26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

511 COMMENTARIUS IN GENESIN. 512

Ioseph sua somnia. Quia pincernae promissa fuerat

restitutio, lux aliqua spei affulget sancto Ioseph:

quia receperat ille postquam in statum suum reversus

esset, se fore suffragatorem ad impetrandam

veniam. Sed iterum brevi concidit spes illa, ubi

pincerna de misero verbum apud regem facere non

dignatur. Tunc ergo sibi visus est Ioseph perpétua

oblivione sepultus, quoad Dominus lumen suffocatum

ac fere exstinctum de integro repente accendit. Ita

quum recta eruere posBet ex carcere sanctum virum,

per flexuosas ambages eum circumducere voluit,

quo melius probaret eius patientiam, et exitu

ipso patefaceret miras se habere rationes, nobisque

absconditas: ut salutem quam nobis promisit, discamus

non metiri proprio sensu: sed sinamus nos

yersari hue il lue eius manu, donec opus suum perficiat.

Pincernam et pistorem intellige non quoslibet

ex utroque ordine, sed qui reliquis omnibus

praeessent: nam paulo post vocantur eunuchi vel

proceres. Ridiculum vero est quod suo more fingit

nugator Gerundensis, castratos fuisse ignominiae

causa, quum illis iratus fuisset Pharao. Duo igitur

erant ex primariis aulicis. Clarius autem iam exprimât

Moses carcerem fuisse sub Putipharis imperio.

Unde cognoseimus quod prius dixi, mitigatam fuisse

eius iram, quando nonnisi ex eius consensu tarn

dementer egit insularius cum Ioseph. Imo nunc

Putiphari tribuit Moses illas humanitatis partes,

quod fidei Ioseph pistorem et pincernam commisit.

Nisi forte novus tunc successor Putiphari datus

erat: quod facile rofellitur ex contextu, quia paulo

post dicit Moses praefectum fuisse custodiae herum

Ioseph. Quum dicit Moses fuisse illos per dies in

carcere detentos, quidam intelligunt annum integrum:

sed falluntur meo iudicio : potius notatio est diuturni,

et tarnen incerti temporis, quemadmodum ex aliis

locis patet.

5. Et somniaverunt somnium. Quod prius de

somniis attigi, memoria repetendum est, multa scilicet

frivola nobis obiici, quae transeunt per portam

corneam: quaedam tarnen vaticinii habere vim et

pondus. Huius generis fuerunt haec duo somnia

quibus Deus oecultum rei futurae eventum patefecit.

Nisi enim coelestis praculi insculpta illis

fuisset nota, non ita mente consternati fuissent pincerna

et pistor. Eateor quidem vanis et temere

coneeptis somniis vehementer interdum turbari homines,

sed ita ut paulatim resideat terror et anxietas:

Sed Deus pincernae ac pistoris animis aculeum

infixerat, qui eos quiscere non sineret. Quo

fit ut magis attentus sit uterque ad interpretationem

somnii sui. Ideo diserte exprimit Moses fuisse rei

certae praesagium.

'6. Et venit ad eos Ioseph mane. Sicuti nuper

sum praefatus, hie fidei oculis miram Dei providentiam

intueri conrenit. Tametsi enim certiores

de suo exitu redditi sunt pincerna et pistor, id

tarnen non tarn eorum respectu factum est quam in

gratiam Ioseph, quem Deus hoc modo voluit regi

innotescere. Ideo arcano instinetu tristes et attonitos

reddidit, quasi manu ipsos dirigeret ad servum

suum Ioseph. Notandum autem est, novo spiritus

afflatu dpnum prophetiae, quo prius carebat, in

carcere fuisse adeptum. Quum prius somniaret,

suspensus tarnen ac divinae revelationis dubius manebat:

nunc aliis certus est interpres. Quanquam

autem dum sciscitatur moestitiae causam, de somniis

forte non cogitât, ex proximo tarnen versu apparet

eum accepti spiritus doni fuisse sibi conscium:

et hac fiducia ipsos hortatur ad referenda somnia,

quod futurus sit interpres.

Annon (inquit) Dei sunt interpretationes? Certe

non arrogantia ad se transfert quod proprium Dei

esse fatetur, sed pro vocationis suae modo illis suum

officium defert. Hoc ideo notandum est, ne quis

fortuito plus sibi usurpet quam a Deo concessum

esse novit. Nam ideo tarn diligenter admonet

Paulus varie distribui spiritus dona (1. Cor. 12, 14),

et cuique imponit certam personam, ne quis se

cupide ingerat, vel alienum suscipiat munus: quin

potius ut se intra vocationis suae praescriptum

singuli contineant. Nisi vigeat haec modestia, misceri

omnia necesse est: quia stulta multorum temeritate

lacerabitur Dei Veritas, turbabitur pax et concordia,

nihil denique ordinis salvum manebit. Sciamus

ergo Ioseph interpretationem secure promittere,

quoniam hac gratia divinitus se instructum et ornatum

esse noverat. Bodem pertinet quod interrogat

de somniis. Neque enim ultra quam permittit sua

facultas progredi tentât: non divinat ergo quid

somniaverint, sed fatetur sibi occultum. Alia fuit

Danielis ratio, qui divinationis spiritu praeditus

erat, ut somnium exponeret regi Babylonio, quod

effluxerat ex eius memoria. Ille ergo fretus ampliore

spiritu, utrumque profited non dubitat

(Dan. 2, 28). Verum Ioseph cui dimidia tantum

pars data erat, se continet intra legitimam mensuram.

Adde quod non tantum sibi cavet ab audacia :

sed hoc ipsum quod habet Deo acceptum referons,

ingenue testatur a se ipso nihil suppetere. Non ergo

suum acumen, vel perspicaciam iactat, sed tantum

Dei minister vult agnosci. Hanc regulam sequantur

qui excellunt ne sibi plus tribuendo quam par

est (quod plerumque accidit) Dei gratiam obscurent.

Cohibenda porro est ista vanitas, non modo ut

Deus solus emineat, nee iure suo fraudetur, sed ut

prophetae, doctores, et alii quicunque coelesti gratia

pollent, humiliter se subiiciant directioni spiritus.

Notandum etiam est quod dicit Moses, sollicitum

fuisse Ioseph de eorum moestitia qui secum erant

in carcere. Sic enim malis mansuefiunt homines,

ne alios miseros despiciant: adeoque communes

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!