26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

19 COMMENTAIS FS IN GENESIN. 20

capitibus nostris sic minari, ut spirandi locum nobis

relinquant. Hoc mirabili Dei Providentia fieri

oui negant, frustra ingenii sui vanitate sunt infiati.

Seimus quidem naturaliter procreari pluvias: sed

diluvium satis ostendit quam mox obruendi simus

nubium impetu, nisi cataractae coeli, Dei manu

cïausae essent. Nee temere inter eius miracula

hoc recenset David, quod in aquis ponat Deus coenaculorum

suorum trabes (Psal. 104, 3), et alibi

coelestes aquas ad laudandum Deum advocat (Psal.

148, 4). Quum ergo nubes creaverit Deus, et regipnem

illis supra nos assignaverit, non debuit

praeteriri, Dei virtute arceri ne profusae subito.impetu

nos absorbeant: ac praesertim quum non aliud

illis oppositum sit claustrum quam liquidus et evanidus

aer, qui facile cederet ni praevaleret hoc verbuin:

Sit extensio inter aquas. Caeterum huius

diei operi notam illam non apposuit Moses, quod

Deus esse bonum viderit: forte quia nondum exstabat

utilitas, donee aquae terrestres in proprium locum

se reciperent: quod postero die factum est,

itaque bis illic repetitur.

9. Congregentur aquae. Hoc quoque illustre est

miraculum, quod aquae suo discessu habitandi locum

hominibus dederunt. Nam et philosophi concèdent

naturalem esse situm aquaè, qualem initio

fuisse tradit Moses, ut totam terram involvat: primum,

quia elementum est, circulare esse oportet, et

quia elementum est gravius aëre, terra levius, de>bexet

hanc toto circuitu tegere. Quod autem in tumulos

redacta maria locum hominibus concedunt, hoc

est quasi praeter naturam : atque ideo bonitatem Dei

hao in parte scriptura saepe extollit (Psal. 33, 7):

Oongregavit') aquas in acervum et recondidit in

thesauris. Item (Psal. 78): Oollegit aquas velut in

utrem. (1er. 5, 22): An me non timebitis? annon

pavebitis a facie mea? qui posui arenam termiuum

maris. (lob. 38, 8): Quis conolusit ostiis mare? annon

ego claustra et vectes circumdedi? Ego dixi:

Hue usque progredere, hic rumpantur tumentes

fluctus tui. Sciamus ergo nos in sicco habitare,

quia Dens mandate suo aquas submovit, ne totam

terram submergant.

11. Gertninet terra. Hactenus nuda et sterilis

erat terra: nunc earn Dominus ver bo suo foecundat.

Tametsi enim iam destinata erat ad fructus gignendos,

doneC: tarnen ex ore Dei prodiit nova virtus,

siçcam et inanem manere oportuit. Neque enim

ipsa naturaliter ad gignendum quidquam apta erat:

nee aliunde erat germen, doneo apertum est os

Domini. Nam quod David praedicat de epelis

' • ' 1) Oongfegavit ..... Psal. 78. Haec non leguntur in

eck principe neijfla 1563. In citation« Ps. 78, quam, non ex

hibet éd. gallica, lotet error.

(Psal. 33, 6) ad terram quoque extendi debet: verbo

Domini factam esse et spiritu oris eius ornatam et

instructam. Porro quod ante solem et lunam creatàe

sunt herbae et arbores, fortuito non accidit.

Videmus nunc a solevegetari terram, ut fructus suos

proférât. Nec vero Deum latobat haec naturae ratio

quam postea ordinavit: sed ut discamus ad eum referre

omnia, nullas tunc soli et lunae partes concessit.

Yim quam illis infundit, agnoscere nobis permittit,

quemadmodum ministerio utitur: sed quia

includere solemus in eorum natura quod aliunde

habent, necesse fuit vigorem quem nunc terrae videntur

dare, prius exstare quam creata essent, Patemur

quidem verbo per se satis valere primam causam,

médias vero et inferiores habere quantum ab

ipsa mutuantur: sed re ipsa fingimus Deum inopem

vel mutilum, nisi ab his adiuvetur. Imo quotus^

quisque est qui ultra solem conscendat ubi de terrae

foecunditate agitur? Quod ergo Deum consulto

egisse diximus, plusquam necesse erat: ut ex ipsa

creatiônis série discamus, Deum per creaturas agere,

non tanquam alienae opis indigum, sed quia sic illi

placeat. Quum dicit, Germinet terra herbam quae

semen producat, arborent cui semen insit: significat

non modo creatas fuisse tune herbas et arbores,

sed utrisque simul inditam propagationis virtutëm,

ut soboles maneret. Quia ergo terram quotidie videmus

e gremio nobis fundere tot divitias, quod videmus

herbas semen emittere, et semen illud terrae

sinu conceptum foveri donec emergat, alias arbores

ex aliis pullulare: id totum manat ex verbo isto.

Si ergo quaerimus qui fiat ut fertilis sit terra, e

semine germen nascatur, fruges ad maturitatem

perveniant, singula genera quotannis sobolescant:

non alia causa invenietur, nisi quia semel loquutus

est Deus, hoc est aeternum suum decretum

protulit: terra autem, et quae ex ea proveniunt,

Dei mandato, quod semper exaudiunt, praebent

obsequium.

14. Sint luminaria. Transit Moses ad diem

quartum quo stellae sunt conditae. Prius lucem

creaverat: sed nunc instituit novum ordinem in natura,

ut sol diurnae lucis sit minister, luna et stellae

noctu luceant. Atque hoc illis officium attribuit,

ut sciamus omnes creaturas subesse eius arbitrio,

et exsequi quod illis iniungit. Nihil enim aliud refert

Moses quam Deum certa organa destinasse quae

lucem iam prius creatam, mutuis vicibus per inundum

diffunderent. Hoc tantum est discrimen, quod

prius erat lux sparsa, nunc a corporibus lucidis

procedit, quae in hune usum obsequuntur Deo.

Dividant diem a node. Diem artificialem intelligit

qui ab ortu solis incipit, et desinit in occasum.

Nam dies naturalis (cuius supra meminit) noctein

sub se continet. Hinc collige vices dierum et noctium

continuas semper fore: quia sermo Dei, qui

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!