26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

35 GOMMENTARIl S IN GENESIN. 36

Deus ter ram, non more iam usitato: (quia nullum

erat semen, nulla radix, nulla planta quae germinarent)

sed Dei iussu et verbi eius virtute repente

exstiterunt. Duravit in illis vigor ut in sua natura

etarent, non ista vegetatione quae cernitur, non

pluviae beneficio, non humana irrigatione Tel

eultura: sed quia vapore Deus terram irrigabat.

Duo enim excludit, pluviam, unde succum trahit

terra ut nativum suum humorem retineat: et hominum

culturam, quae naturae est adminiculum. Quum

dicit, nondum pluisse Deum, simul indicat eum

esse qui aperit cataractas coeli et elaudit, pluviamque

et siccitatem esse in eius manu.

7. Formaverat autem Deus hominem. Quod

prius omiserat in creatione hominis, nunc exponit,

sumptum e terra fuisse eius corpus. Dixerat formatum

ad imaginem Dei. Haec summa et incomparabilis

nobilitas : cuius praetextu ne superbiant

homines, prima illis sua origo in medium proponitur,

unde agnoscant adventitium illud fuisse

bonum. Refert enim Moses hominem fuisse principio

terrae pulverem. Eant nunc stulti homines,

et de naturae suae excellentia glorientur. De reliquis

animalibus dictum fuerat: Producat terra

omnem animam viventem: nunc luteum et sensu

carens fingitur Adae corpus: ne quis sibi ultra

modum in carne sua placeat, plusquam enim stupidus

est quisquis humilitatem inde non discit.

Quod aliunde postea accessit, Deo nos tantundem

obligat. Quanquam simul aliqua praestanti nota

discernere hominem voluit a brutis animalibus:

haec enim momento e terra exstiterunt. At quod

homo paulatim formatus est, peculiaris in hoc

ostensa est eius dignitas. Our enim Deus non

statim vivum e terra iubet exire, nisi ut privilegio

quodam, prae omnibus quae terra produxit,

emineat?

Inspiraverat in faciem. Quidquid sentiant plerique

veterum, subscribere eorum sententiae non dubito

qui de animali hominis vita locum hunc exponunt:

atque ita flatum interpretor, quem spiritum

vitalem nominant. Si quis obiiciat, non debuisse igitur

discrimen poni inter hominem et caetera animantia,

quum hie nihil referat Moses nisi quod omnibus

simul commune est: respondeo, quamvis hie

tantum memoretur inferior animae facultas, quae

corpus inspirât, et illi dat vigorem et motum:

non tarnen obstare quin gradum suum obtineat

anima, ideoque seorsum poni debuerit. De flatu

primum loquitur Moses: deinde subiicit, datam

esse animam homini qua viveret, sensuque et motu

4 esset praeditus. Iam virtutes humanae animae

scimus plures esse ac varias. Quare nihil absurdi si

nunc unam tantum attin gat Moses : partem vero intellectualem

omittat, cuius mentio primo capite facta

est. Ac très gradus in hominis creatione notandi

sunt, quod mortuum corpus e terra fictum est, quod

dotatum est anima, unde vitalem haberet motum,

quod huic animae Deus imaginem suam insoulpsit,

cui annexa est immortalitas.

Foetus est in animam viventem. WBi accipio

pro ipsa animae essentia: sed epitheton quod additur,

praesenti tantum loco congruit, non autem complectitur

animae virtutes. Nihil enim aliud propositum

fuit Mosi quam vegetationem luteae figurae

exponere, qua factum est ut homo vivere inciperet.

Paulus prioris ad Corinth, cap. 15, 45 antithesin

statuit inter hanc animam viventem, et spiritum

vivificantem, quem fidelibus confert Christus: non

alio fine nisi ut doceat non fuisse in persona Adae

absolutum hominis statum: sed hoc singulare esse

beneficium Christi ut renovemur in coelestem

vitam, quae etiam ante lapsum Adae nonhisi terrena

fuit: quia non habebat stabilem fixamque constantiam.

8. Plantaverat quoque Dominus. Nunc addit

Moses qualis vivendi conditio et régula homini data

fuerit. Ac principio narrât in qua mundi parte

locatus fuerit, et quam felicem amoenamque habitationem

sit sortitus. Deum plantasse dicit, crasso

rudique stylo, ad vulgi captum se accommodans.

Nam quia Dei maiestas, qualis est, nequit exprimi,

scriptura humanitus describere eum solet. Plantaverat

igitur Deus paradisum in loco quern

amoenitate multiplici, fructuum omnium copia, et

aliis optimis quibusque dotibus unice ornaverat.

Hac ratione vocatur hortus ob elegantiam situs, et

formae pulchritudinem. Yetus interpres non inepte

paradisum transtulit: quandoquidem D'OTlS Hebraei

cultiores hortos nominant. Et Xenophon vocem

esse persicam tradit, quum de magnificis et sumptuosis

regum hortis disputât. Ilia fuit selecta ex

toto orbe regio, quam Dominus Adae tanquam

omnium primogenito destinavit.

In Heden. Quod Hieronymus perperam verterit:

A principio, satis constat: quia postea dicet

Moses, Cain habitasse ad plagam meridionalem

illius loci. Porro notandum est, quum in Oriente

statuit paradisum, Iudaeae respectu eum loqui:

sermonem enim dirigit ad populum suum. Unde

primo colligimus, certam fuisse regionem quam

Deus primo homini attribuit, in qua suum domicilium

haberet. Quod ideo admoneo, quia fuerunt

qui hortum istum per omnes mundi plagas extenderent.

Equidem fateor, si maledicta non fuisset

terra ob peccatum hominis, totam, ut ab initio

benedicta erat, futuram fuisse pulcherrimum omnis

tum affluentiae, tum amoenitatis theatrum: fuisset

denique non absimilis paradiso, praeut ea est quam

nunc cernimus deformitas. Sed quum hic nominatim

situm regionis exprimat Moses quod de

peculiari quodam loco dictum est, absurde ad

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!