26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

537 COMMENTARIÜS IN GENESIN. 538

igitur constantia instructum fuisse oportet, qui in

Dei verbum recumbere non destitit, ac ecclesiam,

cuius nulla fere species residua erat, se domi foyere

certo persuasus, filios toleravit quousque resipiscerent.

Hoc exemplum- nunc ad se accommodent fidèles, ne

horrenda vastitate, quae ubique fere cernitur, labascant

eorum animi.

35. Ipsis evacuantibus saccos suos. Hic rursus

apparet quantum in itinere perterriti fuerint, quod

saltern quisque saccum suum scrutatus non est post

deprehensam in uno pecuniam. Haec vero scripta

sunt ut sciamus simul ac formidine perculsi sunt

homines, ne guttam quidem consilii ac sanae mentis

suppetere, quoad eos Dominus tranquillet. Porro

non satis considerate in eo se gessit Ioseph, quod

summi doloris materiam patri intulit, cuius tarnen

penuriae succurrere in animo habebat. Quo docemur,

non semper vel prudentissimos sibi cavere,

quin aliquid ex eorum factis emergat quod nollent.

36. Me orbastis. Non exprobrat quidem aperte

Iacob filiis suis fraternae caedis crimen: perinde

tarnen irascitur ac si duobus sublatis iam ad tertium

perdendum festinent. Dicit enim haec omnia

mala in se ùnum recidere, quia non putat eos affici

ut deceret, nee communem illis dolorem esse,

sed secure ludere in fratrum exitiis, ac si eorum

vita ad ipsos nihil pertineat. Quod vero Ruben

duos filios patri mactandos offert, nisi Beniamin illi

reducat, videtur esse plus quam barbarum. Scilicet

Iacob nepotes suos occideret: quid autem solatii caperet

in sua ipsius viscera saeviens? Sed hoc est

quod prius attigi, fuisse suspectes, quod perfide se

gessissent erga Ioseph: unde necesse habuit Ruben

tarn atroci obtestatione diluere patris sui timorem:

fidemque facere se et fratres nihil impium moliri

contra Beniamin.

38. Non descendet films meus vöbiscum. Iterum

conspicimus quasi in viva pictura quanto moerore

constriotus fuerit sanctus Iacob. Videt totam domum

famelicam: mavult tarnen a vita, quam a

filio suo divelli : unde colligimus non illi ferreum

pectus fuisse, sed eo plus laudis meretur eius patientia,

quod cum carnis infirmitate certans, non

succubuit. Tametsi autem eius verba Moses rhetorice

non amplifioat, facile tarnen perspicimus maximo

dolore exaestuasse, quum hoc filiis obiiceret, vos in

patrem nimium estis crudeles, qui tertium a me

filium abripitis postquam uno atquë altero sum spoliatus.

CAPUT XLin.

1. Porro fames gravis erat in terra. 2. Itaque

quum finissent edere alimentum quod attulerant ex

Aegypto, dixit ad eos pater eorum: Bevertimini, emite

nobis pusillum cibi. 3. Et dixit ad eum lehudah,

dicendo: Contestando contestatus est nos vir, dicendo:

Non videbitis faciem meam nisi fuerit frater vester

vöbiscum. 4. Si miseris fratrem nostrum nobiscum,

descendemus, et ememus tibi cibum. 5. Quod si non

miseris, non .descendemus: vir enim itte dixit nobis:

Non vidébitis faciem meam nisi fuerit frater vester

vöbiscum. 6. At dixit Israel: Utquid malefecistis

mihi, ut nunciaretis viro quod adhuc frater esset vobis.

7. Et dixerunt: Interroganäo interrogavit vir iUe de

nobis et cognatione nostra, dicendo : Num adhuc pater

vester vivit? num est vobis frater? et nunciavvmus ei

secundum verba ista: nwnquid sciendo sciebamus quod

dicturus esset: Descendere faciatis fratrem vestrum?

8. Et dixit lehudah ad Israel patrem suum: Mitte

puerum mecum, et surgemus, et proficiscemur, et vive-

• mus, et non moriemur etiam nos, etiam tu, etiam

parvuli nostri. 9. Ego fideiubeo pro iUo, de manu

mea requiras eum: nisi reduxero eum ad te, et statuero

eum ante te, poenae öbnoxius ero tibi omnibus

diebus. 10. Quia nisi tardavissemus, certe nunc reversi

fuissemus iam bis. 11. Et dixit Ulis Israel

pater eorum: Si ita nunc oportet, hoc facite, tollite

de optimis fructibus terrae in vasis vestris, et deferte

ad virum munus, pusillum resinae et pusillum meUis,

aromata et stacten, pineas, et amygdalas. 12. Et

pecuniam duplicem capite in manibus vestris: et

pecuniam repositam in ore saccorum vestrorum répondis

im manu vestra si forte error esset. 13. Et

fratrem vestrum capite, et surgite, revertimini ad virum.

14. Deus autem omnipotens del vobis misericordias

ante virum, et dimittat vobis fratrem vestrum

alium, et Beniamin, et ego quemadmodum orbatus

sum, orbatus sum. 15. Et ceperunt viri munus hoc,

et duplicem pecuniam ceperunt in manu sua, et Beniamin,

et surrexerunt, et descenderunt in Aegyptum,

et steterunt coram Ioseph. 16. Et vidit Ioseph cum

eis Beniamin, et dixit praefecto domus suae: Adduc

vvros in domum, et macta, et praepara, quia mecum

comedent viri m meridie. 17. Et fecit vir quemadmodum

dixit Ioseph: et venire fecit vir homines in

domum Ioseph. 18. Et timuerunt viri quod adducti

essent in domum Ioseph, et dixerunt: Propter pecuniam

quae reddita est in saccis nostris in principio, sumus

adducti, ut vdlvat se contra nos, et iactet se nuper

nos, et capiat nos in servos, et asinos nostros. 19. Et

accesserunt ad virum qui erat super domum Ioseph,

et loquuti sunt ad eum in ostio domus. 20. Et dixerunt:

Quaesumus, domine mi: descendendo descendimus

im principio ad emendum escam. 21. Et fuit quum

venissemus adhospitium, et aperuissemus saccos nostros,

ecce, pecunia uniuscuiusque erat im, ore sacci sui:

pecunia nostra secundum pondus suum: et retulimus

earn in manu nostra. 22. Et pecuniam aliam detuli- "

mus in manu nostra ad emendum escam: nescimus

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!