26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

433 COMMENTARIÜS IN GENESIN. 434

revereamur: quasi impune illudere Deo liceat, ubi

non coarguimur hominum testimonio. Yerum si

hoc communis naturae sensus dictavit ipsi Laban,

venturas in Dei iudicium fraudes quae mundo sunt

absconditae: pudeat nos qui in evangelii luce versamur,

latebras fallaciis nostris captare. Hinc etiam

collige legitimum iurisiurandi usum, quem etiam

apostolus in epistola ad Hebraeos (6, 16) notât,

nempe quod homines finem controversiis suis facturi,

ad Dei iudicium confugiunt.

50. Et si aeceperis uxores super ßias meas.

Hanc perfidiae speciem fore intelligit Laban si alias

sibi uxores Iacob adiungat. Atqui ipse eum ad polygamiam

coegerat, unde enim plures uxores sancto

yiro, nisi quod dolose in locum Rachelis supposita

fuerat Lea? Sed vitium, cuius perperam autor

fuerat, avaritia sua excaecatus, nunc ex sincero naturae

sensu damnât. Et certe ubi abrumpitur coniugii

vinculum, quo nullum inter homines sanctius

est, tota humana societas labefactatur. Quare phrenetici

homines, qui hodie in tuenda polygamia sibi

placent, non alio iudice opus habent quam Laban.

53. Deus Abrahae. Hoc quidem rite fit et ordine

quod Laban per Dei nomen adiurat Iacob.

Haec enim foederum est sanctitas, Deum utrinque.

advocare, ut inultam perfidiam non sinat. Sed perperam

vero Deo idola commiscet, quibuscum nihil

illi est commune. Ita scilicet homines superstitionibus

impliciti, sacra profanis, et purae deitati hominum

figmenta promiscue miscere soient. Oogitur

Deo Abrahae aliquid dare honoris, in suis tarnen

sordibus demersus iacet: et ne deterior videatur sua

religio, antiquitatis fuco earn colorât. Deum enim

patri8 sui appellans, gloriatur sibi a maioribus esse

traditum. Interim Iacob superstitiose non iurat.

Diserte enim exprimit Moses nonnisi per timorem

Isaac iurasse, ut sciamus non annuisse socero praeposteram

formam dictanti : sicuti multi, ut impiorum

gratiam captent, eandem sibi religionem cum ipsis

esse simulant. Atqui ubi semel innotuit unus Deus,

maligne supprimitur a nobis eius Veritas, nisi sua

luce omnes errorum nebulas discutiat. Nee dubium

est quin iurandi formae respondent sacrificium, ut

scilicet a puro Dei cultu omnia inquinamenta arceret.

fuit furor Laban, sed paternum affectum, quasi mutatus

in novum hominem, induit.

55. Benedixitque eis. Notanda est circumstantia

personae, quod scilicet Laban qui a pietate desciverat,

et improbis erat ac scelestis moribus, morem

tarnen benedicendi retinuit. Nam hinc docemur,

ne qua impiis supersit excusatio ignorantiae, principia

quaedam notitiae Dei haerere in ipsorum cordibus:

nam inde mos benedicendi, quod certo persuasi

sint homines Deum unum bonorum omnium

esse autorem. Quamvis enim superbe quidvis sibi

arrogent, ubi tarnen ad se ipsös redeunt, velint nolint,

sentire coguntur, quidquid bonorum est nonnisi

a solo Deo provenire.

CAPUT xxxn.

1. Postea lahacob dbiit in viam suam, et occurrerunt

ei angeli Dei. 2. Et dixit lahacob quando

vidit eos: Castra Bei sunt haec, et vocavit nomen loci

illius Mahanaim. 3. Misit autem lahacob nuncios

ante se ad Esau fratrem suum ad terram Sehi/r in

regionem Edom. 4. Et praecepit eis dicendo: Sic

dicetis domino meo Esau: Sic dixit servus tuus lahacob:

Cum Laban habitavi, et moratus sum hue

usque. 5. Et sunt mihi boves et asini, pecudes et

servi, et ancülae, et misi ut nunciarem domino meo,

ut invenirem gratiam in oculis tuis. 6. Beversi autem

sunt nuncii ad lahacob, dicendo: Venimus ad fratrem

tuum, ad Esau, et etiam per git in occur sum tuum,

et quadringenti viri cum eo. 7. Et timuit lahacob

valde, et angustiis affectus est, et divisa populum qui

erat secum, et pecudes, et boves et camelos in duas

turmas. 8. Dixit enim : Si veniret Esau ad turmam

unam, et perçussent earn, turma quae remanserit

evadet. 9. Et dixit lahacob: Deus patris mei Abraham,

et Deus patris mei Ishac, Domine, qui dixisti

ad me : Bevertere ad terram tuam et cognationem tuam,

et benefaciam tibi: 10. Minor sum cunctis misericordiis,

et omni veritate quam fecisti cum servo tuo:

quia in baculomeo transivi Iordanem hune, et nunc

foetus sum in duas turmas. 11. Erue me nunc de

manu fratris mei, de manu Esau: timeo enim eum,

54. Et vocavit fratres suos ut comederent. Quod ne forte veniat, et percutiat me, matremque cum filiis.

hospitio comiter recipit Iacob affines suos, a quibus 12. Et tu dixisti: Benefaciendo benefaciam tibi, et

male tractatus fuerat, in eo mansuetudinem suam ponam semen tuum sicut arenam maris, quae non

testatur. Singulari etiam Dei beneficio factum esse numeratur prae multitudine. 13. Et pernoctavit ibi

notât Moses, quod post atrocem illam procellam, node ipsa, et accepit ex iis quae occurrebant ad ma-

quae interitum sancto viro minitabatur, repente num suam, munus mittendum ad Esau fratrem suum.

enituit placida serenitas. Eodem pertinet quod sta- 14. Capros ducentas et hircos viginti, oves ducentas et

tim sequitur, Laban amice digressum fuisse: nam arietes viginti: 15. Camelos lactantes, et pullos

hoc modo palam ostendit Dominus se custodem esse earum triginta: vaccas quadraginta, et iuvencos decern:

servi sui, qui eum velut ovem perditam mirabiliter asinas viginti, et pullos decern. 16. Et dedit in ma-

e lupi faucibus eripuit. Nee vero tantum sedatus num servorum suorum, singulos greges seorsum, di-

Calvvni opera. Vol. XXIII.

28

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!