arduae difficultates se

nobis ingérant.

22. Et' nunciatum fuit. Tridui spatium Dominus

servo suo dedit, donee traiecto Euphrate in

fines terrae promissae ingressus esset. Et forte

interea refrixit iracundia Laban, cuius primo fervore

saeviores fuissent impetus. Quod autem deinde

permisit in medio itinere eum intorcipi, voluit hoc

modo suum auxilium illustrius feddere. Optabile

quidem erat non interpellari eius cursum, nee hostili

soceri adventu mortis terrorem ei incuti: sed

quum* Laban instar truculentae ferae nihil quam

caedes spirans, repente a Domino compescitur, hoc

ad confirmandam sancti viri fidem longe aptius et

utilius fuit. Nam sicuti in ipso iuvando clarius

enituit Dei potentia: ita eius praesidio fretus, per

reliquas tentationes animosius perrexit. Quo docemur,

quae nobis ad tempus molestae sunt perturbationes,

eas tarnen in salutem cedere : si modo obedienter

nos Dei arbitrio subiicimus, qui ita nos consulta

exercèt, ut re ipsa melius ostendat quam de

nobis gerit curam. Triste erat ac miserabile spectaculum,

quod Iacob tantam- familiam trahens, profugeret

quasi sibi male conscius: hoc vero longe

acerbius, magisque formidabile quod Laban eius

capiti imminet, exitium intentans. Modus vero

liberationis qui describitur a Mose, omnibus triumphis

nobilior fuit. Nam Deus e coelo ad opem

servo suo ferendam descendons, se medium opponit,.

ac momento compescit indomitum ilium furorem

quo ardebat Laban.

23. Et assequutus est eum in itinere septem dierum.

Quia iam placata, vel saltern fraenata erat

crudelitas Laban, non audet atrocius minari: sed

deposita ferocia, ad fictas et mendaces blanditias

descendit. Factam enim sibi iniuriam conqueritur,

quod celatus fuerit de discessu Iacob, quern solenni

gaudio prosequi in signum paterni amoris optasset.

Ita hypocritae, ubi ablata illis est laedendi et nocendi

facultas, falsis querimoniis bonos et simplices

onerant, quasi penes ipsos resideat culpa.

Quare si quando iniqui homines et perfidi, ubi nos

improbe vexaverint, praetextum aequitatis a sua

parte obtendunt, devoranda est nobis haec iniquitas :

non quod prorsus omittenda sit iusta defensio, sed

quia effugere non possumus quin perversi homines

semper ad maledicendum facundi sint, ac scelerum

culpam in nos, qui sumus innoxii, sine pudore retorqueant.

Interim prudenter cavendum est ne occasionem,

quam captant, ipsis demus.

29. Est fortitudo in manu mea. Diversa est

apud Hebraeos loquutio: Manus mea est ad robur,

sensus tarnen clarus est, quod denunciat Laban sibi-

ultionem esse in promptu. Quidam exponunt; Manus

mea est ad Deum: sed ex aliis locis apparet,

bit pro virtute accipi. Verum stulta iactantia inflatus

Laban, secum ipse pugnat. Nam quum a

Deo prohibitus fuerit quidquam tentare adversus

Iacob, ubinam erunt illae vires quas praedicat?

Videmus itaque ut caeco impetu se praecipitet,

quasi pro sua libidine quidvis invito Deo ppssit.

Deum enim sibi adversum esse sentiens, gloriari

tarnen de suis viribus non dubitat. Quorsum id nisi

tanquam futurus Deo superior? Denique semper

incredulitatis comes estsuperbia: ut increduli quamvis

fracti, contra Deum tamen proterve insurgere

non desinant. Accedit deinde aliud malum, quod

se a Deo iniuste opprimi causantur.

Sed Deus patris vestri. Çur non etiam fatetur

Deum suum, nisi quod prius eius mentem fascinavit

Satan, ut in tenebris errare malit quam se ad

oblatam lucem vertere? Yelit nolit, cedere cogitur

Deo Abrahae: et tamen débita ilium gloria fraudât,

common titias deitates, in quibus detentus fuerat,

retinens. Videmus ergo ut impii, licet Dei virtutem

experti, non tarnen eius imperio se in solidum

subiiciant. Quare ubi se patefecit nobis Deus, simul

petendus e coelo est spiritus mansuetudinis,

qui in illius obsequium nos flectat et subigat.

30. Utquid furatus es deos meos. Hoc secundum

est accusationis caput quo gravatur Iacob,

quod non desiderio patriae, neque alia iusta et probabili

causa discesserit: quandoquidem furto se

implicuit. Grave et probrosum crimen, a quo tamen

procul aberat Iacob. Sed hinc discamus neminem

tarn innoxie posse vivere in mundo, quin

probra interdum et dedecoris notas immerito sustineat.

Quoties id nobis contigerit, sustentet nos

eximia ilia promissio, quod Dominus suo tempore

innocentiam nostram instar aurorae proferet. Nam

hoc artificio nos a studio recte agendi abducere

molitur Satan, quum citra culpam nostram falsis

calumniis traducimur. Atque ut ingratus est mundus,

pessimam saepe mercedem benefactis rependit.

Reperti sunt quidam qui heroica magnitudine sinistres

rumores contemnerent, quia pluris apud eos

esset recta conscientia quam perversa populi opinio.

Sed fidèles, ne unquam eos deficiat conscientia, in

Deum respicere convenit. Caeterum videmus ut

Laban D'Sin vocet deos: non quia deitatem illic

putaret esse inclusam, sed quia in honorem deorum

imagines illas colebat. Vel potius quod Deo sacra

facturus, vertebat se ad illas imagines. Hodie solo

vocis discrimine papistae se argute elapsos existimant,

quia idolis suis non tribuant nomen deorum.

Atqui frivolum effugium est, quum sint in re ipsa

prorsus similes: nam quidquid honoris deberi fatentur

uni Deo, coram picturis vel statuis profundunt.

Veteribus autem idololatris non defuit praetextus,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!