26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

395 COMMENTARIUS IN GENESIN. 396

transmitteret. Ergo monumentum erigens, nomenque

loco imponens, dignum esse significat tam insigne

Dei beneficium quod saeculis omnibus celebretur.

Ideo scriptura non tantum fidèles iubet oanere

Deo laudem inter suos aequales, sed illis etiam

praecipit ut filios ad officia pietatis erudiant, eultumque

Dei propagent ad nepotes.

Et posuit mm in statuam. Non intelligit Moses

actum esse ex lapide idolum, sed ut visionis insigne

(ivqfiéawov foret. Utitur quidem Deus hac voce

n3HD. quum statuas sibi erigi vetat, Levit. 26, 1

quia ad venerationem fere prostabant omnes statuae

ac si Dei essent imagines: sed aliud fuit consilium

lacob, nempe ut testimonium relinqueret visionis

sibi exhibitae, non autem ut Deum symbolo illo

vel figura repraesentaret. Non ergo positus fuit ab

eo lapis, ut in crassam aliquam superstitionem deprimeret

hominum mentes, sed potius ut sursum

erigeret. Oleum adhibuit quasi consecrationis Signum:

neque immerito, nam quum in mundo nihil

sit nisi profanum absque spiritu Dei, nulla est

etiam pura religio, nisi quam coelestis unctio sanetificat.

Atque hue spectavit solennis consecrandi ritus,

quern Deus in lege sua praecepit, ut discerent

fidèles nihil suum inferre, ne templum ac Dei cultum

polluèrent. Etsi autem nulla adhuo tempore

lacob Uteris tradita erat doctrina, certum tamen est

illo pietatis principio fuisse imbutum quod Deus ab

initio piorum cordibus indidit. Quare non est superstitioni

tribuendum quod oleum super lapidem

effudit: quin potius testatus est quod dixi, nullum

sine sanctificatione spiritus placere cultum Deo, vel

purum esse. Alii subtilius philosophantur, lapidem

symbolum fuisse Christi, in quem effusae sunt omnes

spiritus gratiae, ut de eius plenitudine hauriant

omnes. Sed nescio an Mosi, et lacob venerit tale

aliquid in mentem. Mihi sufficit quod prius retuli,

erectum fuisse lapidem, ut testis esset vel memoriale

(ut loquuntur) eius visionis, cuius utilitas ad

omnes aetates pertinet. Quaeritur unde oleum

sancto viro in solitudine. Qui respondent ab urbe

vicina fuisse emptum, longe, meo iudicio, falluntur.

Locus enim tunc vacuus incolis fuit, ut mox dicam.

Ego vero potius coniicio, pro temporis necessitate,

quod non semper occurrerent hospitia, secum aliquid

tulisse viatici. Porro quia scitur frequentem in illis

partibus olei usum fuisse, nihil mirum si olei lagenulam

cum pane gestaverit.

19. Et vocavit nomen loci ijpsius BeChd. Absurdum

esse videtur, quod Moses urbem ') fuisse commémorât,

ubi paulo ante dixit, lacob sub ooelo dormisse.

Our enim hospitium non quaerebat, vel se

abdebat in aliquem tecti angulum? Sed faoilis est

solutio quod urbs nondum exstructa tunc fuerit.

1) Perperam legitur in qmbusdam Iuris: verbum.

Neque enim statim obtinuit hoc loci nomen quod

lacob imposuerat, sed diu sepultnm latuit: imo

quum postea illic conditum esset oppidum, nulla

facta est mentio Bethel, ac si nunquam iliac transiisset

lacob. Neque enim sciebant incolae quid illic

gestum esset: suo igitur arbitrio vocarunt urbem

Luz : quae nomen hoc retinuit usque dum Israelitae

occupata terra, quasi postliminio prius nomen quod

abolitum fuerat, in communem usum vocarunt.

Notandum autem est quod quum posteri stulta aemulatione

Deum colerent in Bethel, quia id fiebat praeter

Dei mandatum, severe in ilium cultum invecti sunt

prophetae, ut locum nominarent Bethaven, hoc est,

domum iniquitatis. Unde colligimus, quam tutum

non sit inniti patrum exemplis sine Dei verbo.

Cavendum ergo summopere, ubi agitur de cultu

Dei, ne in legem trahatur quod ab hominibus semel

factum est: sed inflexibilis maneat régula,

quam Deus ipse verbo suo praescripsit.

20. Et vovü Iahacdb votum. Voti huius finis

fuit, ut se gratum et memorem ostenderet lacob, si

Deum expertus esset beneficum. Sic pacifica in

lege offerebant, ad testandam suam gratitudinem.

Quum autem gratiarum actio saorificium sit optimi

odoris, quae hue spectabant vota Dominus sibi

placere ostendit. Itaque hue quoque nobis speotandum

est, ubi quaeritur quidnam et quomodo liceat

Deo vovere. Nimia enim est quorundam morositas,

qui in totum damnare vota malunt quam ianuam

aperire superstitionibus. Atqui si perversa est

eorum temeritas, qui sine delectu vota profundunt,

cavendum est ne simus illis similes in adversa

parte, vota omnia promiscue tollendo. Porro ut

legitimum sit votum ac Deo placeat, primo necesse

est ut tendat in rectum finem: deinde ne quid voveant

homines nisi quod per se Deo probatur, et

quod illis dedit in manum. Übi excussae fuerint

singulae huius voti partes, videbimus sanctum lacob

ita sibi moderatum esse, ut horum quae dixi nihil

omitteret. Primo nihil aliud in animo habet quam

gratitudinem suam testari. Deinde ad legitimum

Dei cultum restringit quidquid facturus est. Tertio,

non superbe promittit supra quam data est facultas,

sed décimas suorum bonorum in sacram oblationem

destinât. Quare facile refellitur papistarum iustitia,

qui ut confusam votorum suorum farraginem probent,

unum vel alteram votum sobrie conceptum

arripiunt: quum interim eorum licentia nullum

modum teneat, quidquid in buccam venit, nihil pudet

eos Deo obtrudere: hie sibi cultum fingit in

carnis abstinentia, alter in peregrinatione, ille si

dies certos vel oilicio vel aliis rebus sanctificet. Nee

Deo tantum vota nuncupant : sed quoscunque visum

est ex mortuis, admittunt in societatem huius honoris.

Electionem perpetui oaelibatus sibi arrogant:

quid. talis protervia simile habet vel affine exemplo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!