26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

461 COMMENTABIÜS IN GENESIN. 462

suae indulgent: imo in eo magis detestabilis apparet

eorum impietas, quod non tantum contra homines

petulanter ruunt, sed quodammodo insultant sacro

Dei foederi, de quo tarnen unice gloriabantur. Certe

ut ipsis hominibus non parcerent, sola tarnen haec

reverentia cohibere debuit ipsorum ferociam, dum

reputarent unde Sichimitis débilitas.

25. Simeon et Levi fratres Dinah. Quia die

tertio Moses editam fuisse stragem dicit, putant

Hebraei tunc ingravescere vulneris dolorem. Probatio

tarnen non satis firma est: nee vero in eo

multum est monaenti. Quanquam autem duos tantum

caedis autores Moses nominat, mihi tarnen non

est verisimile, ipsos Tenisse solos, sed fuisse duces

turmae. Habebat enim Iacob amplam familiam: et

fieri potest ut aliquos etiam e fratribus aseiverint:

quia tarnen eorum consilio et duetu res gesta est,

illis tribuitur, sicuti a Scipione dicitur Carthago

deleta. Vocat etiam Moses ipsos fratres Dinae, quia

uterini erant. Supra vidimus Dinam fuisse filiam

Leae: quare Simeon et Levi quorum germana ab

utroque parente erat soror ob violatam eius pudicitiam

magis exardent. Ergo non tarn commune saneti et

electi generis probrum ipsos impulit (ut falso nuper

iaetabant) quam peculiaris ignominia. Caetorum

nullus est lectorum qui non per se agnoscat quam

immane et exsecrandum fuerit hoc facinus. ünus

tantum peceaverat: iniuriam pluribus benefieiis

pensare studuit: non satiatur crudelitas Simeon et

Levi, nisi totius urbis excidio: et sub praetextu

foederis, contra amicos et hospites in media pace

moliuntur quod in professo bello contra hostes non

esset ferendum. Hinc perspieimus quam clementer

egerit Deus cum populo illo, dum ex posteris hominis

sanguinarii, adeoque scelesti latronis, sacerdotes

sibi constituit. Eant nunc Iudaei et nobili

sua origine snperbiant. Atqui pluribus documentis

gratuitam suam misericordiam asseruit Dominus,

quam ut earn obscuret maligna hominum ingratitudo.

Hinc vero agnoseimus Mosen non loquutum

ex sensu carnis, sed Organum esse spiritus saneti,

coelestisque iudicis praeconem: nam quum Levita

esset, adeo generi suo non parcit, ut patrem suae

tribus perpétua infamiae notare non dubitet. Nee

dubium est quin Dominus consulto impuris et profanis

hominibus os obstruere voluerit. Sicuti Lucianici

homines fatentur Mosen summum fuisse virum,

raraeque praestantiae : sed qui sibi magni

populi imperium astu et vafritie comparaverit, quasi

vero homo acutus et perspicax non agnoverit ex

hoc uno scelere plurimum decedere honori sui generis.

Yerum nihil aliud habuit propositum quam

Dei bonitatem erga populum suum extollere: nihil

vero minus captasse quam ut dominaretur: in de

clarius liquet, quod sacerdotii mumis alio transférons,

filios suos tantum ministres esse iussit. Quantum

ad Sichimitas spectat, licet coram Deo non essent

innoxii, utpote qui sua commoda religioni praetulerant,

quam putabant esse legitimam, Dominus

tarnen non pro eorum delicto tarn atrociter eos

puniri voluit: sed immane exemplum edi passus

est propter unius puellae raptum, ut saeculis omnibus

testatum faceret quantopere exosas habeat libidines.

Adde quod quum _a principe civitatis orta esset

iniquitas, iure ad totum corpus populi extenditur

poena. Nam quum Deus malis et vitiosis prineipibus

nunquam nisi iusto iudicio imperium tradat,

nihil mirum si illi dum peccant, subditos eodem

secum reatu involvunt. Caeterum hoc exemplo

discamus-, sieubi impune grassantur scortationes,

Deum tandem eo graviores poenas sumpturum. Nam

si unius puellae stuprum horribili totius urbis strage

ultus est, non dormiet nee cessabit, si vulgo populus

unus scortandi licentiam sibi permittat, et ultro

citroque alii ad aliorum nequitiam conniveant: improbe

quidem filii Iacob: sed notandum est divinitus

scortationem hoc modo fuisse damnatam.

17. Filii lähacdb progressi sunt. Ostendit Moses

non contentos simplici vindieta simul convolasse

ad praedam. Quod/ad verba spectat, dieuntur progressi

esse super mortuos, vel quod per stragem

cadaverum iter sibi fecerint, vel quod ultra caedem

se proripuerint ad praedam. Utrovis modo aeeipias,

docet Moses non fuisse satiatos priori scelere, nisi

cumulum hunc adderent. Esto, in fundendo sanguine

iraeundia caeci fuerint, quo tarnen iure urbem

diripiunt? hoc certe iraeundiae non potest adscribi.

Sed hi scilicet humanae intemperantiae ordinarii

sunt fruetus, ut qui sibi in uno scelere patrando

fraenum laxaverit, in aliud mox prorumpat: ita

filii Iacob ex homieidis Sunt etiam praedones, et

ad crudelitatem accedit avaritiae cumulus: Quo magis

sollicitam operam dare convenit cupiditatibus

nostris fraenandis, ne altera sit alterius flabellum,

ut demum ex mutua inflammatione horribile emergat

incendium: praesertim vero ab armata violentia

cavendum, quae secum trahit multos perversos et

feros impetus. Dicit Moses hoc fecisse filios Iacob,

quia sororem suam polluerant Sichimitae: atqui

tota urbs minime conscia fuerat: sed tantum notât

Moses qualiter affecti fuerint caedis autores. Tametsi

enim videri volunt iusti iniuriae vindices,

non tarnen respiciunt quid sibi liceat, nee pravis

affectibus domandis animum intendunt: ita nullus

est peccandi modus. Si quis malit sublimius accipere,

ad Dei iudicium referri potest loquutio, quod

tota urbs scelere dovincta sit, quia prineipis libidini

nemo se opposuerat: forte etiam multi consenserant:

quod de iniusta hospitum contumelia non

valde essent solliciti. Prior tarnen sensus mihi magis

arridet.

20. Et dixit lahacob. Déclarât Moses damna-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!