26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

477 COMMENTARIUS IN GENESIN. 478

ducum Esau, per familias suas, per loca sua, secundum

nomina sua: dux Thimnah, dux Halvah, dux

Iethefh, 41. Dux Aholibamah, dux Elah, dux Pinon,

42. Dux Genas, dux Theman, dux Mibsar, 43. Dux

Magdiel, dux Hiram : isti sunt duces JEdom per habitationes

suas, in terra haereditatis ipsorum: ipse est

Esau pater Edom.

1. Et istae sunt generationes Esau. Quanquam

extraneus ab ecclesia fuerit Esau coram Deo: quia

tamen ipse quoque temporali benedictione aspersus

est ut filius Isaac, baec ratio est cur Moses celebret

ipsius genus, et satis longum catalogum gentis ab

eo progenitae conscribat. Est tamen hoc elogiuin

instar bonorificae sepulturae. Tametsi enim praecellat

Esau cum suis posteris, haec tamen dignitas

bullae similis est, quia sub figura mundi comprehenditur,

quae cito périt. Quemadmodum ergo

prius dictum fuit de aliis profanis gentibus, ita

nunc extollitur Esau in sublime tbeatrum. Sed

quia nullus est diuturnus status extra regnum Dei,

evanidu8 est qui illi tribuitur splendor, et quasi

subducto aulaeo, disperit tota ilia pompa. Testari

quidem voluit spiritus sanctus non inane fuisse

vaticinium quod protulerat Isaac: sed simulac eius

effectum ostendit, quasi opposito yelo, ad considerandum

genus Iacob oculos nostros convertit. lam

licet ex tribus coniugiis liberos sustulerit Esau, in

quibus postea enituit Dei benedictio, non tamen

ideo probatur polygamia, nee excusatur impura hominis

libido: sed in eo magis admiranda est Dei

bonitas, quae malis principiis praeter naturae ordinem

bonum exitum dedit.

6. Et ivit ad aliam terrain a facie Iahacob. Non

intelligit Moses consul to profectum fuisse Esau ut

fratri cederet: nam ut superbus erat et ferox, nunquam

passus esset videri inferior. Sed Moses, posthabito

consilio Esau, arcanam Dei providentiam

commendat, qua expulsus ille in exsilium fuit, ut

vacua maneret terrae possessio uni Iacob. Praesentis

utilitatis studio concessit Esau in montem

Seir, sicut alibi dictum est. Nihil minus habet

propositum quam fratri consulere : sed Deus caecum

nominem manu sua direxit, ne locum occuparet in

terra quam servo suo destinaverat. Ita saepe accidit

ut praeter animi sententiam prosint impii electis

Dei filiis: et dum praesentibus commodis inhiat

praeceps eorum cupiditas, aeternam eorum salutem

promoveant, quos alioqui cuperent perditos. Discamus

igitur ex praesenti loco tam in rebus fortuitis

(ut loquuntur) quam in pravis hominum consiliis

occultam Dei providentiam, quae omnes eventus in

finem a se praefixum convertit, fidei oculis speculari.

Nam quum egressus sit Esau, ut seorsum

extra patris domum commodius ageret, abiisse dicitur

a facie fratris sui : quia Dominus ita statuerat.

Dicitur autem indefinite abiisse in terram, quia incertus

consilii domicilium in varus locis quaesivit,

donee oblatus est mons Seir: quemadmodum gallice

dicitur: II s'ew est allé à son adventure.

9. Et istae sunt generationes Esau patris Edom.

Quanquam binominis fuit Esau, hoc tamen loco secundum

nomen refertur ad posteros, qui vocati sunt

Idumaei. Nam ut appareät quid ei Dominus in

gratiam patris Isaac contulerit, eum diserte appellat

Moses patrem Celebris et famosi populi. Et certe

hoc non parum ad rem intermit, vim et complementum

vaticinii perspicere in progenie Esau. Si

enim tarn potenter viguit Dei promissio erga hominem

extraneum, quanto se potentius exseret erga

filios, quorum propria est adoptio, et proinde gratiae

haereditas? Obscurus homo erat Esau, et in

ilia regione hospes: unde ergo fit ut repente ex eo

emergant reguli, et magnum populi corpus floreat,

nisi quia benedictio ex ore Isaac profecta, effectu

ipso rata fuit? Neque enim absque aemulo in solitudine

regnavit Esau, quum montem Seir prius

incoleret non ignobilis populus. Nam ideo refert

Moses prius strenuos fuisse homines qui habitarent

in terra ilia: ut novo advenae tantum potentiam

acqùirere non facile fuerit, nisi divinitus esset adiutus.

24. Hie est Ana qui invenit mulos. Mulorum

soboles adulterina est ex admissura equi et asinae.

Eius autorem Moses dicit fuisse Ana. Porro hoc

in laude industriae non pono : neque enim Dominus

frustra animalium genera initio distinxit. Sed quia

filios saeculi ut plurimum sollicitât carnis vanitas, ut

ingenium ad res supervacuas applicent, praeposterum

hoc studium notavit Moses in Ana, cui non satis

fuit copiam habere animalium, nisi ex prodigioso

coitu dégénères foetus accerseret. Adde quod hinc

cognoscimu8 plus esse temperantiae in brutis animalibus

ad sequendam naturae legem quam in hominibus,

qui vitiosas mixturas excogitant.

31. Beges qui regnaverunt in, etc. Memoria

tenendum est quod paulo ante diximus, subito excellere

reprobos ut statim concidant, sicut herba

tectorum quae radice caret, praecocem habet vigorem,

sed citius arescit. Duobus filiis Isaac promissa

fuerat haec dignitas, quod oriundi essent ab ipsis

reges; priores incipiunt regnare Idumaei : ita videtur

deterior esse Israelis conditio. Sed tandem successus

temporis docuit quanto melius sit humi reptando,

altas agere radices, quam praeposteram excellentiam

momento acquirere, quae statim evanescat. Non est

ergo cur filiis saeculi celeres laetitiae progressus invideant

fidèles dum ipsi lente pergunt: quia longe

pluris est stabilis ilia félicitas quam Dominus ipsis

promittit: sicuti habetur in Psalmo (101, 29), Filii

filiorum habitabunt, et eorum haereditas perpétua

erit.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!