26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

69 COMMENTARIUS IN GENESIN. 70

habeat caeoae ultioni. Hoc modo tradentur reprobi

in ignem aeternum cum suis corporibus, quae licet

nullum per se motum habeant, Organa tarnen sunt

malis perpètrandis. Sic hominis manibus adscribitur

quidquid scelerum committit ille, ac ideo pollutae

censentur: quum tarnen se ipsas non moveant, nisi

quatenus pravo cordis affectu impulsae, exsequuntur

quod illic conceptum est. Secundum hanc rationem

dicitur fecisse serpens quod diabolus per ipsum fecit.

Verum si tarn severe in brutum animal ulciscitur Deus

hominis exitium, multo minus Satanae pepercit,

totiu8 mali autori : quod ex clausula melius patebit.

Maledictus es prae omni animaïi. Viget ista

Dei maledictio in serpente: qua fit ut despicabilis ,

sit, et vîx tolerabilis coelo et terrae, vitamque obnoxiam

et assiduis terroribus plenam agat: deinde ut

non tantum exosus sit nobis, tanquam capitalis inimicus

generis humani, sed ab aliis quoque animalibus

segregatu8, bellum gerat quodammodo cum natura.

Prius enim cicurem fuisse vidimus, ut mulier familiärem

accessum non refugeret. Sed quae sequuntur

plus habent difficultatis : quia videtur naturale esse

quod Deus in poenam denunciat, ut reptare super ventrem,

et pulverem comedere. Movit quosdam doctos

homines et acutes haec obiectio, ut dixerint serpentem

recto corpore ingredi solitum, priusquam eo

abusus esset Satan. Caoterum nihil erit absurdi, si

fateamuf pristinae conditioni iterum addici serpentent,

cui naturaliter iam subiectus erat. Sic enim

cogendus erat in ordinem, qui se adversus Dei

imaginem extulerat: ac si dictum esset: Tu ausus

es miserum et putidum animal in hominem insurgera,

quern praefeceram totius mundi dominio : quasi

vero tuum esset, quum terrae esses affixus, in coelum

penetrare. Ergo unde emergere tentasti, iam te retraho,

ut sorte tua contentus esse discas, nee amplius

insolescas in hominis contumeliam. Interea sic revooatur

a sua lascivia ad solitum ingressum, ut perpetuae

ignominiae simul damnetur. Comedere pulverem,

Signum est naturae vilis et sordidae. Simplex

(meo iudicio) ille est sensus, quern etiam confirmât

Isaiae testimonium (cap. 65, 25). Nam dum

plenam naturae integrae ac bene constitutae instaurationem

promittit sub Christi regno, inter alia commémorât,

pulverem serpenti pro pane futurum esse.

Quare non est quod in singulis, quae hie refert

Moses, nova aliqua mutatio quaeratur,

15. Inimicitias ponam. Simpliciter interpreter,

hostile semper fore dissidium humano generi cum

serpentibus, quale hodie oernitur. Pit enim arcano

naturae sensu, ut ab ipsis abhorreat homo. Quod

quibusdam sunt in deliciis, inter prodigia reputandum

est: ac quoties nobis horrorem incutit serpentum

aspectus, renovatur defectionis noBtrae memoria.

Uno etiam tenore oontexo quod mox sequitur:

Ipsum vulnerabit caput tuum, et tu vulneràbis eins

calcaneum. Tale enim odium fore denunciat ut sibi

ultro citroque molesti sint : serpentem hominibus

infestum fore, et homines vicissim perdendis serpentibus

fore intentes. Interea videmus ut se clementer

in homine castigando gerat Dominus, in

quem serpenti non ultra permittit quam ut calcaneum

attingat, quum illi subiiciat vulnerandum

serpentis caput. Nam in nominibus capitis et calcanei

distinctio est inter superius et inferius. Atque

ita principatum aliquem Deus homini residuum

facit: quia sic mutuum nocendi affectum ponit, ut

tarnen aequalis non sit conditio, sed homo superior

futurus sit in certamine. Quod in priore membrb

ver tit Hieronymus, Conteres caput: in secundo, Insidiaberis

calcaneo: nulla ratione factum est. Idem

enim Verbum repetitur a Mose: tantum in capite

et calcaneo notanda est diversitas, quemadmodum

nuper dixi. Verbum tarnen hebraicum siye a PjltC,

sive a nstf deductum sit, alii conterere vel

percutere, alii mordere interpretantur. Mihi

quidem dubium non est quin ad serpentis nomen

alludere voluerit Moses, qui fjS'SB' hebraice

dicitur, a nsiP sive PfiW. Nunc transitum a serpente

ad ipsum maleficii autorem facere convenit: neque

id per comparationem duntaxat: est enim vere Iiteralis

anagoge: quia non ita evomuit iram suam

Deus in externum Organum, ut diabolo parceret,

penes quern residebat tota culpa. Id quo certius

nobis constet, observare primo operae pretium est,

non serpentis sed hominum causa loquutum esse

Dominum. Nam quorsum attinebat contra serpentem

vocibus non intellectis tonare ? Quare habita fuit

hominum ratio: turn ut maiori peccati horrore tangerentur,

videntes quantopere Deo displiceat: turn ut

inde miseriae suae solatium caperent, quia sentirent

Deum sibi adhuc esse propitium. Iam vero quam

tenue et ieiunum foret bonae spei argumentum, si

tantum serpentis fieret mentio, omnes vident: neque

enim consultum foret nisi caducae et fluxae

corporis vitae. Manerent interea homines Satanae

maneipati, qui superbe de illis tfiumpharet, calcaretque

eorum capita. Quare ut collapsos hominum

animos erigeret Deus, ut desperatione oppressos recrearet,

necesse fuit victoriam de Satana, cuius insidiis

perierant, in posterum illis promitti. Haec

una demum salutaris medicina fuit, quae perditos

colligeret, vitamque restitueret mortuis. Constituo

itaquo, Deum sub nomine serpentis Satanam maxime

hic petere, et in eum stringere iudicii sui fulmen:

quod faoit duplici de causa: primum ut sibi cavere

homines a Satana discant, tanquam ab hoste mortifero:

deinde ut certa vincendi fiducia cum eo

praelientur. Caeterum etsi non omnes animis dissident

a Satana, imo nimis familiariter bona pars

illi adhaeret, re tarnen ipsa hostis est eorum Satan :

nee eum horrere desinurit, quos alioqui suis illece-

5*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!